Dorsum montis
(Redirectum de Crista glacialis)
Dorsum montis,[1] vel crista glacialis,[2] est stratum geologicum quod fit in imo fluminis intra liquens glaciarium fluentis, cum solum flumine provectum in canali et ostio subsedit. Flumine in mare influente fieri potest, ut in ostio sub aqua ex solo accumuletur delta aut in siccis sandur. In tabulis geographicis dorsum montis simile est fluminum corpori formam ligulae glacialis referenti.
In morenis fundi apparere solet et ex luto, harena ac rudere constat. Dimensiones variae sunt, quae centena metra amplitudinis et centena chiliometra longitudinis attingere possunt.
Notae
recensere- ↑ Curtius Rufus Hist. 3.4.12.
- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ Cf. Neograec. στρώμα πάγου.
- ↑ Confer indices vocabulorum geographicorum a Leone Latino excerptorum partem tertiam hic.
- ↑ Confer indices vocabulorum geographicorum a Leone Latino excerptorum partem tertiam hic
- ↑ Confer indices vocabulorum geographicorum a Leone Latino excerptorum partem tertiam hic
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad dorsum montis spectant. |