Ioannes Andreas Budde
Ioannes Andreas Budde sive Jöns Andersinpoika Budde (natus fortasse circa 1437, mortuus non ante quam 1491) fuit monachus in monasterio Vallis Gratiae et scriptor religiosus Finnicus. Unus de primis scriptoribus notis fuit litterarum Finnicarum, necnon unus de notissimis Finnicis medii aevi. Quando sit natus quandoque mortuus, manet incertum, sed prima mentio de eo ab anno 1461 invenitur, ultima autem a 1491.
De vita et scriptis
recensereAnno 1461 mentio Ioannis Budde facta est, cum testi in lite quadam functus sit. Quo tempore probabiliter non nisi novitiatus fuit; proximo demum anno Budde monachus proprius appellatus est. Tum debuit monachus annos 25 complevisse, quo fit ut si tardissime anno 1437 sit natus. Forte oriundus ex regione Ostrobothnia fuit, et Aboae, immo vero peregre, ut credamus, studebat. In monasterio Vallis Gratiae scripta ex Latina in Suecicam conversit, e.g. legendas sanctorum, nonnullos libros Bibliorum ac 20 fere opera alia, quorum notissimum est Jöns Buddes bok (sc. Liber Ioannis Budde).
Primus scriptor Finniae, etiamsi opera sua maximam partem fuerunt interpretationes, habetur. Interpretationibus tamen suis ad communitatem valere conatus est; medio enim aevo opus interpretatoris magni fuit momenti, quoniam pauci litteras, pauciores quidem Latine sciverunt. Jöns Buddes bok solum opus principale est relictum; quod saeculo octavo decimo in Cathedrali Aboensi inventa est, et porro translatum in bibliothecam regiam Holmiensem. De relictis solummodo exemplaria conservata sunt, et biographia Birgittae de Suecia nonnisi in descriptionibus Henrici Gabrielis Porthan noscitur, quia magno incendio Aboae deleta est anno 1827.