Ulysses est mythistoria a Iacobo Joyce Anglice Lutetiae die 2 Februarii anno 1922 edita, quae conditur circum compaginem veteris fabulae de Ulixe in antiqua Graecia vitamque Leopoldi Bloom Eblanae die 16 mensi Iuni 1904 narrat. Opus, magnum opus in historia Litterarum Anglicarum, e tribus partibus et duodeviginti episodiis constans, arte fluminis conscientiae, cavillatione, allusione et citatione locorum classicorum utitur. Magnum opus Iacobi Joyce et litterarum modernismi putatur. Joyce profugus decreto Ecclesiae Catholicae in exilio visum auditumque Hiberniae opere suo exprimere conatus est.

Facies primae editionis (1922).

Vide etiam paginam discretivam: Ulixes (discretiva)

Et censoribus nimis obscenus liber visus est, neque grati erga tantum opus critici fuere controversum. Proin opus censoribus prohibebatur.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Ulysses: textus apud inceptum Gutenberg (Anglice)
  • Schemata Ulyssi

BibliographiaRecensere