Clia[1], in edaphologia, est processus formationis solorum (pedogenesis) permanentis aut semipermanentis aquae praesentiā in sectione transversali affectus, quod ei colorem canum praebet. Cliificatio in omnibus aquaticis evenit; aliquando color canus propter geologice antiquam cliificationem effectus esse potest.

Cliificati soli exemplum Sefeldae.

In generis cliae solis, oxygenii contributio saturatione in aqua restringitur quae condiciones anaërobicas creat cum microorganismis accomodatis qui mineralia sicuti ferrum deminuunt et ei colorem canum proprium dant.

Cum siccatio exilis est et superficies phreatica[2] alta est, cliae sola formantur.

Cliae sola difficilia cultui sunt, praesertim cum clia ex aqua superficiali orta est.

Notae recensere

  1. Vicipaedia Theodisca ubi dicitur "Die Bodenklasse Gleye (norddeutsch: Kleie, lateinisch: clia)"
  2. Confer indices vocabulorum geographicorum a Leone Latino excerptorum partem tertiam hic).