Finnia

civitas Europae
(Redirectum de Finnlandia)
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Finnia[1][2] sive Finlandia[1] vel Finnonia[1] (Finnice Suomi; Suecice Finland; Lappice Suopma) est civitas sui iuris in Europa Septentrionali sita. Paeninsula cum Sinu Finnico ad meridiem et Sinus Bothnicus ad occidentem, civitas terrestres fines cum Suecia in boreoccidentem, Norvegia in septentriones, et Russia in orientem. Estonia ad meridiem trans Sinum Finnicum iacet. Finnia in geographica Fennoscandiae (Finnice Fennoskandia; Suecice Fennoskandien) regione sita est, quae etiam Scandinaviam comprehendit. Finnica Numerus incolarum erat 5.5 milliones anno 2014, propemodum eodem gradu per ultima duo decennia manens. Plerique incolae in regione meridiana densantur. Per terminus regionis, est octava a maxima civitas in Europa et rarissime habitata civitas in Unione Europaea. Primum eius terrae nomen Latinum classicum erat Fennia.

Wikidata Finnia
Res apud Vicidata repertae:
Finnia: insigne
Finnia: insigne
Finnia: vexillum
Finnia: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Suecia, Norvegia, Russia
Locus: 65°0′0″N 27°0′0″E
Caput: Helsingia

Gestio

Res publica parlamentaria
Princeps: Alexander Stubb
Praefectus: Petteri Orpo
Consilium: Parliament of Finland
Iudicium: Supreme Court of Finland
Situs interretialis

Populus

Numerus: 5 608 218
Sermo publicus: lingua Finnica, lingua Suecica
Zona horaria: UTC+2
Moneta: euro

Commemoratio

Sigla

ISO FI, FIN, 246; IOC FIN
Dominium interretiale: .fi
Praefixum telephonicum: +358
Siglum autoraedarum: FIN

Tabula aut despectus

Finnia: situs
Finnia: situs

Finnia respublica parlamentaria est principali cum gubernatione Helsingiae in capite et urbe maxima, fundata, gubernationibus locorum in communibus 317 et Alandia seu Insulis Aboensibus, regione autonoma. Plus quam 1.4 milliones hominum terram urbis Regionem Capitis incolunt, quod tertiam civitatis PDG partem producit. Ex saeculo duodecimo exeunte, Finnia constitutiva Sueciae pars erat, legatum in linguae Suecicae praevalentia et officialis eius status reflexum. Adolphi Ivaris Arwidsson (1791–1858) notionis spiritu, "nos Sueci noniam sumus, nos Russi fieri nolumus, sinite igitur nos Finnos esse", Finnica nationalis identitas constitui coepit. Nihilominus, anno 1809, Finnia in Imperium Russicum incorporata est sicuti autonomus Magnus Ducatus Finlandiae. Anno 1906, Finnia secunda natio in toto orbe terrarum quae dedit ius suffragii omnibus adultis civibus et prima in toto orbe terrarum quae totum ius suffragii omnibus adultis civibus dedit fuit. Post Res Novas Russicas anni 1917, Finnia se libera declaravit.

Anno 1918, nuper nata civitas bello civili dividitur, cum ad Bolsevicos proni Rubri ab etiam nova Unione Sovietica adiuti contra Albos ab Imperio Germanico adiutos pugnarent. Post brevem conatum constituendi regni, natio respublica facta est. Per Secundum Bellum Mundanum, Unio Sovietica Finniam capere saepenumero quaesivit, cum Finnia Careliae, Sallae, Kuusamonis et Petsamonis partes et aliquas insulas amisit, sed independens mansit. Finnia se ad Consociationem Nationum anno 1955 iunxit et neutralitatis programma rite statuit. Foedus Finno-Sovieticum anni 1948 Unioni Sovieticae aliquod ponderis in Finnica ratione domestica dedit per Belli Frigidi aeram. Finnia se Organizationis Coöperationis Oeconomicae et Evolutionis anno 1969, consociationis CFAS Sodalitati pro Pace (Anglice Partnership for Peace; Francice Partenariat pour la paix) anno 1995, Consilio Sodalitatis Euro-Atlantico (Anglice Euro-Atlantic Partnership Council; Francice Conseil de partenariat euro-atlantique) anno 1997, et denique Eurozonae eius inceptione anno 1999 iunxit.

Finnia relative? serius se industrializavit, magnopere agraria natio usque ad annos 1950 manens. Cito provectam oeconomiam evolvit, dum modo Nordico latam civitatem opitulationis construebat, quod pervulgatam prosperitatem et unum apud maximum PDG per capita in toto orbe terrarum intulit. Nihilominus, ex anno 2012, Finnici PDG incrementum negativum fuit, anteeunte nadir -8% anno 2009. Finnia multis munerum nationalium mensuris excellit, sicuti in educatione, oeconomica aemulatione, libertatibus civilibus, qualitate vitae, et progressu humano. Anno 2015, Finnia collocata est primo loco secundum Opes Humanas Mundanas et Indicem Libertatis Imprimendi, et sicuti stabilissima civitas in toto orbe terrarum secundum Indicem Civitatum Fragilium et secundo loco secundum Relationem Mundanam de Lacuna inter Genera. Plerique Finni Ecclesiae Evangelicae Lutheranae Finnicae asseclae sunt, quamquam libertas religionis constitutione Finnica praestatur.

Etymologia

recensere

Prima cognita scripta nominis Finniae apparitio in runicis saxis tribus esse putatur. Duo in Suecica provincia Uplandia inventa sunt et inscriptionem finlonti (U 582) habent.[3] Tertium in Gothlandia, apud Mare Balticum, inventum est, inscriptionem finlandi (G 319) habens et originem a saeculo XIII trahens. Nomen Finnorum tribui conexum praesupponi potest, qui primum anno 98 memorantur. Hoc nomen Indoeuropaeum provenit fortasse ab verbo Germanico finn ('venator-convector' vel 'vagus'). Sunt multa nomina locorum in Scandinavia quae Finn continent; exempli gratia "Finmarchia" et "Silva Finnorum."

Nomen autem Finnicum, Suomi, unde originem trahat, incertum est. Hae duae theoriae in dubium vocandae sunt, quae aut a verbo Finnico suo ('palus') aut a suomu ('squama') originem repetunt. Probabilius autem originem ducit ab verbo Proto-Baltico *žemē ('terra, regio'), a qua ductum est etiam nomen Samorum gentis. Propositum est etiam id originem trahere a verbo Protoindoeuropaeo *gʰm-on hominem significanti, quo, si verum sit, fiat ut ab eodem verbo atque nomen Latinum homo originem ducat.[4] Nomen Finniam significans in linguis Finnicis Balticis, linguis Samicis, atque in lingua Lettonica, Lithuanica, Scotica, Estonica similis est Suomi nominis; aliis in linguis idem est similis nominis linguae Sueticae, alterae linguae publicae Finniae, in qua Finnia Finland nominatur.

Historia

recensere

Praehistoria

recensere
 
Indicia archaeologica Christineae Savonorum[5] (Finnice et Boreosamice Ristiina; Suecice Kristina) in Finnia inventa.

Secundum evidentias,? regio ubi nunc Finnia est occupata est ab homine primum circa 8500 a.C.n. per Aetatem Lapideam, Aevo Glaciali retrocedente. Primi meridiei nationalis incolae e praesentibus Civitatibus Balticis oriebantur, septemtrionis autem incolae ex Europa Orientali, e praesentibus Russia et Siberia, oriebantur. Provectissimae gentes probabiliter? venatores et agricolae erant, in tundra et rebus quas mare offerre posset viventes. Fictile e 5300 a.C.n. cognoscebatur. Extensi permutatorii systematis exsistentia per perihodon Mesolithicam propagatione amianti steatitique in Finnia Orientali et exsistente ardesia in Scandinavia, Russia, Lacus Onegae meridie praeter Scandinaviam Septemtrionalem indicatur. Suscipitur et probabile habetur ut linguis Finno-Ugricis loquentes in regionem per Aetatem Lapideam venirent et possibiliter primi Mesolithici coloni essent.

Culturae Fictilis Chordati adventus in meridionalia Finniae litora, circa 3200 a.C.n., agriculturae initio coincidisse potest. Nihilominus, provectissima agriculturae regesta a praeterito millennio originem trahunt. Venatio et piscatus adhuc ponderis partes oeconomiae sunt, praesertim in septemtrionali et orientali civitatis partibus. Aetas Aënea (1500-500 a.C.n.) et Aetas Ferrea (500 a.C.n.-1200 a.D.) amplis contactibus cum Scandinavia, Russia Septemtrionali, et regione Baltica designatae sunt.

Mentio Fennorum apud Tacitum

recensere

Finnorum nomen saeculo primo exeunte in opere Taciti de Origine et Situ Germanorum reperitur:

Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, non penates; victui herba, vestitui pelles, cubile humus: solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant. idemque venatus viros pariter ac feminas alit; passim enim comitantur partemque praedae petunt. nec aliud infantibus ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur; huc redeunt iuvenes, hoc senum receptaculum. sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare: securi adversus homines, securi adversus deos rem difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus esset.[6]

Utrum Fenni Taciti re vera fuerint genus Finnicum, an fortasse Samorum,[7] an neutrum, usque hodie disputatur.

Sub potestate Sueciae

recensere
 
Tabula geographica.
 
Limes inter Finniam Suecicam et Ducatum Novogardiensem secundum Notteburgense, anno 1323 obsignatum.
 
Imperium Suecicum post Foedus Roschildiense anno 1658.

Primi Suecici coloni Finnicum in litus Mediaevali epocha, adhuc saeculo XII, egressi sunt, nationem sine ulla civitatis ordinatione divisam in locales familiares tribus invenientes. Historici aiunt anno 1155 Finniam in potestatem Sueciae venisse, anno 1150 religionem Christianam introductam esse. Religio Christiana ab rege Suecico Erico IX in Finniam lata est bello quod Prima Suecica Expeditio Sacra appellari solet. Archaeologica vestigia autem sunt quibus Christiana religio in Finnia Meridionali ante annum 1150 fuisse videatur.

Anno 1293 castrum Viburgense, in medio Sinu Finnico aedificatum est ut Suecicae occupationes in Finnia et Carelia consolidarentur. Anno 1249 Suecicus rex Birger Jarl Secundam Suecicam Expeditionem Sacram duxit sic de iure Finnia in potestam Sueciae venit et lingua Suecica quoad educationem et administrationem rei publicae principalis facta est; Finniae autem lingua populi, clericorum iudicumque lingua remansit. Societas in quattuor genera divisa erat: nobiles, equites, clericos et agricolas iurum expertes, ex quibus maxima pars civitatis constabat. Foedere Notteburgensi, anno 1323, constitutus est limes inter Finniam Suecicam et Ducatum Novogardiensem.

saeculo XV a Michaele Agricola primi libri in Finnia editi sunt; eodem saeculo Suecicum Imperium quoque ad Lutheranam religionem se convertit. Suecicum Imperium in Finnia urbes condidit, sicut urbes Ingriam Caianiamque. Provinciae praefectus Petrus Brahe decem urbes et primam Academiam Aboensem condidit. Finniae exercitus in bellis Suecicis pugnavit et Finniae milites in exercitu Suecico nomine Hakkapeliittas appellabantur. Saeculo XVIII, acre bellum inter Sueciam et Russiam ut Russia bis nationem occuparet adduxit, Bellum Septemtrionale Magnum fuit, per quod Suecia contra Daniam, Norvegiam et Rem Publicam Utriusque Nationis pugnavit. Denique bellum conflictus restrictus ad Sueciam et Russiam, Bellum Finnicum nuncupatus, factum est

Magnus Ducatus Finlandiae

recensere
 
Russica Magni Ducatus Finlandiae tabula.

Die 29 Martii anni 1809, postquam capta sit ab Alexandro I Russiae viribus militaribus, Finnia facta est Magnus Ducatus Finlandiae, autonomus intra Imperium Russicum usque ad exeuntem annum 1917. Per illud tempus,lingua Finnica amplius spatium consecuta est et ex anno 1860 fortis motus popularis nationalisticus crevit.

Anno 1835, editum est Kalevala, quod nationale epos factum est, et anno 1882 lingua Finnica lingua officialis in statuto nationali declarata est. Fames fere 15% incolarum inter 1866 et 1868 occidit, una apud maximas fames in Europaea historia, quod Russiam ut nummaria ordinatio facilitaretur adduxit. Oeconomicum politicumque incrementum rapidum fuit, PDG Statunitensi dimidio et Britannicae tertiae parti aequipollens factus est.

Anno 1906, motus "Suffragium universale" nuncupatus in natione adoptatus est. Nihilominus, relatio inter Magnum Ducatum Finlandiae et Russiam in crisin intravit, cum gubernatio Russica, ob nationis incrementum, autonomiam initio datam restringere vellet. Exempli gratia, Suffragium fuit, revera, fere absurdum, quia Russicus tzar de quavis decisione in Parlamento Finnico habita adopinari non debebat. In illo tempore, radicales liberales et socialistae primas indepenndentiae vindicationes incepere.

Libertas et bellum civile

recensere
 
Declaratio libertatis Finniae.

Post Revolutionem Februariam, Finniae positio sicuti Russiae pars, praecipue a democratis socialibus, dubitari coepit. Quia dux civitatis Russicus tsar erat, non clarum quis dux exsecutivus post revolutionem esset erat. Democratae nuncupatam "Legem Potestatis" obsignavere, quae maximam auctoritatem parlamento daret. Nihilominus, gubernatio Russica non approbavit et parlamentum vi dissolvit, quod consideratum est illegale a democratis, quia magna pars Russici ponderis in Finnia "Lege Potestatis" finita est.

Nova comitia facta sunt et factio dextera vicit, quae praecipuus politicus democratarum hostis erat. Victa factio resultationes accipere negavit et ut parlamenti dissolutio extralegalis fuisset allegavit. Duae factiones, paene aeque potentes, maxime antagonicae factae sunt.

Res novae Octobres denuo ludum mutavere. Subito, factio dextera rursus suam decisionem obstandi transferentiae potestatis exsecutivae Russicae ad Finniae consideravit, quoniam Russici radicales potestatem in Russia ceperant, dimisso tsare Nicolao II. Potius quam coniunctus "Legi Potestatis" permanere, factio nationalem independentim die 6 Decembris anni 1917 declaravit. Nationis independentia Foedere Bressiciensi, die 3 Martii anni 1918 obsignato, agnita est.

Post terribile bellum civile, factio dextera, a generali Gustavo Mannerheim ducta, democratas vicit, qui a Russicis bolsevicis adiuvati sunt. Foedere Bressiciensi obsignato, Germanicae copiae expositae sunt Hankonem et Idibus Aprilibus anni 1918 Helsingiam cepere. Die 13 Maii celebrata est "Finniae Albae" victoria, Russicis Sovieticis copiis natione discessis.

Die 9 Octobris anni 1918, Senatus Finnicus Germanum Fridericum Carolum Hassiae regem elegit. Abolitio monarchiae in Germania etiam monarchiam in Finnia finivit et ne quidem Fridericus nationem visitare potuit, a munere die 14 Decembris abdicans. Finnia officialiter parlamentaristica facta est et Carolum Iohannem Ståhlberg primum praesidem elegit.

Inter annos 1918 et 1920, Finnia nonullas incursiones in Russica territoria fecit, quae Heimosodat nuncupatae sunt et quarum propositum erat Magnam Finniam (Finnice Suur-Suomi; Suecice Storfinland) creare, quod non accidit. Foedus Tarbatense, cum Russia pridie Idus Octobres anni 1920 obsignatum, limites inter ambas nationes definivit.

Secundum Bellum Mundanum

recensere
 
Regiones Finnicae Unioni Sovieticae cessae per Secundum Bellum Mundanum.

Per Secundum Bellum Mundanum, Finnia et Unio Sovietica bis inter se pugnavere: Bellum Hibernum (inter annos 1939 et 1940) et in huius belli continuatione inter annos 1941 et 1944, per Operationem Barbarussam (Theodisce Unternehmen Barbarossa), cum Germania in URSS invasit. Per 872 dies, Finnicae et Germanicae copiae Leninopolin obsedere, unam apud praecipuas Sovieticas urbes. Germania victa a orientalibus aciebus et ergo Sovieticis progressis, Finnia denuo foedus pangere cum URSS et reparationis exigentias et dominium accipere coacta est.

Aliquot obsignata foedere inter annos 1947 et 1948 ut Finnia Unioni Sovieticae bonam sui territorii partem cedere deberet determinavere, fuit Foedus Pacis Moscuense. Finnia Unioni Sovieticae belli damna reparare et regionis Careliae partes non minus quam urbium Sallae et Petsamonis partes cedere coacta est, quae coniunctae 10% territorii et 20% industrialis capacitatis repraesentabant, apud quas Portus Viburgensis. Circiter 400 milia evacuatorum istas terras reliquere.

Civitas subsidium Consilii Marshalliani (Anglice Marshall Plan), elaborati ad denuo structurandam Europam, reiicere debuit sed clam protecta est a Civitatibus Foederatis, quae iuvere in evolutione et contribuere iuxta cum democratis ad libertatem civitatis servandam. Finnia commercium cum Britanniarum Regno constituere coepit et belli reparationes nationem in industrialem potentiam transformavere. Adhuc reparationibus Unionis Sovieticae effectis, natio, quae aliquarum opium naturalium sicuti petrolei et ferri inops erat, partim ab URSS oeconomicis rebus pendebat.

Bellum Frigidum

recensere
 
Urho Kekkonen, octavus praeses Finniae.

Anno 1950, Finnicorum operariorum dimidium agrariis areis erat et 30% urbanas areas incolabant. Novae opportunitates in industria commercioque homines in urbes attraxere. Olympia aestiva anni 1952 multos periegetas in nationem tulere. Cum annis 1970 laboris opportunitates non crescerent, milia hominum in praecipuam Sueciae aream, praesertim inter 1968 et 1970 migravere. Finnia active commercialem liberationem Argentariae Mundanae, Fundi Monetarii Internationalis et Conventus Generalis de Vectigalibus ac Commercio participavit.

Quamquam neutra manet per Bellum Frigidum conata est, Finnia "Zona Cana" inter Occidentales nationes nuncupata est. Tractatus Amicitiae, Coöperationis et Assistentiae Mutuae Finnosovieticus (Finnice YYA-sopimus eli sopimus ystävyydestä, yhteistoiminnasta ja keskinäisestä avunannosta; Suecice Fördrag om vänskap, samverkan och ömsesidigt bistånd; Russice Договор о дружбе, сотрудничестве и взаимной помощи между СССР и Финляндией) Unioni Sovieticae magnum pondus intra Finniam dedit, cui magno fructu carpsit praeses Urho Kekkonen contra suos adversarios. Qui effectivum monopolium in rationibus cum URSS mansit, quod multo eius auram popularem auxit. Etiam conatus est politicas declarationes vitare quae antisovieticae putarentur, quod "finlandizatio" nuncupatum est. Haec censura quoque litteris et cuivis medio communicationis proderat.

Quamquam arctas rationes cum URSS habebat, Finnia suam oeconomiam activam in mercatu Occidentali mansit. Oeconomicum nationis incrementum rapidum fuit. Mortuo Sovietico dictatore Iosepho Stalin, dominium super Finnia enervari coepit: Sovietici unum apud praecipua nationis propugnacula, Purkale[8] (Finnice Porkkala; Suecice Porkala; Russice Порккала) anno 1956 evacuavere; URSS etiam nationi se Consociationi Europaeae Liberi Commercii anno 1962 iungere permisit. Doctrina Paasikiviano-Kekkoneniana etiam bene successit, per quam Finnia compluribus Sovieticis exigentiis satisfacere consecuta est sine afficienda eius neutralitate in Bello Frigido aut politica eius libertatis.

Historia eventusque recentes

recensere

Usque ad 1991, Praeses Magnus Koivisto et duae e tribus praecipuis factionibus, Factio Centri[9] (Finnice Suomen Keskusta et Suecice Centern i Finland) et Factio Socialis Democratica (Finnice Suomen Sosialidemokraattinen Puolue et Suecice Finlands Socialdemokratiska Parti) ideae uniendi Unioni Europaeae adversabantur et se tractatui Spatii Oeconomici Europaei iungere malebant. Nihilominus, postquam Suecia suam petitionem sodalitatis anno 1991 subiecisset et Unio Sovietica exeunte hoc anno soluta esset, Finnia suam propriam adhibitionem ad Unionem Europaeam Martio anni 1992 subiecit. Accessionis processus gravi publica disceptatione notatus est, ubi opinionis dissimilitudines factionum doctrinas non sequebantur. Officialiter, omnes tres praecipuae factiones sodalitati Unionis favere, sed omnium factionum socii ambitionem contra adiunctionem participaverunt. Ante parlamentariam decisionem uniendi Unioni Europaeae, consultativum plebis scitum die 16 Aprilis anni 1994 habitum est, in quo 56,9% suffragiorum adiunctioni favere. Accessionis processus Kalendis Ianuariis anni 1995 completus est, cum Finnia se Unioni Europaeae iunxit iuxta cum Austria et Suecia. Finniam in Unionem Europaeam ducere praecipua adeptio Centristico-Conservativae gubernationis ab Eskone Aho, tunc in munere, ductae putatur.

Oeconomico consilio, accessio ad Unionem Europaeam magnas mutationes cum se ipsa implicavit. Quamvis politici antehac se ponendis faenoribus involvebant, argentariae centrali mandatum cum scopo de inflatione datum est donec Finnia se eurozonae iunxit. Per duas successivas Primi Ministri Pauli Lipponen gubernationes inter 1995 et 2003, aliquot magnae societates publicae omnino aut partim privatizatae sunt. Duo Matthiae Vanhanen consilium ministrorum idem fecere usque ad autumnum anni 2008, cum civitas principalis Finnicae telecommunicativae societatis Elisa actionarius facta est ut confirmaretur Finnica proprietas strategice praecipuae industriae.

Praeter rapidam integrationem in Unionem Europaeam, securitas contra Russicum influxum amplificata est construenda re militari omnino consociationi CFAS consentanea. Mille copiarum (magna quantitas per capita) consociationum CFAS ac Nationum Unitarum actionibus simul commendatae sunt. Finnia etiam energeticis inceptis contradixit quae de Russicis importationibus dependentiam augerent. Sub idem tempus, Finnia una apud ultimas haud consociationis CFAS socias in Europa mansit et videtur non fore satis adiumenti completae sodalitiae si Suecia primum non se coniungat.

Populositas assenescit cum indice natalium 10.42 natalium pro milli incolarum aut cum indice fertilitatis 1.8. Cum media aetate 41.6 annorum, Finnia una apud nationes cum altissima media civium aetate est.

Geographia

recensere
 
Betulae in silva Finnica.
 
Finnia e satellite visa
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Geographia Finniae, Index urbium Finniae, et Index lacuum Finniae.

Propemodum inter latitudines 60º et 70º Septemtrionem et longitudes 20º et 32º Orientem iacens, Finnia una apud septemtrionallimas nationes in toto orbe terrarum est. Apud mundana capita, solum Reykiavica magis Septemtrione quam Helsingia iacet. Distantia e meridionallimo loco, Hankone (Finnice et Boreosamice Hanko; Suecice Hangö), usque ad septemtrionallimum in natione, Nuorgam[10] (Finnice et Suecice Nuorgam; Boreosamice Njuorggán), 1 160 chiliometrorum seu 720 milia passuum sunt.

In Finnia notanda est multitudo lacuum: omnes enim 187 888 lacus areae plus quam 500 metrorum quadratarum seu 0.12 agrorum eo iacent. E quibus lacus cum maxima area est Saimaa (Finnice Saimaa et Suecice Saimen), quartus maximus lacus in Europa; altissimus Piente (Finnice Päijänne et Suecice Päijänne seu Päjäne), plurimum autem lacuum in Finniae orientalibus terris sunt, cuius una pars vere Finnia Lacuum (Finnice Järvi-Suomi et Suecice Insjöfinland) nominatur. Haud profundi sunt lacus Finnici, media altitudine septem metrorum. Complures insulae in lacubus insunt, sicut invenitur multitudo insularum etiam in oris Finniae, praesertim ad urbem Aboam et circa magnam insulam Fastam Alandiam (Finnice Manner-Ahvenanmaa seu Ahvenanmanner; Suecice Fasta Åland ). Maxima insula est Saaminginsalo (Finnice et Suecice Sääminginsalo) cum area 1069 chiliometrorum quadratorum seu 413 milium passuum quadratorum; secunda maxima est Fasta Alandia ipsa cum area 685 km². Omnes 179 584 insulae in lacubus et in partes Finniae Baltici maris numeratur[11]. Maxima insularum conglobatio Austroriente in Mari Archipelagi (Finnice Saaristomeri; Suecice Skärgårdshavet) inter continentalem Finniam et praecipuam Alandiae (Finnice Ahvenanmaa; Suecice Åland; Boreosamice Ålánda) insulam invenitur.

Multa e Finnica geographia Aevo Glaciali explanuntur. Glaciaria densiora erant et magis in Fennoscandia quam in reliqua Europa perstiterunt. Quorum erodentes effectus Finnicum prospectum plerumque planum cum paucis collibus et paucissimis montibus reliquere. Pars meridionalis atque ora Ostrobothniae sunt regiones aequales, media autem pars civitatis est tumulosa. Saltus Finniae orientalis et montes Lapponiae (pars montium Scandinavicorum systematis) relicti sunt ab iugo montium olim inter Careliam orientalem et Lapponiam prominentium. Locus altissimus civitatis in Halti (Finnice Halti seu Haltitunturi seu Haltiatunturi; Suecice Halde fjäll; Boreosamice Háldi seu Háldičokkha) monte, 1 324 metra seu 4 344 pedes alto, iacet, in boreali puncto extremo Lapponiae (Finnice Lappi; Suecice Lappland; Boreosamice Lappi eanangoddi), apud limitem inter Finniam et Norvegiam. Altissimus mons suum culmen omnino in Finnia habens est Ridnitsohcca (Finnice et Suecice Ridnitšohkka; Boreosamice Ritničohkka), 1 316 metra seu 4 318 pedes altus, monti Halti directe conterminus.

Recedentia glaciaria terram cum moraenicis congestibus modo cristarum glacialium reliquere. Quae sunt cristae e stratificatis ruderibus harenaque, percurrentes e Boreoccidente versus Austrorientem, ubi antiqua glaciarii acies quondam iacebat. Apud quarum maximas sunt tres Salpausselcae (Finnice Salpausselät et Suecice Salpausselkä seu Stängselåsen) cristae Finniam meridionalem transeuntes.

Cum compressa esset sub enormi glaciariorum pondere, Finnicum terrenum propter repercussum postglacialem ascendit. Hic effectus fortior est circum Sinum Bothnicum (Finnice Pohjanlahti; Suecice Bottniska viken), ubi terra constanter circiter unum centimetrum seu 0.4 uncias per annum ascendit[12]. Sicuti resultatio, antiqui maris fundus paulatim sicca terra fit: superficialis nationis area circiter septem chiliometra quadrata seu 2.7 milia passuum quadratorum anniversarie expansa est. Relative loquendo, e mari Finnia emergit[13].

Prospectus plerumque pinophytorum silvis borealibus et caricetis, cum pauco agro culto, operitur. E tota area 10% lacus, flumina et stagna; et 78% silvae sunt. Silva e pinis, piceis, betulis et aliis speciebus consistit. Finnia maxima ligni productoria natio in Europa et apud maximas productorias nationes in toto orbe terrarum est. Communissimus lapidis typus granitum est. Quod est omnipraesens pars prospectui, conspicuum ubicumque non est tectum solum. Moraenae aut tillitum sunt communissimus typus soli, tecti tenui humi strati e biologica origine. Solorum subcinereorum progressus in plerisque silvaticis solis videntur, praeterquam ubi paulum siccationis est. Cliae et turbariae ombrotrophae paululum siccatas areas tegunt.

Biodiversitas

recensere
 
Ursus arctos est unus e magnis mammalibus Finnicis.

Finnia pars est regionis Euro-Sibericae in oecozona palaearctica, et animalia Finnica propria sunt faunae eius regionis. Mammalia plus quam 60 numerantur, quorum generales sunt inter alia sciurus, lepus, vulpes; magna autem mammalia in Finnica natura inveniuntur ursus, lupus, alces, tarandus, gulo. Proprius Finniae est etiam domitus rangifer tarandus tarandus, qui Finnice poro appellatur. Genera avium sunt fere 450, quorum complures hieme peregrinantur.[14] Solite in silvis alibique in Finnia reperti aves sunt paridae, anatidae, rallidae, fringillidae, accipitridae, strigidae. Pisces plus quam 70 reperiuntur, reptilia quinque, amphibia etiam quinque. Numerus reptiliorum amphibiorumque admodum est parvus, in Estonia enim, terra trans Sinum Finnicum sita, ut puta, sunt tredecim diversa genera amphibica.

Maxima silvae Finniae pars est silva coniferarum, plena picearum pinorumque, etiamsi in ipsa silva aliqua arborum genera frondea quoque inveniuntur, ut betulae et aceria. Tantum in oris meridionalibus crescit silva partim coniferarum, partim frondiferarum, in septentrionalibus autem terrae silva coniferarum et tundra intermixta sunt. Plantae Finniae propriae sunt myrtillus, vaccinium, quarum bacas Finnici legere solent, atque lichenes muscique. Convallaria majalis flos proprius Finniae electus est.

 
Hiems Finnica plerumque Novembri incipit, in Lapponia plerumque iam Octobri.

Regio Finniae plerumque inter regiones climatis continentalis numeratur, sed clima Finnicum partim etiam maritimum haberi potest. Flumen Sinus in Oceano Atlantico ad occasum solis a Finnia fluens efficit, ut hiemes Finnicae calidiores sint quam in aliis inter 60 et 70 gradus latitudinis iacentibus regionibus. Etiam mare Balticum hiemes Finnicas calefacit; item magni lacus in adiacentiis eius. In regione inter meridiem et occasum solis temperatura media anni est fere 5.5 °C; frigidissima autem anni temperatura media, -2 °C, invenitur inter septentrionalem et solis occasum.

Tempestates in Finnia multum variant secundum anni tempus. Media hieme, Ianuario et Februario, sunt tum temptestates nivosae, tum frigora arida; Aprili et Maio pluit raro, et saepe lucet sol; plerumque inter medium Iunium et medium Augustum etiam dies plus 25 graduum sunt, interdum etiam imbres fulminaque reperiuntur, sed post Augustum tempestas frigescere solet et in Finnia meridionali pluit saepe, in septentrionalibus autem aridius est; Octobri et Novembri caelum est magis magisque nubilum, in Lapponia iam frigora arida sunt; Decembri etiam in regionibus meridionalibus est hiems, tum est mite caelum, tum friget.

Quantum in unaquaque parte Finniae circiter pluat, multum variat. Minime, id est fere 40 cm singulis annis, pluit in Lapponia ac in ora Ostrobothniae, maxime autem, fere 70 cm, in regionibus orientalibus, sed etiam in oris meridionalibus atque oris inter occasum solis et meridiem plus minus tantundem pluere solet. Maxime pluit mense Augusto, fere 70 mm, quod est decima pars pluviae annuae.

Venti in Finnia sunt haud celeres; in oris et locis maritimis plerumque ventus flat circiter 5—7 metra per secundum, alibi in Finnia non nisi 3—4 m/s. Anni tempora ventosissima sunt menses ab Octobri usque ad Ianuarium, minime ventosa ab Aprili ad Iulium. Caelum Finnicum saepe est nubibus obductum: autumno exeunte et hieme 65—85% dierum nubili sunt, Maio quidem et Iunio est serenius — tum fere 30—40% dierum sunt nubili.

Civilitas

recensere
 
Parlamenti Finnici praecipuum aedificium.

Finnia democratia parlamentaria est. Praesidatus Rei Publicae satis potestatum fruitur, sed in praesenti munere minus notato in politica vita quam viginti annos abhinc fungitur. Consilium Ministrorum Finnicum (Finnice Valtioneuvosto et Suecice Statsrådet) a Primo Ministro ducitur, qui eligitur a Parlamento. Concilium Ministrorum a Primo Ministro, dissimilibus Gubernationis Centralis ministris et a sodali mandati, cancellario iustitiae, constituitur.

Parlamentum Finniae (Finnice Suomen eduskunta; Suecice Finlands riksdag; et Boreosamice Suoma riikkabeaivvit) unicamerale est, componitur a 200 deputatis et constitutionaliter maximam auctoritatem legisferam in Finnia habet. Constitutionem mutare, praesidem revocare et praesidis vetitis adversari potest. Cuius actus iudicialiter vocari in controversiam non possunt. Leges a gubernatione aut a quovis apud Parlamenti membra rogare possunt, qui per suffragium proportionale spatio annorum quattuor eliguntur. Systema iudiciarium tribunalia magnarum rogationum quae res civiles penalesque iudicant, iudicia appellationis et unum Iudicium Summum comprehendit. Res iudicialis administrativa est responsalitas tribunalium administrativorum, iudiciorum administrativorum appellationis et Iudicii administrativi Summi. Aliquae particulares administrativae iurisdictiones causam de litigiis subeunt, v.gr. de litigiis aquarum.

Parlamentum, cum suffragium universale anno 1906 institutum esset et suffragium feminis datum esset, tentum est ab agrariis factionibus, sicuti Factione Centri (Finnice Suomen Keskusta et Suecice Centern i Finland); a socio-democratis, sicuti Factione Sociali Democratica (Finnice Suomen Sosialidemokraattinen Puolue et Suecice Finlands Socialdemokratiska Parti); et a socialistis democraticis, sicuti Foedere Sinistrae (Finnice Vasemmistoliitto et Suecice Vänsterförbundet). Dicenda est politica praestantia signatior fuisse antisocialiticis (sensu antisovieticis) motuum pondere quam in aliis similibus nationibus, quae saltem communicationem cum URSS habuere.

Constitutio et eius locus in systemate iudiciali unici sunt, sensu ut non sit Iudicium Constitutionale et ut Iudicium Supremum in lege interesse nequeat cum solo praetextu ut anticonstitutionalis sit. Constitutionalis vis legis e mero parlamentario suffragio pendet. Aliae Europaeae nationes quae organo summo constitutionali carent Nederlandia et Britanniarum Regnum (hoc sine constitutione) sunt.

Systema iudiciale divisum est in ramos tres, qui sunt: tribunalia cum criminali aut civili iurisdictione et tribunalia specialia cum responsalitate causarum inter publica et administrativa civitatis organa. Lex Finnica hierarchizata est: tribunalia localia sub tribunalibus appellationis regionalibus et haec sub Iudicio Summo.

Secundum Transparency International, Finnia minimum politicae corruptionis gradum apud omnes nationes in hac indagatione analyzatas habet.

Politica defensionis

recensere
 
Finnicus 81 KRH 71 Y mortarii manipulus praeditus Rk 95 Tp sclopetis striatis impetus.

Vires Armatae Finnicae (Finnice Puolustusvoimat et Suecice Försvarsmakten) componuntur e 230 000 copiarum casu totius convocationis ad arma. Utuntur systemate delectus universalis masculini, voluntario feminis. Fundatur in modo defensionis territorialis in qua subsidia multum ponderis habent.

Dispensatio oeconomica defensionis in Finnia propemodum 2 900 millionum euronum seu 1,4% e PDG est. Diaconia voluntaria peregri popularissima est et copiae in toto orbe terrarum serviunt in missionibus Nationum Unitarum, Consociationis e Pacto Atlantico Septentrionali et Unionis Europaeae. In promptu esse patriae defendendae contra maiorem hostem est 76%, unus apud indices altissimos in Europa.

Divisio administrativa

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Divisiones administrativae Finniae et Index communium Finniae.

Fundamentales nationis divisiones administrativae sunt communia (Finnice kunta; Suecice kommun), quae oppida aut urbes (Finnice kaupunki; Suecice stad) nuncupari quoque possunt. Impensarum pecunia municipalium redituum vectigalibus, civitatis subsidiis et aliis vectigalibus suppeditatur. Ex anno 2015, sunt communia 317 et pleraque minus quam 6000 incolarum habent.

Praeter communia, duo intermedii ordines definiuntur. Communia in subregionibus (Finnice seutukunnat; Suecice ekonomisk region; Boreosamice guovlogielddat) septuaginta et regionibus (Finnice maakunnat; Suecice landskap; Boreosamice eanangottit) 19 cooperantur. Quae membris communibus gubernantur et solum limitatas potestates habent. Provincia autonoma Alandia (Finnice Ahvenanmaa; Suecice Åland; Boreosamice Ålánda) permamens democratice electum regionale concilium habet. In regione Caiania (Finnice et Boreosamice Kainuu; Suecice Kajanaland), propositum exemplar regionalibus cum comitiis in processu est. Gens Samica semiautonomam Regionem nativam Samicam (Finnice Saamelaisten kotiseutualue; Suecice Samernas hembygdsområde; Boreosamice Sámiid ruovttuguovllu) in Lapponia (Finnice et Boreosamice Lappi; Suecice Lappland) habet rebus de lingua culturaque.

Inferiori in tabula, numerus incolarum toto in communi viventes, non mere in urbanizata area, includit. Terrestris area in chiliometris quadratis et spissitudo in incolis pro chiliometro quadrato (terrestri area) datur. Numeri e die 31 Martii anni 2016 sunt. Regio capitis (Finnice Pääkaupunkiseutu; Suecice Huvudstadsregionen), Helsingiam, Vantaniam, Esponem et Grankullam comprehendens, continuam conurbationem circiter 1.1 millionum hominum format. Nihilominus, communis administratio voluntariae omnium communium cooperationi limitata est. e.g. in Consilio Territorii Urbis Helsingiensis (Finnice Pääkaupunkiseudun yhteistyövaltuuskunta; Suecice Huvudstadsregionens samarbetsdelegation).

Urbs Latine Urbs Finnice Urbs Suecice Urbs Boreosamice Populositas[15] Area terrestris[16] Spissitudo Regionalis tabula Incolarum tabula
Helsingia[17] seu Helsinkium[18] seu Helsingforsa[19] seu Helsingforsia[20] seu Forsia Helsingiorum[21] seu Helsingia Nova[21] Helsinki Helsingfors Helsset 629 512 213,75 2 945,09
 
Communia (tenuibus limitibus) et regiones (crassis limitibus) Finniae (anno 2009).
 
Tabula populositatis Finniae.
Espo[22] seu Esboa[21] Espoo Esbo Espoo 270 416 312,26 866
Tammerforsia[23][24] Tampere Tammerfors Tampere 225 485 525,03 429,47
Vantania[25] Vantaa Vanda Vantaa 215 813 238,37 905,37
Uloa[26] (-ae, f.) seu Ulaburgum[27] Oulu Uleåborg Oulu 198 804 1 410,17 140,98
Aboa[28][29] Turku Åbo Turku 186 030 245,67 757,24
Granivicus[30] sive Jyvaeskylae[31] Jyväskylä Jyväskylä Jyväskylä 137 392 1 170,99 117,33
Copio[32][33] seu Cuopio[21] seu Kuopio[34] Kuopio Kuopio Kuopio 112 158 1 597,39 70,21
Colpopolis[21] seu Lahti[35] Lahti Lahtis Lahti 118 885 135,05 880,3
Sustinere[21] seu Kouvola[36] Kouvola Kouvola Kouvola 85 808 2 558,24} 33,54
Arctopolis seu Biorneburgum seu Bioerneburgum seu Ursorum Castrum[37] Pori Björneborg ^Pori 85 256 834,06 102,22
Ostia Carelorum[38] Joensuu Joensuu Joensuu 75 557 2 381,76 31,72
Lappeenranta[39] seu Urbs Villmanstrandensis[40] Lappeenranta Villmanstrand Lappeenranta 72 868 1 433,36 50,84
Tavastum[41] seu Tavasteburgum[42] seu Croneburgum[43] seu Groneburgum[44] seu Arx Tavastiae[21] Hämeenlinna Tavastehus Hämeenlinna 67 914 1 785,76 38,03
Vaasa[45] seu Vasa[21] seu Nicolaopolis[21] Vaasa Vasa Vaasa 67 495 188,81 357,48

Provinciae historicae

recensere

Ecce etiam index sex provinciarum historicarum Finniae, in quas Finnia usque ad annum 2009 dividebatur. Haec provinciae, etiamsi non iam sunt, maximam partem eadem loca continent atque septem aluehallintovirasto hodierna. Finnia Orientalis quidem duas diversas aluehallintovirasto continet.

  1. Finnia Meridiana
  2. Finnia Occidentalis
  3. Finnia Orientalis
  4. Uloa
  5. Lapponia
  6. Alandia
 
Helsingia, caput et urbs maxima Finniae

Demographia

recensere
Finniae populositas e 1750 in 2000[46]
Annus Populositas Annus Populositas
1750 421.000 1880 2.060.800
1760 491.000 1890 2.380.100
1770 561.000 1900 2.655.900
1780 663.000 1910 2.943.400
1790 705.600 1920 3.147.600
1800 832.700 1930 3.462.700
1810 863.300 1940 3.695.617
1820 1.177.500 1950 4.029.803
1830 1.372.100 1960 4.446.222
1840 1.445.600 1970 4.598.336
1850 1.636.900 1980 4.787.778
1860 1.746.700 1990 4.998.478
1870 1.768.800 2000 5.181.000

Finnia circiter 5 696 666 incolas habet, cum spissitudine circiter sedecim incolarum pro chiliometro quadrato. Quod eam unam apud Europaeas civitates rarissime habitatas facit. Numerus incolarum semper nationis septemtrione densatur, phaenomenon per urbanizationis cursum Saeculo XX adiectum.

Finnia adhuc unam apud demississimas centesimas partes immigrantium tenet: solum 2,5% incolarum. Immigrantes praesertim Europaeae originis sunt, cum maiore parte Russorum, Estoniensium et Suecorum. Ius soli haud omnino validum est: si infantulus in Finnico territorio nascitur et ius civitatis alibi non obtinet, tunc accipit ius civitatis Finnicum.

Finnia altissimam centesimam partem suicidiorum cum armis igniferis in Europā et secundam altissimam in toto orbe terrarum post Civitates Foederatas possidet, dum generalis centesima pars suicidiorum est congrua Estoniensi et Belgicae, quae aequivalet ter Italicae.

Maior Finnicorum incolarum pars (90,95% anno 2008) ad ethnicum et linguisticum circulum Finnicum, Finno-Ugricae stirpis, pertinet, sicuti vicina Estonia.

Significativissima minoritas est linguae Suecicae (5,44%), quam sequitur Russica (0,5%) et Estonica (0,42%)[47]. Nationis septemtrione vivit communitas Samica, circiter a 6 000 hominum composita.

Hebraei in Finniā praesentiam ordinatam e Saeculo XIX usque ad nostram memoriam habent. Communitas speciatim cognovit ex anno 1918 secundas integrationis condiciones, cum Holocausti perniciē non directe percussa esset et viveret intra democraticam civitatem semper pro civium iuribus spondentem. Intentum tempus ultra 2000 unitatum, quod circiter 1 500 hominum Saeculo XXI numerat.

 
Abckiria, primus liber Finnice conscriptus

Linguae publicae Finniae sunt lingua Finnica et lingua Suecica (variae dialecti quoque linguarum Samicarum in Lapponiā adhibentur). Lingua Finnica 89,7 centesimis hominum sermo patrius est; 5,4 centesimis autem Suecica, quorum maxima pars oram meridionalem, Ostrobothniam, Alandiam incolunt. Maxima lingua Samica est Samica septentrionalis, quam in Finnia loquuntur fere 2000 hominum, una cum locutoribus in Sueciā ac Norvegiā; qui omnes inter 15 000 et 25 000 esse aestimatur. Haec lingua Samica etiam publica lingua in septentrionali Lapponiā. Lingua Finnozingarica (Finnozingarice Fíntika Rómma) et Lingua gesticulatoria Finnica etiam agnoscuntur in constitutione. Nordicae linguae et lingua Carelica etiam speciatim tractantur in aliquibus contextibus.

Autochthonica lingua 85 centesimarum incolarum est Finnica[48], quae est pars subcirculi Finnici apud Linguas Uralicas. Haec lingua est una apud solum quattuor publicas Unionis Europaeae cum origine haud Indoeuropaeā. Finnica arcte conexa est linguae Carelianae ac Estonicae et remotius Samicis ac Hungaricae.

Lingua Suecica est sermo patrius quinque centesimarum incolarum, Finni Suecophoni[49].

Ad septentrionem, in Lapponiā, est Samicus populus, qui tantundem 7 000[50] sunt et agnoscuntur indigena gens. Quorum circiter quarta pars aliquā linguā Samicā sicuti sermone patrio utitur. Linguae Samicae in usu in Finniā Lingua Samica Septentrionalis, Lingua Samica Inarensis et Lingua Samica Scoltica sunt. Finnozingarice loquuntur aliquot 5 000 aut 6 000 homines. Sunt duae linguae gesticulatoriae: lingua gesticulatoria Finnica, quā native 4 000 aut 5 000 homines utuntur, et lingua gesticulatoria Finnosuecica, quā native circa 150 homines utuntur. Tatarice loquitur Finnotatarorum (Tatarice Финляндия татарлары; Finnice Suomen tataarit; et Suecice Finländska tatarer) minoritas circa 800 hominum qui immigraverunt in Finniam praesertim per dominium Russicum ex annis 1870 usque ad annos 1920.[51]

Minoritariorum circulorum iura (praesertim Samicorum, Suecophonorum et Zingarorum) constitutione proteguntur.[52]

Apud immigrantes linguas sunt Russica (1,1%), Estonica (0,6%), Somalica, Anglica et Arabica. Maximi incolarum circuli cum linguā peregrinā anno 2012 erant Russi, Estones et Somali.[53]

Optime cognitae peregrinae linguae Anglica (63%), Theodisca (18%) et Francica (3%) sunt. Anglica a plerisque alumnis sicuti disciplina obligatoria studetur e tertio ordine aut quinto ordine (novem aut undecim annos natis respective) in scholā comprehensivā (in aliquibus scholis aliae linguae eligi possunt loco Anglicae). Theodisca, Francica et Russica sicuti secunda lingua peregrina ex octavo ordine (quattuordecim annos natis; aliquae scholae alias optiones offerre possunt) studeri possunt. Tertia lingua peregrina in superiore scholā secundariā aut universitate studeri potest (quattuordecim aut amplius annos natis).

Norvegica et, aliquantum, Danica mutue intellegibiles cum Suecicā sunt et sic intellectae a significativā minoritate, quamquam discitae solum exigue in scholā.

"Finnia" in aliquot linguis Finnicis  
Lingua Nomen
Finnica Suomi
Suecica Finland
Samica Septentrionalis Suopma
Samica Inarensis Suomâ
Samica Scoltica Lää´ddjânnam
Careliana Suomi
Tatarica Finlandiä
Zingarica Finland
Russica Финляндия
Estonica Soome
Somalica Finland
Anglica Finland
Arabica فنلندا
Theodisca Finnland
Francica Finlande
Norvegica Finland
Danica Finland

Quamquam neque Finnia neque Finni in Imperii Romani orbi fuerunt, Latinitatem honorant[54] et haec in natione colitur per radiophonicas vias necnon per interrete. Nuntii Latini Finnici, emissiones radiophonicae, inde a Septembri 1989 a statione radiophonica YLE Radio 1 emisi sunt. Finnia, cum Unioni Europaeae praeesset, Latine communicabat; qui nuntii Latine scripti, a mense Iulio usque ad mensem Decembrem anni 2006 editi, inveniuntur in pagina interretiali "EU 2006"[55]. Latinistae quidam noti Finnici sunt Teivas Oksala, Ericus Palmén, Tuomo Pekkanen, Reijo Pitkäranta. Singularis est etiam Jukka Ammondt, qui tria alba musica Latine edidit, inter alia album The Legend Lives Forever in Latin, quod carmina Elvis Presley a Teivas Oksala Latine conversa continet.

 
Ecclesia Antiqua de Petaiavesiensis (Finnice Petäjäveden vanha kirkko), locus apud Patrimonium totius mundi ab UNESCO.

Circa cum 4,1 milliones (seu 76,4[56] centesimae incolarum exeunte 2012) asseclarum, plerique Finni sectatores Ecclesiae Evangelicae Lutheranae Finnicae sunt. Ecclesia Evangelica Lutherana Finnica una apud maximas ecclesias Lutheranas in toto orbe terrarum est, quamvis participatio declinaverit, praesertim per ultima duo decennia et adhuc plus anno 2006, cum adhaesio fere unā centesimā deminuisset quotannis[57] . Sociorum Ecclesiā Lutheranā Finnicā exeuntium numerus cito anno 2010 crevit, aestimatus inter 70 000 et 80 000, seu duo centesimae anno 2010;[58] secundum numerum 56 000 resignationum primis decem mensibus anni 2010. Secundus maximus circulus —et rapidissime crescens— sunt incolae cum nullā religiosā affiliatione, quod 21,0 centesimae incolarum in natione.[59] Parva minoritas ad Ecclesiam Orthodoxam Finnicam (1,1%) pertinet. Aliae Protestantes denominationes et Ecclesia Catholica Romana in Finniā significative minores sunt, non minus quam Musulmani, Iudaei et aliae haud Christianae communitates (summatim 1,4% incolarum).

Plerique Finnici pueri quindecim annos nati baptizati (75,3% anno 2012) et confirmati (83,0% anno 2012) sunt, et fere omnia funera Christiana sunt. Nihilominus, plerique Lutherani ecclesiam solum extraordinariis occasionibus sicuti caerimoniis Christi Natalis, matrimonii et funerum frequentant. Ecclesia Lutherana propemodum 2% suorum membrorum diaconias religiosas singulis hebdomadibus frequentare aestimant. Quantitas media visitationis quotannis in ecclesiam propemodum duo est.[60] Secundum Eurobarometri perscrutationem anni 2010, 33% Finnicorum civium ut "Deum esse crederent", 42% ut "quiddam genus spiritūs seu vim vitalem esse crederent" et ut "nullum spiritūs genus, nullum Deum aut nullam vim vitalem ess crederent"[61] responderunt —quod facit Finniam unam apud nationes cum maximā centesimā parte atheorum in toto orbe terrarum.

Urbes maximae

recensere

Viginti urbes maximae Finniae magnitudine incolarum sunt:

Positio Urbs Regiones Incolae[62] Photographema
1 Helsingia Nylandia 1 159 211
 
Helsingia
2 Tammerforsia Birkaria 313 058
 
Tammerforsia
3 Aboa Finnia Propria 252 468
 
Aboa
4 Ulaburgum Ostrobothnia Septentrionalis 200 071
 
Ulaburgum
5 Granivicus Finnia Media 116 480
 
Granivicus
6 Colpopolis Päijänne Tavastia 115 897
 
Colpopolis
7 Arctopolis Satagundia 84 294
 
Arctopolis
8 Copio Savonia Septentrionalis 82 268
 
Copio
9 Nicolaopolis Ostrobothnia 64 795
 
Nicolaopolis
10 Ostia Carelorum Carelia Septentrionalis 63 490
 
Ostia Carelorum
11 Lappeenranta Carelia Meridionalis 54 139
 
Lappeenranta
12 Aquilopolis Kumoensis Vallis 52 894
 
Aquilopolis
13 Rovaniemi Lapponi 50 552
 
Rovaniemi
14 Kouvola Kumoensis Vallis 49 787
 
Kouvola
15 Tavastum Tavastia Propria 49 216
 
Tavastum
16 Wegelia Ostrobothnia Meridionalis 45 732
 
Wegelia
17 Hyvinge Nylandia 42 278
 
Hyvinge
18 Borgoa Nylandia 36 861
 
Borgoa
19 Michaelia Savonia Meridionalis 36 009
 
Michaelia
20 Carolina Vetus Ostrobothnia Centralis 35 367
 
Carolina Vetus

Oeconomia

recensere
 
Ludus Angry Birds, ludus telephonulorum evolutus in Finniā, commercialis successus factus est et domestice et peregre.

Finnia altam industrializationem et partim mercatūs libri oeconomiam habet, cum productione per capita simili ei Britanniarum Regni, Franciae et Italiae. Qualitas victūs in Finniā alta est. Decretorius campus oeconomicus est industria; praesertim ligni, ingeniaria, metallurgia, telecommunicativa (maxime Nokia) et electronica. Commercium praecipuum est, exportationibus aequivalentibus fere tertiae parti e PDG. Exceptis ligno et aliquibus mineralibus, Finnia ab importationibus, sicuti materiis rudibus et aliquibus bonorum manufactorum componentibus, pendet.

Propter clima, agrarius progressus propriae sufficientiae rebus limitatur. Silvicultura, proficua ponderis exportatio, secundam occupationem ruricolis praebet. Rapida et crescens integratio cum Europā occidentali -Finnia una apud undecim nationes euronem adoptantes fuit- oeconomicum panorama in sequentibus septem annis tenebit. Incrementum anhaemicum anno 2002 erat, sed anno 2003 deminuit propter depressionem globalem.

Infrastructura

recensere
 
Duae exsistentes Ergasterii Atomici Olkiluotoënsis unitates. Longe laevorsum est visualizatio tertiae unitatis, quae, cum perfecta erit, fiet Finniae quintum commerciale reactorio nucleare.[63]

Quivis liberos et valde private tentos pecuniarios physicosque mercatūs energiae Nordicos intrare potest qui aguntur in bursis NASDAQ OMX Commodities Europe et Nord Pool Spot et qui competitiva pretia praebent collata cum eis aliarum Unionis Europaeae nationum. Anno 2007, Finnia propemodum infima electricitatis industrialis pretia in Unione Europaeā quidecim nationum (paria eis Franciae).[64]

Anno 2006, energiae mercatus propemodum 90 teravattiorum pro horā et maximum quaesitum propemodum 15 gigavattiorum hieme erat. Quod energiae consumptionem per capita propemodum 7,2 tonnarum oleorum aequivalentium quotannis esse significat. Industria constructioque 51% totius consumptionis consumpserunt, relative altus numerus Finnicas industrias reddens.[65][66] Finnicae hydrocarbonei opes turfae et ligno limitantur. Propemodum 10-15% electricitatis ergasteriis hydroelectricis[67] producuntur, quod paulum est, collato cum montanioribus Sueciā et Norvegiā. Anno 2008, energia renovabilis (praesertim hydroelectricitas et variae formae ligneae energiae) alta erat, 31% collatae cum quantitate mediā in Unione Europaeā, 10,3% in finali energiae consumptione.[68]

Finnia quattuor private tenta reactoria nuclearia 18% nationalis energiae producentia[69] et investigationis reactorium in campo Otaniemiensi habet. Quintum a societatibus AREVA et Siemens constructum reactorium —maximum in toto orbe terrarum cum 1600 MW et fons nuclearis industriae in Europā— complures moras oppetivit et in praesenti tempus statuit ut sit operatorium inter annos 2018 ac 2020, decennium post originalem destinatam apertionem.[70] Varians quantitas (inter 5 et 17%) electricitatis importata est e Russiā (cum propemodum trium gigavattiorum capacitate electriductūs), Sueciā et Norvegiā.

Societates energiae fere energiae nuclearis productionem aucturae sunt, quia Iulio anni 2010 parlamentum Finnicum facultatem additiciorum duorum novorum reactoriorum concessit.

 
Societatis Finnair laophorium.
 
Societatis Viking Line navis prope ripas Helsingiae.

Media vecturae in Finniā evolutissima sunt, quamquam spissitudo incolarum illic relative parva est.

Viario intextu utitur mmagna pars transitūs viatorum et mercum. Anno 2010, constabat e 78 162 chiliometrorum viarum et autoviarum. Anno 2010 Finniae erant 3 368 000 vehiculorum, quorum 2 877 000 autocineta, quod repraesentat 627 vehiculorum pro 1 000 incolarum.[71]

Finnicum ferriviarum rete 5 919 chiliometrorum ferriviarum habet, quarum 3 072 electrificatae sunt.[72] Sola societas ferriviaria VR-Yhtymä Oy est.

Praecipuus aëroportus Aëroportus Helsingiensis-Vantaniensis (Finnice Helsinki-Vantaan lentoasema; et Suecice Helsingfors-Vanda flygplats) est, cum amplius tredecim millionibus viatorum anno 2007. Circiter 25 aëroportūs diaconias vecturae viatorum praebent. Secundus aëroportus propter transitum Ulaburgensis est. Alii aëroportūs Halliensis, Enontekioënsis, Ivaloënsis, Tamperensis-Bircalensis (tertius propter transitum viatorum, secundum propter transitum internationalem) sunt. Praecipua societas aëronautica Finnair est. Aliae societates Blue 1 et Air Åland sunt. Sunt qooque societates conducticiae sicuti Snowbird Airlines.

Sunt crebrae navis traiectoriae diaconiae nexūs cum Estoniā et Sueciā affirmantes. Vecturae nationali, naves traiectoriae innumeras insulas continenti conectunt. Classis oneraria consistit e 97 navibus quarum 25 naves onerariae et 5 petroleariae.[73] Praecipui portūs Helsingiensis, Aquilopolitanus, Valligratianus, Borgoensis, Brahestadiensis et Raumoënsis sunt.

Systema educativum et scientia

recensere
 
Universitatis Iyväskyläensis campus Ylistönrinnensis.

Educatio ius fundamentale omnium Finnicorum civium putatur. Agitur de iure accipiendae formationis secundariae (gymnasio incluso) gratis. Lex spondet pro hoc iure omnibus residentibus et non solum Finnicis civibus.

Pueri in Finniā qui in scholam septem annos nati intrant suam pueritiam ludentes in brephotropheo traxerant, alphabetum anno anteaquam in scholam intrent discere possunt, sed nihil exigitur. Doctrina fundamentalis doctrina culturae generalis est dispensata circulis puerorum coaetaneorum. Quae puero e septimo anno usque ad sextum decimum annum destinatur. Schola fundamentalis igitur novem annos durat et quadrat perfectioni fequentationis scholarum obligatoriae. In doctrinā fundamentali, classis ab alumnis coaetaneis formantur. Per sex primos annos, est generatim magister praecipuus qui plerasque disciplinas aut omnes docet. Per tres ultimos annos, doctrina solite per disciplinas fit, ergo magistri secundum eas specializati sunt. In doctrinā fundamentali integrantur quoque orientatio paedagogica alumni et, casu necessitatis, doctrina specifica auxilii.

Programma scholare includit saltem has disciplinas: sermonem patrium et litteras, secundam linguam nationalem (Suecicam aut Finnicam, secundum casum), linguas peregrinas, scientiam circumiectorum naturalium, instructionem civium, religionem aut moralitatem, historiam, scientias sociales, mathematicam, physicam, chemiam, biologiam, geographiam, educationem physicam et disportivam, musicam, adumbrationem, opera manuum et domestica. Generalium propositorum definitio ad libram nationalem et horaria dissimilium disciplinarum distributio aut disciplinarum coniunctio in doctrinā et orientatione paedagogicā alumni reponsalitas gubernationis sunt. Directio nationalis doctrinae particularia proposita et praecipua doctrinae contenta definit limitandis fundamentis scholarium programmatum. Secundum has baseis, singulae sedes definite, ad libram localem, singula programmata doctrinae determinant. Est nullum examen fine frequentationis scholarum obligatoriae (cum 16 annis aetatis). Iterationes et desertiones inusitatissimae sunt.

 
Postquam baccalaureatum superant, studentes induere pileum album baccalaurei seu ylioppilaslakki possunt.
 
Auditorium in praecipuo Universitatis Aaltonis aedificio sito Espone, ab Alvare Aalto proiecto.

Baccalaureatus Finnicus Ylioppilastutkinto[74] nuncupatur et putatur verum institutum et gradus praecipuus versus adultam vitam. In ultimo cursū baccalaureatūs, classes Aprili finiunt et alumni tunc se dedunt recensionibus, haud sine donando antea iunioribus cumulo bellariorum et aliorum dulcium iactorum ex autocarro per excursionem variatam et alacrem a Penkinpainajaiset.[75]. Post baccalaureatum, beati electi induendi pilei albi baccalaurei seu ylioppilaslakki ius consecuti sunt et inundant popinas magnarum urbium magno obsequio antequam recensiones examinum accessionis in studia superiora, vitam activam aut annum sabbaticum incipiant.

Praeterea, schola gratuita est, sicuti vectura scholaris et cena. Horarium suave est: diurna opera octavā horā incipiunt et circa duodecimā horā finiunt. Postmeridianum deditur disportibus, activitatibus artificiosis, inventioni naturae et fere non sunt pensa domestica. Post ludum litterarium, Finnici iuvenes inter gymnasium et gymnasium professionale, quae propemodum triennium durant, eligere possunt.

Finnia ex plurimis annis princeps in toto orbe mundano propter sui systematis scholaris efficaciam est. Secundum percontationem PISA[76] de cognitionibus iuvenum 15 annos natorum (annis 2000 et 20003), Finnia reapse in mathematicā, in calliditate lectionis, in scientiis et in capacitate solvendorum problematum (ubi Finnia secundo loco collocatur) dominatur. Nihilominus, Finnia, cum his resultationibus, solum 6,2% sui PDG educationi confert, cum tamen Francia, exempli gratiā, 6,9% confert.

Si creduntur percontationes effectae de hoc successū, necessitudines cum magistris optimae sunt, clima est pronius automoderationi quam repressioni. Si alumnus quidam labat, non cursum iterat, sed magistri specializati (duo aut tres pro sedi) veniunt suum collegam in conclavi adiuvatum aut privatas scholas habent quantum opus sit. Docentes iudicio adiumenti collocantur et textūs, hierarchia ac magistri valde observati sunt et eorum auctoritas agnita est.

Systema omnino decentralizatum est. Grex docens et director magnum spatium gubernandi ordinis scholaris habent. Schola mandatum conducendorum magistrorum recipit. Non sunt exactores, sed sunt evaluationes ministeriales usūs interni. Magistri evaluantur inter se. Communia sedibus 50% sumptuum existimatorum praebent, reliqui praebetur a Civitate.[77]

Educatio superior duo institutorum genera comprehendit: universitates et instituta universitaria professionalia. Ad intrandum eam, superanda est probatio publica. Systema educativum superius valde decentralizatum est cum propemodum quinquaginta sedes.

Finlandia valde productiva est in investigatione scientificā. Anno 2005, Finnia loco quarto apud Ordinis Oeconomicae Cooperationi et Evolutioni Favendis nationes propter scientificorum scriptorum numerum per capita se collocavit. Anno 2007, 1 801 diplomatum inventionis deposita sunt in Finniā.

Valetudo

recensere
 
Valetudinarium Maria, Helsingiae.

Exspectatio vitae ex 71 annis viris et 79 annis feminis anno 1990 ad 78 annos viris et 84 annos feminis anno 2012 auxit.[78] Numerus mortuorum minus quam quinque annos natorum decrevit e 51 pro 1 000 vivorum partuum anno 1950 ad 3 pro 1 000 vivorum partuum anno 2012, quod collocat Finnicum numerum apud infimos in toto orbe terrarum.[79] Index fertilitatis anno 2014 erat 1,71 natorum pro feminā et sub indice substitutionis 2,1 ex anno 1969 erat.[80] Cum parvo partuum indice feminae matres tardā aetate fiunt, quantitate mediā aetatis primo partui 28,6 anno 2014.[81]

Fuit exiguum incrementum aut haud mutatio in opitulatione et inaequationibus inter incolarum greges in saeculo XXI. Modo vivendi conexi morbi ascendunt. Amplius quam dimidia Finnorum pars diabētēn patiuntur, diabētā typi 1 globaliter communissimā in Finniā. Multi pueri diagnosin diabētēs typi 2 habent. Musculosceleticorum morborum et cancrorum augent, quamquam cancri prognosis melioravit. Allergiae et dementia etiam crescentia salutis problemaya in Finniā sunt. Una apud communissimas rationes incapacitati operariae morbis mentis, praesertim depressioni, debetur.[82]

Sunt 307 habitatores pro medico.[83] Circa 19% pecuniae curationi medicae a familiis suppeditantur et 77% a tributis.

Recens studium ephemeride medicā The Lancet effectum Finniam infimum fetorum mortuorum indicem apud 193 nationes, sicuti Britanniarum Regnum, Franciam et Novam Zelandiam, habere invenit.[84][85] Aprili anni 2012, Finnia loco secundo in Felicitate Nationali Grossā in relationem ab Instituto Telluris (Anglice The Earth Institute) editam ordinata est.[86]

Litterae Finnicae

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Litterae Finnicae.
 
Alexius Kivi, scriptor proprius Finnicus.

In Finniā opera Finnice composita inde a linguā Finnicā condita saeculo XVI scripta sunt, usque vero ad saeculum XIX plerique hymni et aliae litterae Christianae, atque leges fuerunt. Michael Agricola, episcopus et reformator, prima opera Finnice composuit, atque ideo cum pater litterarum Finnicarum tum linguae Finnicae scriptae habetur. Poeta autem proprius Finnicus nominatur Ioannes Ludovicus Runeberg. Kalevala, carmen epicum nationis Finnorum ab Eliā Lönnrot, viro etiam litteris antiquis erudito, saeculo nono decimo conlatum est, quod attulit, quod saepius Finni sermone patrio suo scribere incohaverunt. Ad mythistorias Finnice conscribendas magnopere valuit Alexius Kivi narrationem Seitsemän veljestä (sc. Septem fratres) anno 1870 divulgatam componens. Eino Leino autem carmina lyrica paravit argumenta et themata sumens ex poesi populari Finnicā et ex Kalevalā ipsā.

Secundo bello mundano gesto scriptores ut Michael Waltari, Tove Jansson etiam in aliis civitatibus noti sunt facti. Modernismus in poesi Finnicā eodem tempore cerni incepit, cum antea Runenerg, Leino, Manninen, et alii opera peritus nationalistica composuerunt. Inter scriptoribus scritricibusque hodienis noti sunt inter alia Arthurus Paasilinna, Kari Hotakainen, Jari Tervo necnon nonnulli auctores mythistoriarum facinorosarum.

Artes visuales, designandi et architectura

recensere
 
Pictoris Axelii Gallen-Kallela, Defensio Samponis (Finnice Sammon puolustus), anno 1896, in Museo Artis Aboensi.

Artes visuales in Finniā suas proprias qualitates saeculo XIX formare coepere, cum Romanticus nationalismus autonomicā Finniā evectus est. Celeberrimus apud Finnicos pictores, Axelius Gallen-Kallela, naturalistico modo pingere coepit, sed mutavit ad nationalem romanticismum. Celeberrimus saeculi XX sculptor Wäinö Aaltonen erat, memoratus suis monumentalibus hermis et operibus sculptis. Finni praecipuas contributiones manufacturae et designationi industriali effecere, apud internationaliter praeclaros homines sunt Timo Sarpaneva, Tapio Wirkkala et Ilmari Tapiovaara. Finnica architectura clara in toto orbe terrarum est et significative compluribus generibus internationaliter contribuit, sicuti Generi Florali (sive Generi Libertyano), Classicismo Nordico et Functionalismo. Apud notissimos saeculi XX Finnicos architectos internationalem agnitionem adepti Eliel Saarinen et suus filius Eero Saarinen sunt. Architectus Alvar Aalto apud praecipuos saeculi XX designatores in toto orbe terrarum habetur;[87] qui adiuvit ut functionalistica architectura veniret ad Finniam, sed cito fuit praecursor in suā progressione versus organicum genus.[88] Aalto praeclarus est propter sua opera in supellectilibus, lampadibus, textilibus et crystallinis.

Musica Finnica

recensere
 
Children of Bodom, Finnicus metalli grex.

Hymnus nationalis Finniae est Maamme ('Terra nostra'), cuius musicē composita est a Frederico Pacius, textus autem conscriptus a Ioanne Ludovico Runeberg. Estonici eādem melodiā in suo hymno nationali utuntur. Compositor proprius Finniae habetur Ioannes Sibelius, cuius compositio Finlandia interdum proponitur, ut in hymnum nationalem substituetur. Musica classica in Finniā nec aetate Renascentiae nec Barocā proprie composita est, aetate tandem classicā musica Finnica floreri incepit. Arte suā tum excellebat Bernhardus Henricus Crusell. Deinde motus romanticus plurimi valuit apud musicam Finnicam componendam usque ad secundum bellum mundanum. Postea etiam modernismus, praesertim ab annis 1950, in musicā Finnicā classicā cerni potest.

Musica popularis Finnica vere orta est annis 1970, quo tempore Finnici verbo Suomirock ("Rock Finnicum") uti coeperunt. Decennio proximo grex Hanoi Rocks famam minorem etiam peregre assecutus est. Annis 1990 musici et greges musicae electronicae, ut Bomfunk MC's et Darude Finniae gloriam paraverunt, et nuper demum grex rockicus Finnicus The Rasmus late in civitatis externis notus factus est et musicae metallicae greges HIM, Nightwish, Sonata arctica quoque innotuerunt. Anno 2006 grex Lordi civitati suae victoriam in Cantūs Eurovisionis Certamine, spectaculo musicae popularis, paravit, cum antequam Finnia ab anno 1961 participaverat sine victoriā assecutā, quod longius spatium temporis erat quam nulla civitas altera.

Cinematographia Finnica

recensere
 
Tauno Palo, unus e clarissimis histrionibus cinematographicis Finnicis.

Finnici pelliculas fabricari coeperunt iam ineunte saeculo XX. Prima pellicula Finnica fuit Salaviinanpolttajat anno 1907 confecta, quae quidem deinde perdita est. Temporibus primi belli mundani pelliculae non factae sunt in Finniā, sed postea societas Suomi-Filmi constituta est, quae permultas pelliculas confecit. Anno 1931 Tukkipojan morsian, prima pellicula quae etiam voce utitur, a Suomi-Filmi edita est. Annis 1930—1950 histriones illustrissimi fuerunt Tauno Palo actor atque Ansa Ikonen actrix, qui primum in eādem pelliculā partes egerunt in Kaikki rakastavat anno 1935; postquam in omnino undecim pelliculis partes inter se amatorum egerunt.

Secundo bello mundano in Finniā multae patrioticae pelliculae ostensae sunt sed etiam nonnullae comoedicae. Raro in pelliculis illius temporis mentiones belli factae sunt. Anno 1955 a moderatore cinematographico Edvin Laine prolata est Tuntematon Sotilas (Miles ignotus), quae libro a Väinö Linna conscripta nititur. Nulla alia pellicula adhuc tam saepe in cinemateis Finnicis frequentata est quam illa. Annis 1960—1980 pelliculae Finnicae rarius editae sunt. Sunt, qui dicunt cinematographiam Finnicam tum collabefactam esse. Quod probabiliter partim ex eo sequitur, quod homines potuerunt pelliculas spectare suis televisionibus, nec iam debuerunt pecuniam in cinemateis solvere.

Recentibus temporibus nonnulli homines magni momenti in cinematographiā Finnicā apparuerunt. Moderator cinematographicus Renny Harlin multas pelliculas internationales confecit, cuius in numero sunt ut puta Cliffhanger, Die Hard 2, Deep Blue Sea. Pergitque ille usque pelliculas edere. Collega eius Aki Kaurismäki anno 2002 pelliculam Mies vailla menneisyyttä confecit, quae nominata est in Praemiis Academicis (non quidem vicit) atque in Festo Canuae, in quo praemium Grand-prix accepit.

Media communicationis

recensere
 
Linus Torvalds, Finnicus programmatum ingeniarius notissimus propter creandum popularem codicis aperti nucleum Linucem.

Beneficio emphaseōs in pelluciditate et aequis iuribus, Finnicum prelum liberrimum in toto orbe terrarum censum est.[89]

Hodie, sunt circa 200 diaria, 320 populares commentarii, 2 100 professionales commentarii, 67 commerciales stationes radiophonicae, tres digitales stationes radiophonicae et una nationalis ambitūs et quinque nationales publicae stationes radiophonicae.

Quotannis circa 12 000 tituli librorum editi sunt et 12 milliones discorum venditi sunt.[90]

Sanoma diarium Helsingin Sanomat (cuius circulatio 412 000 exemplarium[91] id maximum facit), tabloide Ilta-Sanomat, ad commercium ordinatum Taloussanomat et televisificum tramitem Nelonen edit. Alia praecipua domus editoria Alma Media propemodum commentarios triginta edit, inclusis diario Aamulehti, tabloidi Iltalehti et ad commercium ordinato Kauppalehti. Per totum orbem terrarum, Finni, iuxta cum aliis Nordicis gentibus et Iaponiensibus, maximum temporis legendis diariis degunt.[92]

Yle, societas radiodiffusionis Finnica, televisificos tramites quinque et triginta radiophonicas stationes ambabus nationalibus linguis gerit. Yle societati pecunia praestatur per obligatoriam televisificam licentiam et per pretii solutionem privatis radiodiffusionibus. Omnes televisifici tramites digitaliter emittuntur, et per undas radioelectricas et per caplum. Commercialis televisificus trames MTV3 et commercialis statio radiophonica Radio Nova a Radiodiffusione Nordicā (Bonnier et Proventus Industrier) tenentur.

Respectu telecommunicativae infrastructurae, Finnia optime classificata natio est intra Fori Oeconomici Mundialis Indicem Promptitudinis Retium (Anglice acronymo NRI) –indicem ad determinando progressionis gradū de nationis informatione et communicativis technologiis. Finnia prima omnium in anni 2014 ordinatione NRI collocata est, sine mutatione ex anno priori.[93] Quod monstratur in suā penetratione per nationis homines. Circiter 79% incolarum Interreti utuntur.[94] Finnia propemodum 1,52 milliones fasciae latae connexiones exeunte anni 2007 Iunio aut circiter 287 per mille incolarum habebat.[95] Omnes Finnicae scholae et publicae bibliothecae Interretiales connexiones computatraque habent et plerique residentes telephonulum habent. Auctaria servitia rara sunt.[96] Octobri mense anni 2009, Finnicus Minister Vecturae et Communicationum ut quisque in Finniā ad Interrete minimā velocitate unius biti per secundum ineunte Iulio anni 2010 accedere posset affirmandum iri pollicitus est.[97]

 
Pistorium Carelicum[98] (Finnice karjalanpiirakka; Suecice Karelska piroger; Carelicis dialectis karjalanpiirakka seu karjalanpiiraat seu kalittoa seu šipainiekku) traditionale Finnicum ferculum est factum e tenui secalis crustulā fartā cum oryzā. Butyrum, crebro mixtum cum elixo ovo, quod nuncupatur oobutyrum (Finnice munavoi), super calida pistoria diffunditur antequam consumantur.

Finnica coquina nota est quia traditionalem nationis cibum magnamque coquinam cum contemporanei generis coquinā coniungit. Pisces et caro praecipuo munere funguntur in traditionalibus Finnicis ferculis ex Occidentali nationis parte, fercula autem ex Orientali traditionaliter holera varia et fungos inclusere. Profugi e Careliā cibis contribuit Orientali in Finniā.

Finnici cibi productis e grano integro (secali, hordeo et avenā) et bacis (sicuti myrtillo, viti idaeā, chamaemoro et hippophis) crebro utuntur. Lac et derivativa sicuti lactis serum vulgo in usū velut cibus, potio aut variis in praeceptis. Variae rapae communes traditionali coquinae erant, sed pro eis ponitur patata post suam introductionem saeculo XIX.

Secundum rationarium, carnis rubrae consumptio crevit, sed adhuc Finni minus bubulae edunt quam multae aliae nationes et plus piscium ac avium cohortalium. Quod est propter altum carnis pretium in Finniā.

Finnia est natio maximam coffei quantitatem per capita in toto orbe terrarum consumens.[99]

Feriae et dies festi

recensere
Dies Nomen Latinum Nomen Finnicum Nomen Suecicum Notae
Kalendae Ianuariae Annus Novus Uudenvuodenpäivä Nyårsdagen
6 Ianuarii Epiphania Loppiainen Trettondedag jul
Variabilis Dies Passionis Domini Pitkäperjantai Långfredagen
Variabilis Pascha Pääsiäinen Påsk Primus dies Lunae post diem Domini Paschae.
Kalendae Maiae Nox Valpurgis Vappu Valborgsmässoafton Vappu est feriae veris et studentium qui finem anni scholaris et eorum diploma celebrant. Incipiunt feriae e pridie Kalendas Maias noctu et aguntur usque ad Kalendas Maias, sed studentes commencent dies quindecim antea celebrare incipiunt.
Dies Iovis 40 dies post Pascham Ascensio Domini Helatorstai Kristi himmelsfärdsdag
Dies Saturni inter 20 et 26 Iunii Dies Sancti Ioannis Juhannus Midsommar Traditionaliter ruri agitur. Vexillum Finnicum passim totam per nationem (omnia publica aut privata aedificia hastis instruuntur) sublatum est. Pyrae Sancti Ioannis lignearum turrium effectionem (fragminibus, truncis, ramis cumulatis) implicant quarum ardor e longiquo videri possunt.
Variabilis Sollemnitas Omnium Sanctorum Pyhäinpäivä Alla helgons dag Celebratur hebdomadem post Kalendas Novembres.
6 Decembris Dies Independentiae Itsenäisyyspäivä Självständighetsdagen Festum nationale accessum ad independentiam diei 6 Decembris anni 1917 memorans.
25 Decembris Dies Christi Natalis Joulu Jul
26 Decembris Sollemnitas Sanctii Stephani Tapaninpäivä Annandag jul Sollemnitas Sancti Stephani, primi martyris.

Res athletica Finnica

recensere
 
Alsulegia glacialis est genus athleticum dilectissimum Finnicum.[100]

Numerus nomismatum Olympiorum ab athletis Finnicis acceptorum maior est quam nullius aliae civitatis, si cum numero incolarum comparatur.[101] Genus athleticum proprium Finnicum est basipila Finnica (Finnice pesäpallo; Suecice boboll), lusus basipilae similis, quo Finni primo saeculi vicesimi dimidio saepe ludebantur, sed deinde alsulegiae glaciali maxime favent. Multum exercitationes apud Finnicos sunt etiam nartatio, natatio, pediludium, birotatio, atque quidam lusus gregalis nominatus unialsulegia (Finnice salibandy; Suecice innebandy).

In Finniā semel certamina Olympica aestiva habita sunt anno 1952 Helsingiae, in capite Finniae, et bis ibidem certamina mundana athletica annis 1983 et 2005. Eventa magna in re athleticā Finnicā fuerunt etiam, cum cursor Paavo Nurmi annis 19201928 novem medalias aureas Olympicas assecutus sit, cum in Olympiiis anni 1920 in certamine iaculatorum et primus et secundus et tertius et quartus omnes Finnici fuerunt, cum Finnia bis vicit certamina mundana alsulegiae annis 1995 et 2011. Noti athletici Finnici recentium temporum sunt inter alios autocinetistae, Kimi Räikkönen, Michael Häkkinen; pedilusores Jari Litmanen, Sami Hyypiä; lusores alsulegiae Teemu Selänne, Saku Koivu.

Finniae hi codices sunt:

Notae et relationes

recensere
  1. 1.0 1.1 1.2 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Antonio Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, vol. 2, 1716 (p. 556 apud Google Books) (Italiane)
  3. Res.
  4. Kaisa Häkkinen, Nykysuomen etymologinen sanakirja (Hlsinkii: WSOY sanakirjat. 2004), ISBN 951-0-27108-X. (Finnice)
  5. Catalogus Nominum Latinorum Regionum Fennicarum apud Vicipediam Fennicam.
  6. Tacitus, Germania 46
  7. Juha Pentikäinen, Kalevala Mythology, Indiana University Press, 1999, p226
  8. Denmark and Early Christianity in Finland ubi dicitur: "(...) Inde usque Purkal iii. et ad hanc insulam de Hangethe iter uersus orientem. et aliquantulum tamen uersus aquilonem. Item de Purkal usque Narigeth ultra mare Estonum. vi (...)"
  9. Ephemeris ubi dicitur: "Factio Centri (KESK) ministri primarii Matti Vanhanen victorem discessit electionum ad parlamentum in Finnia habitarum. - 19/03/2007 01h47".
  10. NUNTII LATINI, NEWS IN LATIN, BY REIJO PITKAERANTA AND TUOMO PEKKANEN ubi dicitur: "Nox polaris in Nuorgam incipit".
  11. Suomen saaret[nexus deficit] Finlands öar rf – Suomen saaret ry. (Finnice)
  12. Institutum Finnicum Investigationis Marinae die 24 Augusti anni 2004. Die 22 Ianuarii anni 2007 recuperatum (Finnice).
  13. "Finland." Encyclopædia Britannica. Encyclopædia Britannica Ultimate Reference Suite. Sicagi: Encyclopædia Britannica, 2011.
  14. http://www.birdlife.fi/havainnot/rk/suomessa_tavatut_lintulajit.shtml%7CBirdLife[nexus deficit] Suomi — Suomessa tavatut lintulajit
  15. "Ennakkoväkiluku sukupuolen mukaan alueittain, maaliskuu.2016" (Finnice). Rationrium Finniae. Recuperatio pridie Kalendas Aprilis 2016.
  16. "Area secundum commune Kalendas Ianuarias 2011" (PDF) (Finnice et Suedice). Agri mensura Finniae. Recuperatum die 9 Martii 2011.
  17. Adiectivum Helsingiensis.
  18. Reijo Pitkäranta: Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, WSOY 2001, ISBN 951-0-22506-1)
  19. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  20. William T. Stearn, Botanical Latin (London, 1983: David & Charles), p. 222.
  21. 21.0 21.1 21.2 21.3 21.4 21.5 21.6 21.7 21.8 Catalogus Nominum Latinorum Regionum Fennicarum apud Vicipediam Fennicam
  22. http://en.wikipedia.org/wiki/List_of_Latin_place_names_in_Europe
  23. Vb. adiect. "Tamperensis": cf. titulum libellorum Acta Universitatis Tamperensis. "Tammerforsiensis": vide e.g. hic
  24. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009. Adiectivis, "Tammerforsiensis" et "Tamperensis".
  25. http://en.wikipedia.org/wiki/List_of_Latin_place_names_in_Europe
  26. Nomen "Uloa" extrahitur secundum librum Johannes Snellmann, Sari Kivistö, Arto Kirri, Oulu-seura, Oulun kaupungista = De urbe Uloa (2000) ISBN 951-96461-2-4
  27. Friedrich Rühs, Finland und seine Bewohner (Lipsiae: Göschen, 1809) textus
  28. Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ..., vol. 2, p. 706
  29. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  30. ThesaurusLex, Latinska namn på finska städer och landskap
  31. Ahti Rytkönen, Lisiä suomalaiseen kielija kansantieteeseen (1976). Genetivus pluralis huius nominis est Jyvaeskylarum.
  32. Projekt Runeberg: Finland framstäldt i teckningar ubi dicitur "socken omtalas först 1554, och nomnet "Copio" förekommer icke förr äu 1571. Bland flera härledningar af namnet är den sanuolikast, som Kuopio vara en förfinskning (...)."
  33. Tabula Regnorum Sueciae et Norvegiae, Amstelodami apud Hugo Allardt anno 1664.
  34. Magistri linguae Latinae in urbe Kuopio convenerunt. Nuntii Latini, 8. Augusti 2014. (Audiri quoque potest: [1])
  35. docplayer.fi ubi dicitur "Ihmisen varaosat. Studia Generalia Lahtiensis Kimmo Kontula, HY:n vararehtori Sisätautiopin professori"
  36. archive.org News in Latin ubi dicitur "(...) Deinde ad stationem biocolytarum urbis Kouvola portati sunt. (...)".
  37. Friedrich Rühs, Finland und seine Bewohner (Lipsiae: Göschen, 1809) textus ; J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 ; Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001 ; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009. — Alia quoque nomina litteris testata sunt, sicut Biorneburgum (Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~), Bioerneburgum (textus) et Ursorum castrum (Graesse), quae quidem hodie potius raritate quam utilitate notabilia sunt. Notandum enim est Arctopolin publicum esse nomen urbis, quod in fronte Curiae Arctopolis inscriptum est.
  38. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (Helsinki 2002).
  39. Nuntii Latini apud Yle Areena ubi dicitur in nuntio de visitatione regis et reginae "In hoc itinere triduano etiam urbem Lappeenranta adierunt."
  40. helsinki.fi ubi dicitur "Andreas Lindén. n. 1768. Patre Præfecto (Ståthållare) Villmanstrandensis-provinciæ".
  41. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  42. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce Hämeenlinna (Helsinki 2002).
  43. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  44. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  45. Nuntii Latini ubi dicitur: "(...)) Die Martis nuntiatum est in Finnia quoque, scilicet in urbibus Helsinki, Vaasa (...)".]
  46. Juhana Aunesluoma, Heikkonen, Esko; Ojakoski, Matti, Lukiolaisen yhteiskuntatieto, WSOY, 2007, ISBN 951-0-27627-8.
  47. Data ex Instituto Nationali Finnico Statisticae, anno 2008
  48. Tabula Appendix 2. Populositas secundum linguam 1980-2015. Rationarium Officiale Finniae: Incolarum structura. Recuperatum die 27 Novembris 2016 (Anglice).
  49. Tabula Appendix 2. Populositas secundum linguam 1980-2015. Rationarium Officiale Finniae: Incolarum structura. Recuperatum die 27 Novembris 2016 (Anglice).
  50. Secundum Centrum Immatriculationum Incolarum Finnicarum et parlamentum Finnicum Samicum, Sami Finniam incolentes 7 371 anno 2003 erant. Vide Divisionem Regionalem Samici populi secundum aetatem anno 2003 (Finnice)
  51. Minoritates nationales Finniae, Tatari. Forum hunturk.net (Anglice). Recuperatum die 6 Decembris 2011.
  52. Constitutio Finniae, 17 § et 121 § (PDF) (Anglice). Thesaurus indiciorum FINLEX. Recuperatum die 4 Septembris 2007.
  53. Rationarium Finniae (Anglice). Recuperatum die 13 Octobris 2016.
  54. Vide etiam: Jonny Dymond (BBC), Finland makes Latin the King (Anglice)
  55. Finland's EU Presidency[nexus deficit] - www.eu2006.fi (Anglice/Latine)
  56. Structura incolarum Finniae, Rationarium Finnicum (Anglice).
  57. Structura incolarum Finniae, Rationarium Finnicum (Anglice).
  58. eroakirkosta.fi (Finnice).
  59. Structura incolarum Finniae, Rationarium Finnicum (Anglice).
  60. Relatio de Libertate Religiosā Internationali a Ministerio Rerum Externarum Civitatum Foederatarum (Anglice). Die 15 Septembris anni 2004. Recuperatum die 22 Ianuarii anni 2007.
  61. Eurobarometrum speciale, de biotechnologiā, paginā 204 (PDF) (Anglice). Opus campi. Ianuario et Februario anni 2010.
  62. Data ex www.citypopulation.de.
  63. Olkiluoto 3 morabitur usque ad 2016 (Anglice). YLE, die 11 Februarii anni 2013, recuperatum die 7 Novembris anni 2013.
  64. Electricitatis pretia industrialibus usuariis apud web.archive.org (Anglice). Recuperatum die 18 Maii anni 2016.
  65. Energiae consumptio (12 Decembris 2010). Rationarium de Finniā stat.fi (Anglice). Recuperatum die 26 Augusti anni 2010.
  66. Energiae consumptio (12 Decembris 2007). Rationarium de Finniā stat.fi (Anglice). Recuperatum die 26 Augusti anni 2010.
  67. Metsävastaa: Vatterkraft (Suecice). Metsavastaa.net. Servatum ex archetypo[nexus deficit] die 3 Martii anni 2009. Recuperatum die 6 Martii anni 2011.
  68. Porta Energiae Europae. energy.eu (Anglice). Recuperatum die 17 Februarii anni 2011.
  69. Energiae consumptio anno 2001 (PDF). Rationarium de Finniā. Servatum ex archetypo (PDF) die 8 Novembris anni 2006. Recuperatum die 22 Ianuarii anni 2007.
  70. Paula Nikula (28 Februarii 2014). "Areva ajaa Olkiluodon työmaata alas" (Finnice). Kauppalehti. Recuperatum die 28 Februarii anni 2014.
  71. liikennevirasto.fi[nexus deficit] (Finnice)
  72. Rationarium Agenturae Vecturae Finnicae liikennevirasto.fi (PDF) (Finnice, Suecice et Anglice).
  73. CIA The World Factbook (Anglice)
  74. Ylioppilastutkinto.fi[nexus deficit] (Finnice)
  75. Imagines ex YouTube
  76. PISA:Program for International Student Assessment (scilicet "Progamma Internationalis Studentium Aestimationis") ab Ordine OEconomicae Cooperationi et Evolutioni Favendis
  77. École : Christiane Durand, la leçon finlandaise, Nouvel Observateur du 23 février 2005 (Francice).
  78. Data de exspectatione vitae per nationem (Anglice). OMS. Recuperatum die 6 Septembris anni 2014.
  79. Ordinatio de numero mortuorum minus quam quinque annos natorum (PDF) (Anglice). Unicef. Recuperatum die 6 Septembris anni 2014.
  80. Rationarium Finniae de partubus anno 2014. Stat.fi (14 Aprilis 2015). Recuperatum die 18 Maii anni 2016.
  81. Rationarium Finniae de partubus anno 2014. Stat.fi (14 Aprilis 2015). Recuperatum die 18 Maii anni 2016.
  82. Curatio medica in Finniā (PDF) (Finnice). STM. Recuperatum die 6 Septembris anni 2014.
  83. Rationarium Finniae de Valetudine anno 2004 (Anglice). Recuperatum die 22 Ianuarii anni 2007
  84. "Stillbirths: Where? When? Why? How to make the data count?" (Anglice). The Lancet. Recuperatum die 6 Decembris anni 2011.
  85. Hope, Jenny (14 Aprilis 2011). "'National scandal' of 11 stillbirths a day means Britain has one of worst survival rates" (Anglice). Daily Mail. Londinii.
  86. "World Happiness report" (Anglice). 2012. Recuperatum die 7 Aprilis anni 2012.
  87. James Stevens Curl, Dictionary of Architecture, Grange Books, Roffae, 2005, p. 1.
  88. Sigfridus Giedion, Space, Time and Architecture: The Growth of a New Tradition, Harvard University Press, Cantabrigiae, Mass., Secunda editio, 1949
  89. Anni 2010 Recensio de Libertate Preli (recuperatum die 4 Maii anni 2011).
  90. "Media moves". ThisisFINLAND (Ministerium Rerum Externarum Finnicum).
  91. "Rationarium de circulatione". Ministerium Finnicum Exactionis de Circulationibus (Levikintarkastus Oy). Recuperatum die 25 Iulii anni 2009.
  92. "World Press Trends: Newspapers Still Reach More Than Internet". World Association of Newspapers and News Publishers. Recuperatum die 19 Novembris anni 2012.
  93. "Ordinatio Totalis NRI anni 2014" (Anglice) (PDF). Forum Oeconomicum Mundiale. Recuperatum die 28 Iunii anni 2014.
  94. "Internet used by 79 per cent of the population at the beginning of 2007" (Anglice). Rationarium Finniae. Recuperatum die 22 Decembris anni 2007.
  95. "Recensio Mercatūs 2/2007" (Anglice) (PDF). Finnica Communicationum Regulatoria Auctoritas (FICORA). Die 31 Augusti anni 2007. Servatum ex originali (PDF) die 25 Septembris anni 2007. Recuperatum die 4 Septembris anni 2007.
  96. Informationis technologia pars quotidianae Finnicorum vitae facta est (Rationarium Finniae).
  97. "1Mb Broadband Access Becomes Legal Right" (Anglice). YLE. Die 14 Octobris anni 2009. Recuperatum die 16 Octobris anni 2009.
  98. Glossarium Nuntiorum Latinorum 1.4.2016
  99. https://fusiontables.google.com/DataSource?docid=1C-fn6nSe21acP0xJIO1T1x0wohqfMYCQyJjbqdk#rows:id=1 fusiontables.google.com (Anglice)
  100. Quidam situs interretialis.
  101. Quidam situs interretialis.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Finniam spectant.
  Lege Φιννία ("Finnia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Situs geographici et historici: Locus: 65°0′0″N 27°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Gubernatio
Iter
Civitates et territoria Europae
Finnia : politica
Primi ministri Finniae

Pehr Evind Svinhufvud • Ioannes Paasikivi • Lauri Ingman • Carolus Castrén • Juho Vennola • Raphael Erich • Juho Vennola • Aimo Cajander • Gustavus Kallio • Aimo Cajander • Lauri Ingman • Antti Tulenheimo • Gustavus Kallio • Väinö Tanner • Juho Sunila • Anscharius Mantere • Gustavus Kallio • Pehr Evind Svinhufvud • Juho Sunila • Toivo Kivimäki • Gustavus Kallio • Aimo Cajander • Christopher Ryti • Carolus Rudolphus Walden • Iohannes Gulielmus Rangell • Edwin Linkomies • Antti Hackzell • Urho Castrén • Ioannes Paasikivi • Mauno Pekkala • Carolus Augustus Fagerholm • Urho Kekkonen • Sakari Tuomioja • Radulphus Törngren • Urho Kekkonen • Carolus Augustus Fagerholm • Vieno Sukselainen • Berndt Rainer von Fieandt • Reino Iisakki Kuuskoski • Carolus Augustus Fagerholm • Vieno Sukselainen • Aemilius Luukka • Martinus Miettunen • Ahti Karjalainen • Reino Ragnar Lehto • Iohannes Virolainen • Raphael Paasio • Magnus Koivisto • Teuvo Aura • Ahti Karjalainen • Teuvo Aura • Raphael Paasio • Kalevi Sorsa • Keijo Liinamaa • Martinus Miettunen • Kalevi Sorsa • Magnus Koivisto • Eino Uusitalo • Kalevi Sorsa • Harri Holkeri • Esko Aho • Paavo Lipponen • Anneli Jäätteenmäki • Matthias Vanhanen • Maria Iohanna Kiviniemi • Jyrki Katainen • Alexander Stubb • Juha Sipilä • Antti Rinne • Sanna Marin • Petrus Orpo

Ministri regiminis Finnici Juha Sipilä 2015–2019

Anna Berner • Sanni Grahn-Laasonen • Antti Häkkänen (2017–) • Jari Leppä (2017–) • Jari Lindström • Mika Lintilä (2016–) • Anna Mäntylä (2015–2016) • Pirkko Mattila (2016–) • Kai Mykkänen (2016–) • Jussi Niinistö • Petrus Orpo • Olli Rehn (2015–2016) • Juha Rehula (2015–2017) • Paula Risikko (2016–2018) • Annika Saarikko (2015–2016) • Juha Sipilä • Timo Soini • Alexander Stubb (2015–2016) • Sampo Terho (2017–) • Kimmo Tiilikainen • Lenita Toivakka (2015–2016) • Anu Vehviläinen • Anna Maria Virolainen (2018–)