Michael Agricola ab Alberto Edelfelt descriptus

Michael Agricola sive vulgo Mikael Agricola (natus 1510 in Pernaja, mortuus 9 Aprilis 1557) fuit episcopus ecclesiae Aboensis, reformator scriptorque Finnicus, qui Abckiriam, primum librum Finnice conscriptum, composuit ac primus convertit Novum Testamentum in Finnicam, nomenque huic dedit Se Wsi Testamenti. Ita fundamentum creavit lingua Finnica scriptae, qua re pater linguae litterariae Finnicae et pater litterarum Finnicarum habetur. Discipulus erat Desiderii Erasmi Roterdami et Martini Lutheri.

Nexus interni

  Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!