Curia urbana vetus Raumoae in medio oppido

Raumoa[1] (Finnice Rauma; Suecice Raumo) est oppidum Finnicum 39 800 fere incolarum in meridionali Satagundia regione, in Finnia Occidentali provincia situm. Constituta est anno 1442, quo fit, ut tertia a veterrima urbs Finniae sit. Raumoa et Arctopolis, caput regionis, 49 chiliometris inter se distant; Raumoa autem et Aboa, caput provinciae, chiliometris 94 inter se distant. Oppida et municipia vicina Raumoae Eura, Eurajoki, Laetala, Pyhäranta sunt.

NotaeRecensere

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

PinacothecaRecensere