Kamo no Chōmei (鴨, 1153 vel 1155-1216) fuit auctor et poeta Iaponicus (formae waka), qui seriem calamitatum naturalium et socialium vidit, et politico amisso favore, promotus est in templum Sinto ad familiam eius pertinentem. Societatem tergiversari constituit, vota Buddhistica fecit, eremita factus extra urbem vivebat. Hoc aliquantum ad tempus insolitum erat, cum illi, qui tergiversabantur mundum, monasteriis se adiungere solebant. Cum sacerdote et poeta Saigyō in illis, qui sua aetate litteris se abdiderunt, numeratur; et Hōjōki ('Eremitorium') poema celeberrimum eius exemplum est generis "litterarum solitariarum".

Wikidata Kamo no Chōmei
Res apud Vicidata repertae:
Kamo no Chōmei: imago
Kamo no Chōmei: imago
Nativitas: 1155; Meaco
Obitus: 1216; Toyama, Meaco
Patria: Iaponia

Familia

Familia: Kamo clan

Nexus externi

recensere