Gulo gulo
(Redirectum de Gulo)
Gulo gulo sive vulgo breviter gulo (-onis m)[1] est species carnivororum familiae Mustelidarum, in terris borealibus endemica. Maxima Mustelidarum subspecies est Europaea, quam in toto orbe terrarum Pteronura brasiliensis tantum atque Enhydra lutris magnitudine superare possunt. Plurimi gulones in Siberia vivunt, sed etiam in Norvegia, Suecia, Finnia, atque in Alasca et septentrionalibus Canadae et Civitatum Foederatarum Americae regionibus inveniuntur. Diu in California exstinctus, Gulo gulo ad illam civitatem fortasse reversus est.[2]
Classis : Mammalia
Ordo : Carnivora
Familia : Mustelidae
Subfamilia : Mustelinae
Genus : Gulo
Pallas, 1780
Species : G. gulo
Ordo : Carnivora
Familia : Mustelidae
Subfamilia : Mustelinae
Genus : Gulo
Pallas, 1780
Species : G. gulo
Gulo gulo
(Linnaeus, 1758)
(Linnaeus, 1758)
Subdivisiones: Subspecies
G. g. luscus
G. g. gulo
G. g. gulo
Territorium
Territoria gulonis
Gulones sunt longitudine fere 65–107 centimetrorum, longitudo autem caudae est fere 17–26 cm. Mares pondere sunt circiter 26 chiliogrammatum, feminae modo chiliogrammatum 10.
Pinacotheca
recensere-
Gulo in Finnia
-
Pelles
-
Gulo in Snoqualmie Pass Vasingtoniae
Notae
recensere- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009, sub voce "järv".
- ↑ Martin Griffith, California's Only Wolverine Spotted in Sierra Nevada, Huffington Post, (2015).
Nexus externi
recensereNexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulonem gulonem spectant. |
Vide "Gulonem gulonem" apud Vicispecies. |