Pentti Saarikoski
Obitus: 24 Augusti 1983; Ostia Carelorum
Patria: Finnia
Nomen nativum: Pentti Ilmari Saarikoski
Officium
Consociatio
Familia
Proles: Saska Saarikoski, Helena Saarikoski, Juri Saarikoski
Memoria
Sepultura: New Valamo
Pentti Saarikoski (1937–1983) fuit poeta, interpres, scriptor Finnicus magni aestimatus.

De interpretationibusRecensere
Et Odysseam Homeri prosá oratione e lingua Graeca et Ulyssem Iacobi Joyce nec non The Catcher in the Rye Hieronymi David Salinger e lingua Anglica interpretatus est. Multa alia quoque opera ex Anglica lingua convertit, etiamsi Anglicam non tam bene callebat; quam ob rem eius interpretatio de The Catcher in the Rye magis quasi imitatio describitur. Qui modus solutus interpretandi apud Finnicos non numquam Syndroma Saarikoski nominatur.
De vitaRecensere
Saarikoski quattuor mulieres in matrimonium duxit. Ultimis vitae suae annis Valamon luostari in monasterio in Finnia Orientali sito commorari solebat. Eius corpus in sepulcreto eiusdem monasterii sepultus est. [1]
NotaeRecensere
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes! |