Discus caelestis Neviri villae

Discus caelestis Neviri villae,[1] Theodisce Himmelsscheibe von Nebra, ex aere stannoque et auro factus annoque circiter 1600 a.C.n. a populo culturae Únětice depositus, prope urbiculam Neviri villam anno 1999 repertus est. Tabularum caelestium omnium antiquissimam esse censetur. Aurum et stannum e fodinis prope Devoran Cornubiae, cuprum autem e fodinis Mitterberg in Pongau Austriae extractum est.

Pellicula (Latine subscripta) de disco caelesti Neviri villae

Imagines recognoscuntur lunae crescentis, solis vel lunae plenae, cymbae solis, Pleiadum, stellarum sparsarum, arci horizontis qui solstitiis definitur.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

BibliographiaRecensere

 
Discus caelestis Neviri villae repertus

Nexus externiRecensere