Henricus Gabriel Porthan
Henricus (vulgo: Henrik) Gabriel Porthan (natus 8 Novembris 1739 in Viitasaaris, mortuus 16 Martii 1804 Aboae) fuit professor Academiae Regiae Aboensis, bibliothecarius et unus ex gravissimis humanistis Finnicis saeculo octavo decimo. Avunculus Henrici Porthan fuit Gustavus Iuslenius, filius Danielis Iuslenii, fautoris nationalismi Finnici, quod partim effecit, ut etiam Porthan nationalista quidam factus sit. Ab anno 1772 bibliothecarius Academiae Regiae Aboensis, ab anno 1777 autem professor eloquentiae fuit eiusdem academiae. Tradunt lectiones suas maxime fautas ac ab auditoribus cultas fuisse. Ipse studiosissimus erat historiae Finnicae; quam methodo scientifica usus ardore investigavit.
Sepulcrum Henrici Porthan in adiacentibus Ecclesiae Cathedralis Aboensis, statua autem sua prope Vetus Forum Aboense in arboreto nominato Porthaninpuisto (sc. Horta Porthanensis) sita est.
Opera
recensere- Dissertatio: De Poesi Fennica, 1766-1778 (ex partibus quinque constat)
- De superstitione veterum Fennorum theoretica et practica, 1782
- De fama magiae Fennis attributa, 1789
- M. Pauli Juusten Chronicon Episcoporum Finlandensium, 1784-1800 (ex partibus 56 constat)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |