Aperire sectionem principem

Propria musicae jazzRecensere

  • Quivis musicus generis jazz petit sonoritatem "distinctivam"; non est species perfecta soni saxophonii (exempli gratia, sed "sonus Hawkinsi, Rollinsi, Parkeri," etc.)
  • Metrum fundamenti musicae jazz probat "combinationem" esse metrorum saltatorium Africae et Europae, in qua pondus Africae est maius.
  • Harmonia generis jazz est "extensio" Europaeae.
  • Jazz aptus est elaborare tropi originis Africanae modo Europaeo (blue notes 'notae caeruleae').
  • "Possibilitates" improvisationis modo metrico, melodico, sive harmonico—singulariter vel consortio integro—in jazz "prope infinitae" sunt.
  • Maioritas instrumentorum generis jazz originis Europaeae est, sed modus eorum psallendi manibus musicorum Africano-Americanorum graviter transformabatur.

Historia et musiciRecensere

Jazz vetusRecensere

Initia musicae jazz in meridie Civitatum Foederatarum Americae et migratio ad septentrionemRecensere

 
Cab Calloway Tertius, gregis dux, circa annum 1933.

Urbs Novae Aureliae in civitate Ludoviciana patria musicae iazz dicitur. Ferdinandus "Jelly Roll" Morton, clavilista et compositor, ibi natus, affirmabat se ipsum inventorem esse musicae jazz, anno 1902. Sicagum autem, post annum 1917, fuit medium musicae jazz per praesentiam musicorum praeclarissimorum (exemplorum gratiae, tubicenum Iosephi "Regis" Oliver et Ludovici Armstrong, discipuli sui). A quarto decennio saeculi vicensimi, Novum Eboracum locus potentissimus in progressione musicae jazz putatur.

Anni 1930: aetas impetusRecensere

Genus musicae jazz annorum 1930 impetus (Anglice swing) appellatur, et indicium illius aetatis est sonoritas magnorum gregum. Greges maximae "influentiae" annorum 1930 sunt:

Fuerunt autem musici coloris albae magni eventus multis auditoribus:

Illo tempore, nova musici species surgit: solista? instrumentalis. Primus saxophonista auctoritatis maioris fuit Coleman "Bean" Hawkins, sed Lester "Prez" Young "stilum" contrarium de aequo effectu creavit. Praecipue celebra fuit eius "cooperatio"? cum Gulielma Holiday cantrice. Alii saxophonistae eaedem aetatis fuerunt Ioannes Hodges et Beniaminus Webster, et tubicines "influentiales"? istius generis fuerunt Rex Eldridge, Rex Stewart, Carolus Shavers, et 'Henricus "Red" Allen.

Jazz modernumRecensere

In principio: bebopRecensere

Bello Orbis Terrarum II gesto, iazz modernum nascitur (genera anteriora musicae iazz veteris sive traditionalis partes formant). Primum genus huius linguae musicae bebop (verbum Anglicum) appellatur, cuius procreatores sunt

Verbum bebop ipsum non habet unam significationem tantum; dicitur fictio onomatopoetica esse figurarum quae invenerunt tympanistae styli novi, praecipue Kennethus Clarke.

Reditus ad radices Europaeas et AfricanasRecensere

Sexto decennio saeculi exstabant duo magnae musicae iazz "substili," hinc iazz frigidum (Anglice cool jazz), cuius capita sunt

Sequebantur permulti musici coloris albae de ora occidentali Civitatum Foederatarum (exemplorum gratia, "Short" Rogers, Chet Baker, Shelly Man, Ricardus Kamuca, Iosephus Mondragon). Cape Quinque (Anglice Take Five; Paulus Desmond scripsit), clarissima compositio eventu (hoc est, coram publico) musicae jazz integrae, est notum musicae jazz frigidae exemplum.

Et illinc bebop durum, subgenus praecipuum musicorum Africano-Americanorum, exemplorum gratia

Dimensiones ignotae: jazz liberumRecensere

Post annum 1960, coepit in progressione musicae jazz repletum experimentorum decennium. Genus ipsum jazz liberum nominatum est pro Jazz Liberum, albo saxophonistae Texiani, Ornetti Coleman. Praeterea, Quattuor Ioannis Coltrane fecit conlationem magnam genere novo (Amor Supremus, Ascensio, Navis Solis, Expressiones). Alii musici generis jazz liberi sunt:

Appropinquatio ad musicam popularem: "fusio"Recensere

Annos 1960, 1968, et 1969, Miles Davis fecit alba Modo silentio et Coctum scorti, quae generaliter habentur pro initio musicae fusionis. Consortia egregia musicae fusionis comprehendun:

Annis 1970, multi musici non se absterrebant a maximis concessionibus ad insulsitates musicae popularis istae aetatis (exempli gratia, saxophonista Grover Washington Iunior)

1970 usque ad hoc tempus: bebop novum et "proclivitates adversae"Recensere

Ex 1970 et 1980 sunt permulta musicae jazz subgenera. Winton Marsalis, tubicen de Nova Aurelia, est propugnator factionis musicorum qui praeferunt jazz modo vetere psallatur, sed notiones contrarissimae extant. Exempli gratia, Ioannes Zorn saxophonista contendit per "culturam Iudaicam validamque," et jazz Europaeum confirmatur (Ioannes Garbarek Norvegiae, Martialis Solal Franciae, et alii).

Instrumenta praelata musicae jazzRecensere

CornuaRecensere

 
Saxophonium barytonum.

ChordataRecensere

PercussioRecensere

  • Tympana et Cymbala
  • Varia instrumenta percussionis de origine Africano vel Americano meridionale (e.g. congae)

AliiRecensere

Parvula selectio canticorumRecensere

 
Musici jazz saepius feles nominantur; hic autum feles verus Preservation Hall (Aulam Praeservationis) Novae Aureliae habitat.

Composistiones musicae jazz sunt innumerabiles. Exstant tamen nonnulla centena carmina praelata, quae orbe integri usurpantur musicis. Partes illarum carminum (Anglice standards) simile est cantu firmo Mediae Aetatis Europaeae, sed fundamenta sunt improvisationum.

Jazz vetusRecensere

Glaucum Sancti Ludovici, Infra Ad Ripam, Pannus Tigri, Quando Sancti Invadent, Infirmarium Sancti Iacobi, Glaucum Viae Piscinae....

CanticulaRecensere

Canticula non sunt compositiones musicorum generis jazz, sed partes comoediarum musicalium vel imaginum moventium. Compositores celebri sunt Georgius Gershwin, Coelius Porter, Hieronymus Kern.
Omnia Res Quae Es, Tempus Aestivum, Dies Nebulosa, Stella Luce Stellarum, Domina Esto Bene, Et Nocte Et Die....

BluesRecensere

Saltus Billii, Recte Sine Venatorem, Septem Glaucum, Monachus Glaucus, Nunc Est Tempus, Sandus....

ImpetusRecensere

Cape Ferroviam "A", Rosa Mellis, Dulce Georgia Fusca, Animo Sentimentale, Non Significat Rem Nisi Tenet Impetum....

BebopRecensere

Nox Tunesiae, Gloriosando, Confirmatio, Evidentia, Cum Anima, Avis Paradisi, Quasimodo....

Oazz LatinumRecensere

Caligulae Suecae Meae, Sanctus Thomas, Somnium Nicae, Adeps, Calypsum Ubique....

BrasilienseRecensere

Puella Ipanemaca, Dissonatum, Insensibilis, Samba Solae Notae....

SententiaeRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Lexicon Curiae Romanae.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009). Pronuntiatio [ˈjatsika] praescribitur.

BibliographiaRecensere