Augustus Henricus Hoffmann de Fallersleben

Augustus Henricus Hoffmann de Fallersleben (natus die 2 Aprilis 1798 Fallerslebiae, mortuus die 19 Ianuarii 1874 Corbeiae novae) scriptor Germanicus fuit. Anno 1841 verba hymni nationalis Germanici posterioris in insula Helgolandiae pepigit. Ut melius distingueretur ab aliis similius cognominis hominibus, ad nomen familiare simplex Fallersleben addidit. Adhaesit iste homo motioni Germaniae iuvenis quae dicitur.

Wikidata Augustus Henricus Hoffmann de Fallersleben
Res apud Vicidata repertae:
Augustus Henricus Hoffmann de Fallersleben: imago
Augustus Henricus Hoffmann de Fallersleben: imago
Nativitas: 2 Aprilis 1798; Fallerslebia
Obitus: 19 Ianuarii 1874; Corbeia nova
Patria: Regnum Borussiae
Nomen nativum: August Heinrich Hoffmann

Familia

Genitores: Heinrich Wilhelm Hoffmann; Dorothea Hoffmann
Coniunx: Ida vom Berge
Proles: Franz Friedrich Hoffmann-Fallersleben

Vita recensere

 
Domus natalis

Anno 1816 Augustus Henricus universitatem Gottingae frequentabat ut theologiae studeret in litteras Theodiscas semper ardens (Georgio Frederico Benecke instigante). Bonnae quo migraverat studium litterarum pergebat. Lugdunum Batavorum petivit anno 1821 ubi semestre unum indagavit de litteris Batavicis vetustis. Postea Berolini docens privatus factus est et anno 1823 custodem in bibliotheca universitaria Vratislaviae eum nominaverunt. Ibidem anno 1830 professor linguae Theodiscae extraordinarius, anno 1835 denique ordinarius professor factus est. Pluribus in itineribus Austriam (annis 1827 et 1834), Daniam (anno 1836), Bataviam et Belgium (anno 1837), Helvetiam (anno 1839) visitavit studiis faciendis. Officium autem bibliothecarium sponte sua iam anno 1838 deposuerat, cum die 20 Decembris 1842 puniendus a universitariis muneribus omnibus remissus est pensionibus suspensis. Causam esse dixerunt notiones tumultuosas legibiles in opere praetitulato Unpolitische Lieder (Hammoniae 1840–1841). Proscriptus est variis in terris Germanicis et vitam migratoriam agere coactus est. Denique anno 1845 ad Megalopolim manere licuit. Anno 1848 in Borussia quoque rehonoratus est; anno 1853 Vimariam adiit ubi edidit una cum Oscaro Schade annuarium Weimarisches Jahrbuch für deutsche Sprache, Literatur und Kunst (Hannoverae 1854–57). Vimariae adhuc exaravit Theophilus, editionem dramatis cuiusdam lingua Theodisca inferiore scripti saeculi XV duabus in versionibus (Hannoverae 1853 et 1854) necnon Geschichte der deutschlateinischen Mischpoesie.

Anno 1860 Hoffmann vocatus est a duce Ratiboriae in castellum Corbeiae novae. Vico in natali anno 1883 erectum est monumentum in eius honorem, secundum anno 1892 in Helgolandia, tertium autem anno 1903 Corbeiae novae (apud Höxter/Rhenania Septentrionalis-Vestfalia).

Gravitudo recensere

In editionibus litterarum veterum Theodiscarum bene merens textus varios facile cantabiles quoque scripsit. Poesim epigrammaticam philosophica profunditate egentem confecit, quae argutias et acritudinem utique habuit. Simplicitate et ludo puerili cantilenas ditavit quamvis in musicis eruditus non esset. En versus eius notos nonnullos: Alle Vögel sind schon da; Ein Männlein steht im Walde; Summ, summ, summ, Bienchen summ herum; Winter ade, scheiden tut weh; ;Kuckuck, Kuckuck, ruft's aus dem Wald; Der Kuckuck und der Esel; Morgen kommt der Weihnachtsmann; Der Frühling hat sich eingestellt.

Nexus externi recensere