Aperire sectionem principem
Frontispicium Vårt land
Melodia carminis Maamme

Maamme (Finnice) vel Vårt land (Suecice), 'terra nostra', est hymnus nationalis Finniae. Originem deducit a poemate, quod Johan Ludvig Runeberg, poeta nationalis Finniae, animo inspirato, quasi facta rebellionum anni 1848 prospiceret, prima aestate anni 1846 Suecice scripserat. Modos musicos carminis fecit Fredrik Pacius, compositor Germanus, qui in Finnia consederat. Tirocinium carminis fuit die Florae Finnico (13 Maii) 1848, qui tunc erat dies festus civium Academicorum. Runeberg hoc poema praeposuit libro carminum, quem Fänrik Ståls sägner ('narrationes signiferi Stål') inscripsit annoque 1848 divulgavit. Eadem opera etiam melodiam Pacii auctoravit, cum notas musicas huius carminis operi suo adnexuit. Carmen Maamme, postquam in sermonem Finnicum anno 1867 conversum est, tantum in animis Finnorum locum dignitatis obtinet, ut, etsi nondum lege sanctus sit, hymnus nationalis indubius habeatur.

Versio SuecicaRecensere

Vårt land, vårt land, vårt fosterland,
ljud högt, o dyra ord!
Ej lyfts en höjd mot himlens rand,
ej sänks en dal, ej sköljs en strand,
mer älskad än vår bygd i nord,
än våra fäders jord!
Din blomning, sluten än i knopp,
Skall mogna ur sitt tvång;
Se, ur vår kärlek skall gå opp
Ditt ljus, din glans, din fröjd, ditt hopp.
Och högre klinga skall en gång
Vår fosterländska sång.

Versio FinnicaRecensere

Oi maamme, Suomi, synnyinmaa!
Soi, sana kultainen!
Ei laaksoa, ei kukkulaa,
ei vettä, rantaa rakkaampaa
kuin kotimaa tää pohjoinen,
maa kallis isien.
Sun kukoistukses kuorestaan
kerrankin puhkeaa,
viel lempemme saa nousemaan
sun toivos, riemus loistossaan,
ja kerran, laulus synnyinmaa
korkeemman kaiun saa.

Versio Latina (non cantabilis)Recensere

O terra nostra, Finnia patria,
Sona, verbum aureum!
Non vallis nec collis
non mare nec litus cariora
quam patria haec borealis,
terra grata patrum.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • De hymno nationali in pagina Ministerii rerum externarum (Anglice)
  Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!