Salve, Talpa~ruwiki!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!

--Jondel (disputatio) 04:07, 13 Ianuarii 2018 (UTC)Reply[reply]

Gratias ago pro hospitalite. Talpa~ruwiki (disputatio) 15:23, 13 Ianuarii 2018 (UTC)Reply[reply]

Disputatio:Vladimirus Solov'ëvRecensere

Salve Talpa, in illa pagina tibi quaestionem posui. Vale Bis-Taurinus (disputatio) 23:27, 17 Ianuarii 2018 (UTC)Reply[reply]

De nominibus gentiliciis RomanisRecensere

Salve optime, Demetri! De paginis discretivis et redirectionibus rem utilissimam facis. Fortasse tibi oportet meditare de optimo methodo (sive optimis methodis) nomina gentilicia Latina internectendi. Iam habemus categorias gentilicias, e.g. Categoria:Gens Pompeia, in quas debemus inserere biographicas de Romanis paginas (sed, sicut alibi, saepe obliviscimur!) An pagina discretiva de nomine Pompeio, eosdem Romanos omnes quam categoria enumerans, utile erit, mea mente quaero. Fortasse melius erit, in pagina "Pompeius (nomen)", sub rubrica Romanorum nexum singulum ad categoriam inserere omnesque de Romanis paginas in categoriam respectivam addi curare. Sed re vera nescio ... Tu, qui de nexibus assidue laboras, quid censes? Andrew Dalby (disputatio) 09:16, 8 Octobris 2018 (UTC)Reply[reply]

Categoria de gente Pompeia vel articulum de nomine gentilicio (e.g. "Aemilia gens Romana, de qua gente scimus: hunc Aemilium (nexus) et hunc (nexus) et hunc etc.") sine dubio melior est, quam index nudus discretivus. Sed nescimus, qui ex omnibus Pompeiis memoratis re vera de gente antiqua Pompeia fuerunt, qui hoc nomen alio modo obtinuerunt aut sibi adscripserunt. Paginae discretivae sensum habent minimum, technicae sunt, — iis usui sunt, qui aliquem quaerunt, sed nomen certe nesciunt, et iis, qui quaerunt, de quibus Pompeiis paginae iam scriptae sunt, de quibus non. Siquis de gente articulum cum sensu vel categoriam facere potest, faciat, reliquosque Pompeios in appendicem quendam huius articuli ponat et discretivam deleat (?) Demetrius Talpa (disputatio) 14:04, 8 Octobris 2018 (UTC)Reply[reply]
Volui hanc quaestionem tibi ponere, sed responsum tuum mihi suadet. Sicut iam dixi, rem utilissimam facis. Andrew Dalby (disputatio) 20:09, 8 Octobris 2018 (UTC)Reply[reply]

Dominicus?Recensere

Recte vos! Gratias ago. Fraychero (disputatio) 15:15, 31 Octobris 2018 (UTC)Reply[reply]

Bene ...Recensere

... revenisti! Andrew Dalby (disputatio) 14:01, 11 Ianuarii 2019 (UTC)Reply[reply]

De genere satellitumRecensere

Salve, Demetri! Lege, s.t.p., id quod apud "Disputatio:Pan (satelles)‎" scripsi, et placita tua adde! Andrew Dalby (disputatio) 11:36, 8 Maii 2019 (UTC)Reply[reply]

Community Insights SurveyRecensere

RMaung (WMF) 16:20, 9 Septembris 2019 (UTC)Reply[reply]

Reminder: Community Insights SurveyRecensere

RMaung (WMF) 19:49, 20 Septembris 2019 (UTC)Reply[reply]

De abbreviationibus nominum linguarumRecensere

Salve, Demetri. Redirectionem Theod. hodie creavi quia vidi hanc abbreviationem, modo encyclopaediarum Germanicarum, in aliquibus paginis nobis iam adhibitum. Sunt autem certe lectores Vicipaediae quibus nostrum nomen Latinum huius linguae ad mentem non venit. Tali ratione usum abbreviationum modo generali deprecamur.

Tu, sicut ego, redirectionem Russ. nuper creavisti: cur non? Sed (mea mente) multo melius erit in paginis nostris "Theodisce", "Russice", "Anglice" sicut antea, non "Theod.", "Russ.", "Angl." scribere. Tu autem quid dicis? Andrew Dalby (disputatio) 17:07, 17 Novembris 2019 (UTC)Reply[reply]

Nescio; Vicipaedia non est chartacea (in aliquot Vicipaediis haec regula est), et abbreviationes inutiles sunt. Mihi quidem saepe initia paginarum longiores, quam decet, videntur, praesertim cum nomen non una, sed duabus et interdum tribus linguis praeter Latinam indicandum est (si urbs caput est rei publicae cum duabus linguis, exempli gratia). Sed abbreviatio nominum linguarum non multum iuvabit, ergo plene scribam. Demetrius Talpa (disputatio) 17:55, 17 Novembris 2019 (UTC)Reply[reply]

LitteraeRecensere

Salve iterum, mi Demetri. Volo tibi litteras electronicas scribere. Nihil ingratum -- ne timeas! An potes primo loco, per paginam usoris meam ubi "Email this user" videbis, mihi pauca verba directionemque electronicam tuam (email address) mittere? Gratias tibi ago -- Andrew Dalby (disputatio) 21:43, 21 Decembris 2019 (UTC)Reply[reply]

юродивыйRecensere

Salve Demetrie! Delibero de versione Latina vocis юродивый. Ignarus enim sum, utrum versio stultus in Christo (cf. theodisce Narr in Christus) probanda sit vel alia versio iam pridem inveteraverit. (Iocularem vel scurram non esse probandam puto.) Tu de hac re quaeso quid sentias?--Bavarese (disputatio) 12:16, 23 Februarii 2020 (UTC)Reply[reply]

Martinov fatuus pro Christo (hic, pp. 128, 277), fatuus propter Christum (ibidem, 314) dicebat. Utilo hic in Vicipaedia fatuus in Christo scripsit. Demetrius Talpa (disputatio) 14:06, 23 Februarii 2020 (UTC)Reply[reply]
Hic et hic de Andrea Salo stultus pro Christo dicitur, sed sine fontibus. Si ipse scribam, fatuum cum Martinov eligam (quamvis stultus ab apostolo Paulo originem ducere videtur, — stulta mundi elegit Deus). Demetrius Talpa (disputatio) 18:04, 23 Februarii 2020 (UTC)Reply[reply]
Auxilii tui gratias tibi dico.--Bavarese (disputatio) 10:05, 24 Februarii 2020 (UTC)Reply[reply]

Salve TalpaRecensere

Ego etiam multas talpas habeo. Velim tibi mittere picturas eorum, sed picturas mittere nequeo. Terrymonkey (disputatio) 12:45, 30 Iunii 2020 (UTC)Reply[reply]

De nomine Catalauniae/Cataloniae/CatalanaeRecensere

Salve! Commentationem de Lingua Catalana augere volo. Tamen ex disputationibus eius paginae atque Catalauniae videtur numquam consensum esse de nomine eius terrae et linguae. Egomet huius rei haud sciens sum. Quaeso tu et alii in Disputatio:Catalaunia sententiam, si habes, proferas. Arbarulo (disputatio) 18:21, 25 Septembris 2022 (UTC)Reply[reply]

petentibus removere templateRecensere

Salve.. Demetrius Talpa, emendato Latinitate P. V. R. Raja Articuli, quaeso, semel inspicias et template illud remove, Tibi gratias ago. Agni Puthra 26 (disputatio) 21:37, 13 Ianuarii 2023 (UTC)Reply[reply]

Nunquam de talibus rebus scripsi, difficile est. Demetrius Talpa (disputatio) 21:50, 13 Ianuarii 2023 (UTC)Reply[reply]
Articulus correctus est. potes placere template delere? Agni Puthra 26 (disputatio) 05:34, 14 Ianuarii 2023 (UTC)Reply[reply]
"Best, awards, cinematographic..." Demetrius Talpa (disputatio) 09:30, 14 Ianuarii 2023 (UTC)Reply[reply]