Institutum Telluris[1] (Anglice Tellus Institute) est societas non lucrativa pro investigatione et ratione Bostoniae in Massachusetta condita. Suus finis est transitum promovere ad aequam et humanam telluris civilizationem quae sustineri potest. Institutum anno 1976 a Paulo Raskin, Ricardo Rosen, Stephano Bernow, Ioanne Stutz, et Davide Nichols conditum est ad investigationem consiliorum de subsidiis et circumiectis promovendam. Paulus Raskin est praeses. Annis primis, collegium non Institutum Telluris, sed Grex Investigationis Rationum Energiae (Anglice Energy Systems Research Group) appellatum est.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus interni

Nexus externiRecensere