Haec commentatio non de foramine nigro supermassivo, sed de fonte radioelectrico composito narrat. De altera significatione videatur Sagittarius A*.

Sagittarius A, vel forma compendiaria Sgr A, est compositus fons radioelectricus(en)(d) in media(en)(d) Via lactea situs, qui foramen nigrum supermassivum(en)(d) continet. Invenitur apud fines inter constellationes Sagittarii et Scorpii, circa 5.6° magis australis quam linea ecliptica, prope cumulum Papilionis(en)(d) (M6) et Lambda Scorpii(en)(d).

In hac imagine Sagittarius A et suae partes videri possunt.
Pars caeli quae Sagittarium A continet.
Medius galaxias, ubi Sagittarius A, una cum aliis regionibus, invenitur.

Magnae nebulae gasis et pulveris cosmici(d) apud bracchia nostri galaxiae conspectum per frequentiam opticam spectri electromagnetici occultant. Tales nebulae sunt causa Fluminis obscuri(en)[1] quod centralem galaxiae bulbum findit.

Regio in partes tres dividitur: Sagittarius A orientalis (supernovae reliquiae), Sagittarius A occidentalis (structura spiriformis), et maxime luminosus fons radioelectricus apud mediam spiram, Sagittarius A* (foramen nigrum supermassivum, sagittarius-a-stella articulandus). Hae partes inter se insidunt: Sagittarius A* intra Sagittarium A occidentalem iacet, et iacet hic intra Sagittarium A orientalem, qui maxima regio videtur.

Sagittarius A orientalis

recensere

Sagittarius A orientalis est circa 25 annorum luce mensorum latitudine. Lineamenta habet reliquiarum supernovae quae inter 35000 et 100000 a.C.n. deflagravit.

Sagittarius A occidentalis

recensere

A Tellure visus, Sagittarius A occidentalis patescit spira tribus bracchiis. Imago tamen nos fallit: vera forma est congeriei multarum nebularum quae circa Sagittarium A* (saepe celeritate 1000 km/s) moventur et aliquando in eum incidunt. Superficies harum nebularum est ionizata. Fons talis ionizationis est multitudo stellarum massivarum (plus quam 100 stellarum classe spectrali OB(en)(d) adhuc notarum) quae medium galaxiam incolunt.

Sagittarius A*

recensere
  Conferatur pagina principalis: Sagittarius A*.

Nexus interni

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est (Anglice: Dark River). Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sagittarium A spectant.
  Data astronomica: "NAME Sgr A Region" apud SIMBAD.