Arctopolis
Arctopolis[1] (Finnice: Pori; IPA: [ˈpɔri], Suecice: Björneborg; IPA: [bjœrnəˈbɔrj]) est urbs Finniae in litore sinus Bothnici sita ac caput regionis Satagundiae. Incolae urbis Arctopolitani appellantur. Numerus civium urbis anno 2012 exeunte 83 292 erat. Multitudine civium Arctopolis undecima maxima urbs in Finnia est. Arctopolis sita in litore sinus Bothnici est, et flumen Kokemäenjoki per urbem fluit. Delta fluminis prope centrum urbis initium capit. Arctopolis a prima origine in litore condita erat, sed terra surgente litus hodie circa 15 chiliometra a centro urbis distat. Arctopolis duos portus habet; unum in Mäntyluoto et alterum in Tahkoluoto. Praeterea in urbe aeroportus et statio ferriviaria sunt.
Locus: 61°29′12″N 21°47′51″E
Numerus incolarum: 83 219
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Porin kaupunki, Björneborg stad
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Merikarvia, Nakkila, Pomarkku, Siikainen, Ulvila, Eurajoki, Kankaanpää, Kokemäki, Sastamala
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Arctopolis notus est ex Pori Jazz, festo musicae jazz dedicato; ex Yyteri, litore harenoso atque ex theatro Arctopolitano, quod primus theatrum Finnicum est. Novies urbs ignibus arsit.
De historia
recensereIoannes Dux, qui postea Ioannes III rex Sueciae fuit, urbem die 8 Martis 1558 condidit. Arctopolis condita est in parte septentrionali Ulvilae urbis, quia terra surgente naves in portum Ulvilae navigare non iam potuerunt. Ineunte saeculo XVII Arctopolis numero civium tertia maxima urbs Finlandiae erat. Eo tempore circiter mille homines urbem incoluerunt. Anno 1640 in urbe condita est schola gymnastico-trivialis, quae usque ad annum 1843 in opere fuit. Urbs multas res adversas saeculo septimo decimo passa est, et cum exercitus Russicus urbem occupavisset magno bello septentrionali, multa damna accepit. Pace facta Arctopolis denuo se recipere incepit. Eo tempore Arctopolis magnam classem mercatoriam habuit. Tum etiam primae fabricae simplices conditae sunt. Urbs iterum anno 1801 et anno 1852 omnino arsit, sed haec incendia progressum impedire non poterant. Extrema parte eiusdem saeculi Arctopolis urbs industrialis facta est. In urbe complures serratrinae conditae sunt, nec non fabricae metallurgicae et industria textilium. Post secundum bellum mundiale numerus civium celeriter crevit. Circa 1975 numerus octoginta milia excessit, sed postea, marcescentibus compluribus fabricis pristinis, numerus civium paulatim decrescere incipiebat. Proximis annis numerus civium iterum crevit propter migrationem et vicinorum communium coniunctionem.
De forma urbis
recensereCentrum urbis in australi ripa fluminis iacet. Duae aliis viis latiores viae, quae nemus in medio habent, centrum urbis in quattuor partes quadratas secant. Etiam notabilis pars urbis est ambulacrum tabernis praetextum, prima via ambulationis Finlandiae per urbem a flumine currens, quae anno 1977 de via solita in ambulacrum mutata est.
Partes notissimae urbis in sinistra ripa fluminis sitae sunt. Illic aedes lapideae, veterrimae ac splendidissimae, quae in urbe sunt, iacent. Ibi etiam Curia urbis, quam architectus Carl Ludvig Engel delineavit, et ecclesia Arctopolis centralis sitae sunt. Etiam in media urbe, in ripa septentrionali fluminis, iacet insula Kirjurinluoto, in cuius viridario magno Pori Jazz quotannis mense Iulio celebratur.
Coniunctio civitatum
recensereIncolae noti qui Arctopoli nati sunt
recensere- Axelius Gallen-Kallela, pictor, natus 1865
- Eija Kantola, cantrix, nata 1966
- Veli-Pekka Ketola, hocceista, natus 1948
- Timo Koivusalo, auctor et moderator cinematographicus, natus 1963
- Olli Lindholm, cantor gregis musici Yö, natus 1964
- Visa Mäkinen, moderator cinematographicus, natus 1945
- Pertti Nieminen, cantor Neumann gregis musici Dingo, natus 1959
- Selim Palmgren, compositor, natus 1878
- Franciscus Gulielmus Rothsten, latinista, compositor lexici Latino-Finnici
- Jukka Syrenius, musicus blues, natus 1951
- Kielo Tommila, actrix, nata 1950
- Jorma Uotinen, saltator et choreographus, natus 1950
Notae
recensere- ↑ Friedrich Rühs, Finland und seine Bewohner (Lipsiae: Göschen, 1809) textus ; J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 ; Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001 ; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009. — Alia quoque nomina litteris testata sunt, sicut Biorneburgum (Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~), Bioerneburgum (textus) et Ursorum castrum (Graesse), quae quidem hodie potius raritate quam utilitate notabilia sunt. Notandum enim est Arctopolin publicum esse nomen urbis, quod in fronte Curiae Arctopolis inscriptum est.
Pinacotheca
recensere-
Theatrum Arctopolis
-
Tabularium Ecclesiae Arctopolis
-
Schola Suecica Arctopolis
-
Ripa Meridionalis fluminis Kokemäenjoki, ex altera ripa visa
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Arctopolis spectant. |