Clades Variana
Clades Variana fuit proelium quo anno 9 (a.U.c. 762) exercitus Romanus a Germanis, in primis a Cheruscis victus est; quae finem omnibus conatibus Romanis imperii trans Rhenum propagandi fecisse videtur.
De clade accepta
recensereCopiis aestate in Germaniam ductis, Publius Quinctilius Varus imperator sub autumno tres legiones subsidiaque et impedimenta in hiberna trans Rhenum sita deducere intendit. De seditione tamen quadam certior factus ab agro Cherusco profectus iter inexploratum ingressus in Arminii principis Cheruscorum insidias incurrit. Qui cum socius populi Romani vetus artibus militaribus instructus esset omnibus, iniquissimo loco impetum fecit. Exercitus enim Romanus valle angusta silvisque inclusus et per paludes distractus necopinanter petitus aciem instruere non potuit. Germanis autem Arminio duce opportunitate et loci et temporis feliciter usis proelium illud quattuor dies et tres noctes decertabatur. Exercitus tandem Romanus tanta clade affectus est, ut Varus et legati de salute comparanda desperati mortem sibi consciscerent.
Quid post cladem acciderit
recensereTrium itaque legionum septimae decimae, duodevicesimae, undevicesimae strage confecta caput Vari praecisum primum Marboduo regi, inimico Arminii, tum Augusto Caesari missum est. Unde Augustus illud "Quintili Vare, legiones redde!" exclamavisse traditur (Suetonius "Divus Augustus" 23.2).
De loco proelii
recensereCornelius Tacitus Romanos in saltu Teutoburgiensi profligatos esse testis est, quamobrem hoc proelium etiam "proelium in saltu Teutoburgensi factum" nominatur. Hodie opinio est ad vicum vulgo Kalkriese nominatum conflictum esse, qui locus ab Osnabruga ad septentriones spectat. Id archaeologus Antonius Clunn Britannicus decennio decimo saeculi vicensimi probavisse videtur.
Fontes
recensere- Dio Cassius libro LVI Historiae Romanae, cap. 18-23.
- Suetonius, Vita Divi Augusti, capitulo 23.
- Tacitus libro primo Annalium capitulo 55
- Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capitulis 117-120.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad cladem Varianam spectant. |