Condominium est verbum Latinitatis recentioris, quod in iure gentium regionem (sive lacum sive flumen) indicat, quam duo aut plures civitates vel potestates simul moderantur, ut commune sit illud dominium nec divisum in partes "nationales".

In historia Europaea sunt plura exempla condominiorum, quorum tamen plurima, cum civitates nationales ortae essent, suppressa sunt.

Hodierna condominia

recensere

Andorra a die 8 Septembris anni 1278 (pax Ilerdensis) fuit antiquissimum Condominium, quod simul ab episcopo Urgellense et rege (postea: praeside) Francico administrabatur. A constitutione anno 1993 novata Andorra non iam est condominium, sed civitas sui iuris cum duobus dominis, episcopo Urgellense et praeside Francico.

Cum anno 2001 regimen Britanniarum Regni proposuit Gibraltar condominium fieri cum Hispania, sperans, ut hoc modo vetus lis inter has civitates componeretur, incolae Gibraltar coloniae ad suffragium vocati anno 2002 abnuerunt.

 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!