Pekka Haavisto (Helsingiae natus die 23 Martii 1958) est politicus Finniae.

Wikidata Pekka Haavisto
Res apud Vicidata repertae:
Pekka Haavisto: imago
Pekka Haavisto: imago
Nativitas: 23 Martii 1958; Helsingia
Patria: Finnia
Nomen nativum: Pekka Olavi Haavisto

Familia

Coniunx: Antonio Flores

Ab universitatem Helsingiensem sine lauris decessit. Editor libellorum Komposti, Suomi-lehti, Vihreä Lanka ab anno 1979 operam dedit. Legatus est parlamento Finnico a die 21 Martii 1987 usque in 23 Martii 1995, ubi ab anno 1993 foederi viridi praesedit. Minister a circumiectu a die 13 Aprilis 1995 ad 15 Aprilis 1999 meruit, primo ministro Paavo Lipponen: ergo e sodalibus factionum viridium omnis Europae primus ille minister regiminis factus est.

Ab anno 1999 usque in 2005 iuxta Nationes Unitas de rebus oecologicis praecipue in paeninsula Balcanica laboravit. Deinde legatus specialis Unionis Europaeae in regione Darfur Sudaniae missus est. Legatus est iterum parlamento Finnico a die 21 Martii 2007. Minister ab evolutione internationali die 11 Octobris 2013 factus est, primo ministro Jyrki Katainen, quod officium usque in 26 Septembris 2014 retinuit. Minister rerum externarum a die 6 Iunii 2019 meret, antecessore Timo Soini, primo ministro Antti Rinne.

Nexus externi recensere

Ministri a circumiectu Finnici