Silva borealis[1], etiam taiga[2] dicta, est genus silvae maxime boreale in orbe terrarum. In zona temperata septentrionali crescit, sed in solo hemisphaerio septentrionali. Maxime septentrionalis zona vegetationis est, qua silvae crescere possunt.[3]

Zona viridis diffusionem silvae borealis in mundo demonstrat.

Vide etiam paginam discretivam: Taiga (discretiva)

A silva boreali in septentriones versus est silvitundra et tundra, a meridie silva frondosa[4] aut silvisteppa et tesqua. Oecosystema silvae borealis est maxima silva continua orbis terrarum.

NotaeRecensere

  1. Vide inter alia Calonectria database
  2. M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. тайга. Verbum Russicum originis Turcicae aut Mongolicae, cf. binomina Chorinaeus taigensis, Eridolius taigensis, Necremnus taigensis.
  3. Anton Fischer (1995). Forstliche Vegetationskunde. Berolini et al.: Blackwell. ISBN 3826330617
  4. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. широколиственный.
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!