Vaccinium vitis-idaea est species plantarum florentium familiae Ericacearum, quam Carolus Linnaeus anno 1753 descripsit. Baccae edules sunt.


Classis : Di­cotyle­dones 
Ordo : Ericales 
Familia : Ericaceae 
Genus : Vaccinium 
Species : Vaccinium vitis-idaea 
 
(L.) 1753  

Descriptio

recensere

Vaccinium vitis-idaea est frutex altitudinis usque ad 20 cm. Radix repens horizontalis est; folia alterna, crebra, coriacea, nitida, breviter petiolata, obovata vel elliptica, marginibus integris reflexis, latitudine usque ad 1,5 cm et longitudine usque ad 3 cm; supra viridia atriora, infra viridia lucidiora opaca; hiemantia. Foliorum pars inferior foveolas habet, in quibus formationes clavatae sitae sunt, ad aquam absorbendam idoneae; aqua de parte superiore folii defluens iis absorbetur. Florum corollae albae vel albae rosescentes. Fructus est bacca globosa vel ovata coloris rubri atrioris.

Nexus externi

recensere
  Vide "Vaccinium vitem-idaeam" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Vaccinium vitis-idaea" apud Plants for a Future • WoRMS: Marine Species • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database