Litterae Finnicae sunt libri et scripta in Finnia impressa, atque poësis popularis, quae plerumque sive Finnice sive Suecice, prius etiam Latine, pauca Lingua Samica Septentrionali sunt expressa.

Abckiria abecedarium, primus liber Finnice conscriptus

Vices litterarum Finnicarum

recensere

Aetas ferrea (usque ad fere 1150)

recensere

Tetrametrum trochaecum, quibus compositores Kalevalae, poematis epici proprii Finniae, usi sunt, quippe quod apud Finnicos Kalevalamitta sive metrum Kalevalae nominatur, iam aetate ferrea natum esse existimatur. Non modo illa Kalevala ab Elia Lönnrot saeculo undevicesimo collata, sed etiam alia poemata nationalia tetrametro trochaeco sunt composita, quod metrum etiam in poësi Carelica et Estonica invenitur.

 
Missale Aboense, primum anno 1488 editum

Medium aevum (fere 11501520)

recensere

Haud multa scripta Finnica medio aevo reperiuntur, inter quae quidem numerantur libri hymnorum, ut Graduale Aboense et Piae Cantiones, legum corpus Codex Aboensis, necnon Missale Aboense, Manuale Aboense. Etiam quasdam legendas sanctorum et nonnullos libros Bibliorum ex Latina in Suecicam convertit Ioannes Andreas Budde, qui nonnumquam primus scriptor Finnicus habetur. Linguá autem Finnicá non nisi quaedam conversiones precum et aliqua singula verba ac phrases in documentis reperta medio aevo sunt composita. Post reformationem multae litterae deletae sunt, praesertim opera papyracea sunt combusta.

Reformatio (fere 15201640)

recensere

Michael Agricola, episcopus et reformator, Novum Testamentum in Finnicam anno 1548 convertens necnon Abckiriam abecedarium componens linguam Finnicam scriptam quodammodo constituit. Reformatio scilicet, ut sermo vulgaris fieret sermo etiam rerum divinarum, effecit, et praeter Michaelem Agricolam etiam alii docti saeculi sexti decimi opera Finnica composuerunt.

Litterae humanisticae & linguisticae (fere 16401810)

recensere

Academia Regia Aboensi constituta anno 1640 etiam alii libri ac litterae religiosae edi coepta sunt. Annis proximis, etiam tria officina typographica, quibus Finnici ante caruerant, condita sunt.

Saeculis septimo decimo exeunte et duodevicesimo ineunte, cum Aeschillus Petraeus primam grammaticam Finnicam componeret, Matthaeum Martinio (1689) et Bartholdum Vhaël (1733) sequens, atque Henricus Florinus parvum lexicon Finnicum (1678) et corpus proverbiorum Finnicorum (1702) conscriberet, ortum est studium linguisticum Finnicae linguae. Daniel Iuslenius autem, professor linguae Hebraicae et linguae Graecae, postquam anno 1700 Aboa vetus et nova, opus nationalisticum notum, conscripserat, lexicon Florini opere ampliorem anno 1745 edidit.

Vir notissimus in artibus humanisticis Finniae saeculi duodevicesimi fuit Henricus Gabriel Porthan, professor et bibliothecarius, nam tempus eius apud Finnicos nonnumquam aetas Porthana appellatur. Historiae, mythologiae, poesi Finnicis magnam dedit operam, accenditque discipulos suos ad res Finnicas investigandas. Illa aetate primum quoque diarium Finnicum linguá Suecicá scriptum nomine Tidningar Utgifne Af et Sällskap i Åbo divulgari coepit.

Litterae nationalisticae (fere 18101920)

recensere
 
Prima editio Kalevalae, poematis epici proprii Finniae

Post bellum Finnicum anno 1809 litterae nationalisticae in litteris Finnicis sunt ortae. Primum hoc phaenomenon in libris poematibusque Suecice compositis videtur, ut puta in operibus Ioannis Ludovici Runeberg, qui de bello ipso Finnico narravit, dein plus etiam apud Finnice scripta, sicut scilicet in Kalevala, poemate epico, et in Kanteletar, corpore carminum lyricorum, ab Elia Lönnrot collatis, ac in Seitsemän veljestä mythistoria ab Alexio Kivi, qui scriptor proprius Finniae habetur, conscripta. Eino Leino scriptor et poeta argumenta ex mythologia Finnica et historia Finniae accepit etsi etiam usitate suis poematibus motús animi hominis descripsit. Poeta notabilis fuit etiam Otho Manninen amicus Leinonis, qui praeterea opera Homeri in Finnicam convertit.

Realismus & tempora hodierna (fere 1920—)

recensere

Realismus in litteris Finnicis reperitur ab annis 1880, ubi inter alia Minna Canth, una ex primis scriptricibus, mythistorias, diegemata, fabulas veri similes et feministicas composuit.

Unus autem ex primis notabilibus scriptoribus aevi Finniae liberae fuit Franciscus Aemilius Sillanpää, qui ob opera sua anno 1939 Praemium Nobelianum litterarum accepit. Ab annis 1930 floruit Michael Waltari, auctor in multis civitatibus notus mythistoris historicis suis. Bellum hiemale, bellum continuatum, bellum Lapponiae, scilicet bella Finnica temporibus belli mundani secundi gesta argumenta sunt facta permultorum librorum, notissimum horum Tuntematon sotilas a Väinö Linna conscriptum. Hodie litterae Finnicae in compluribus generibus constat, licet etiam argumenta ut bella et historia Finnica usque animos scriptorum moveant. Inter auctores dilectos saeculi vicesimi ut puta Pentti Saarikoski, Veikko Huovinen, Hella Wuolijoki, Carolus Päätalo, Arthurus Paasilinna numerantur.

 
Seitsemän veljestä, opus gravissimum Alexii Kivi, qui scriptor Finniae proprius habetur.

Scriptores gravissimi

recensere

Opera gravissima

recensere
  • Kai Laitinen: Suomen kirjallisuuden historia
  • Esko Häkil: The birth of Finnish literature