Britanniarum regnum

civitas Europae
(Redirectum de UK)
Vide etiam paginam discretivam: Britannia (discretiva).

Britanniarum regnum[1][2] (Anglice United Kingdom of Great Britain and Northern Ireland) est libera Europae Occidentalis civitas, anno 1801 creata, quae ex civitatibus Anglia, Scotia, Cambria, in Britannia Maiore insula, et Hibernia Septentrionali, in Hibernia, constat. In insulis haud longis ab Europa continentali remotis iacet, et Mari Germanico, Oceano Britannico, Mari Hibernico, et Oceano Atlantico circumdatur. Maxima insula est Britannia Maior. Regnum quattuordecim territoria transmarina possidet, Imperii Britannici vestigia, quod in suo maximo splendore quartam omnium mundanorum incolarum partem conligebat et super territoriis quartam orbis terrarum emersarum partem tegentibus patebat, scilicet, maximum orbis terrarum imperium.

Wikidata Britanniarum regnum
Res apud Vicidata repertae:
Britanniarum regnum: insigne
Britanniarum regnum: insigne
Britanniarum regnum: vexillum
Britanniarum regnum: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Hibernia
Locus: 54°36′0″N 2°0′0″W
Caput: Londinium

Gestio

Monarchia constitutionalis
Princeps: Carolus III (rex Britanniarum)
Praefectus: Keir Starmer
Consilium: Parlamentum Britannicum
Iudicium: Supreme Court of the United Kingdom
Situs interretialis

Populus

Numerus: 67 326 569
Sermo publicus: Anglice
Zona horaria: UTC
Moneta: Libra sterlingorum

Commemoratio

Sigla

ISO GB, GBR, 826; IOC GBR
Dominium interretiale: .uk, .gb
Praefixum telephonicum: +44
Siglum autoraedarum: UK

Tabula aut despectus

Britanniarum regnum: situs
Britanniarum regnum: situs

Prima democratia parlamentaria, civilitatis forma Britanniarum Regni in monarchia constitutionali, una antiquissimarum in mundo, fundatur. Caput patriae est monarcha, hodie Carolus III. Civitas tamen ab ea dirigi vix potest; dicitur mos maiorum regni est regem reginamve in foro publico numquam versari. Pro regina (vel rege), tamen ministri sui rem publicam dirigunt, qui munera sustinent dummodo a Parlamento sufferantur. Parlamento illi, ut mos maiorum fert, est summa legum faciendarum copiarumque inveniendarum potestas. Vox Anglica Parliament est vocabulum seminis Gallici, Latine 'sermonem' significans, quod a regalibus Aevi Medii consiliis orsum est.

Parlamento sunt duae camerae: Parium et Communium. Socii camerae Communium a civibus regni libere eliguntur; civi omni suffragium est. Caput et sedes reipublicae est Londinium, praecipuus regni locus urbanus. Londinium etiam est primus mundi locus pecuniarius et unum praecipuorum negotiorum umbilicorum inter civitates. revolutionis industrialis cunae, regnum in praesenti sexta mundana oeconomica potentia secundum PDG et septima secundum par adquirendi potestatem est.

Regnum est potestas nuclearis, cum quarta a maxima dispensatione oeconomica defensionis. Unionis Europaeae socium de anno 1973 ad annum 2020, regnum etiam in consilio securitatis Nationum Unitarum quinque membrorum perpetuorum unum est, et Gregem Octo Civitatum (G8), Consocietatem Auxilii et Evolutionis Oeconomicorum, et Consortionem Populorum participat. Cuius pondus in plurimarum antiquarum coloniarum lingua, cultura, et formulis legitimis adhuc manet.

Historia

recensere

Ortus regni

recensere
 
Britannicae insulae anno 1843, tunc Regnum Foederatum Britanniae Maioris et Hiberniae.

Angliae et Scotiae regna cohabitaverunt velut liberae civitates sui iuris cum suis propriis monarchis et formis politicis e saeculo nono evolutis. Olim, liber Cambriae principatus in Anglicorum monarchorum manibus cecidit per Statutum Rhuddlanense anno 1284. Per Conductionis Legem anni 1707, Anglia (Cambria inclusa) et Scotia, quae ex Unione Coronarum anni 1603 iam foederatae erant, politicam unionem sub forma Regni Britanniae Maioris decreverunt. Conductionis Lex anni 1707 anni 1800 Regnum Britanniae Maioris et Regnum Hiberniae coniunxit, quod ultimum lente sub Anglico dominio inter annos 1541 et 1691 cecidit ut Regnum Foederatum Britanniae Maioris et Hiberniae anno 1801 formaretur. Rei Publicae Hibernicae libertas anno 1922 insulae Hibernicae separationem secuta est cum sex novem comitatuum in Ultonica provincia alligatis ad regnum manentibus, quod anno 1927 ducit igitur ad publicum nomen Anglice United Kingdom of Great Britain and Northern Ireland, scilicet 'Coniunctum Britanniae Maioris et Hiberniae Septentrionalis Regnum'.

Imperium Britannicum

recensere

Regnum Britanniae Maioris praecipuo munere per Aevum Illuminationis functum est cum forti praesentia in philosophia et scientiis velut cum magno pondere theatrali et litterariae traditioni. Per totum secutum saeculum regnum ponderis partem in Occidentalium notionum evolutione de democratia parlamentaria cepit cum nobili contributione in litteris, artibus, scientiis. Imperii Britannici opulentia, sicut aliarum magnarum potentiarum, coloniali usurpatione et servorum commercio et industrializatio ex anno 1750 partim genita est cuius classis navalis praecipuissima saeculi duodevicensimi erat. Nihilominus, ineunte saeculo undevicensimo, regnum Acta Commercii Servorum (Anglice Slave Trade Act) anno 1807 probavit, se prima civitas quae commercium servorum modo perpetuo sustulerat faciens.

 
Imperium Britannicum (rosee delimitatum) anno 1897.

Post Revolutionem Industrialem, Neapolione per Bella Coalitionum repulso, regnum prima saeculi undevicensimi dicio mundana factum est. In suo maximo splendore, Imperium Britannicum, Britanniarum Regnum, et omnes partes quae, quamquam separatae, eo imperarentur simul consideratum, super aliam tertiam partem terrarum emersarum patebat et insuper aliam tertiam omnium mundorum incolarum partem continebat. Imperium Britannicum igitur maximum et cum maximo incolarum numero quod historia sciverit fuit. Id communiter appellatum est "imperium super quod Sol numquam occidit" (Anglice: The empire on which the sun never sets); immo, imperii pars semper fuisse ubi interdiu esset dicitur.

Per totum saeculum undevicensimum, civitas praecipuo munere in parlamentariae democratiae evolutione functa est, partim propter multarum factionum systematis emergentiam et suffragii universalis expansionem. Artium scientiarumque evolutio, cum celebribus hominibus velut Isaaco Newtono, Britanniarum Regni munus motorium in cultura scientiaque saeculi duodevicensimi construendis patrimonio quoque ostendit. Aevo Victoriano exeunte, Britanniarum Regnum suum industriale monopolium valde amisit pro Imperii Germanici et Civitatum Foederatarum beneficio, quae in industriali productione et commercio circa decennium 190 civitatem superaverunt. Omissis his rebus, civitas praecipua superpotentia manet et suum imperium suam superficiem maximam anno 1921 attigit.

A primo bello mundano ad praesens tempus

recensere

Postquam regnum a primo bello mundano se recuperavit, primum internationale mediaticum rete magno gradu creatum est; BBC sive Britannica Radiodiffusionis Corporatio. Operariorum motus civitatis se evolvere ex exeunte saeculo undevicensimo perrexit et anno 1924 prima Operariorum gubernatio in potestatem advenit. Britanniarum Regnum im Tertium Imperium pugnavit una cum suis Consortionis alligatis inter quas Canada, Australia, Nova Zelandia, Africa Australis et India. Winston Churchill, bellico tempore dux, et Clemens Attlee successor postbellicum destinatum velut "Magnorum Trium" partem gesserunt. Secundum bellum mundanum regno multum nocuit. Sumptuosa credita bellici temporis, Civitatibus Foederatis et Canada decreta, Civitatum Foederatarum Propositi Marshalliani auxiliis coniuncta, Britanniarum Regnum in reconstructionis viam valde iecerunt.

 
Winston Churchill mense Augusto 1943.

Annus 1945 civitatis socialis et valetudinariarum diaconiarum completissimarum unius ortum vidit dum in plena reconstructione oeconomiae quaesita totius Consortionis gentes regnum multiethnicum struere impellebant. Post secundum bellum mundanum decolonizatio coepit. India libera anno 1947 facta est dum Tanganica et Cameronia Consociationis Nationum tutelae traditae sunt. Novi postbellici politici limites regni, ob duas novas superpotentias, confirmati sunt per Crisin Fossae Clysmatenae anni 1956. Ghana libera facta est anno 1957, Nigeria anno 1960 et Zambia anno 1964. Rhodesiae Australis et Africae Australis decolonizatio graves difficultates attulere.

Anno 1952 Elisabetha II Georgio VI patri in regnum successit, et proximo anno regnum accepit. Post stagnationis oeconomicae, massivorum operistitiorum et industrialis recessionis periodon per decennium 198 cum oeconomicae activitatis deminutione, Britanniarum Regnum tunc "aeger Europae homo" est. Decennio 199 notanda est Prima Ministra Margarita Thatcher, Domina Ferrea appellata, quae numerosas reformationes oeconomicas in liberalismo oeconomico inspiratas fecit quae praecedentem pergravis Civitatis socialis postbellicum oeconomicum politicumque consensum rumpebant; hae reformationes oeconomicas regni recreationem permiserunt, quamquam, secundum eius detractores, in maximam socialem fracturam conduxit. Anno 1982, Leopoldus Galtieri, praeses Argentinae, declarans Falklandias, quas Britanniarum Regnum diu regnaverat et quae a civitatibus Britannicis iam incolabatur, Argentinae terras esse, exercitum ad insulas misit. Margarita Thatcher exercitum Britannicum misit, et exercitum Argentinae ex insulis pulsit. Anno 1990, Ioannes Major Primus Minister electus est. Post septem annos, Antonius Blair, de Operariorum Partibus, electus Primus Minister est, qui politicas Margaritae Thatcher tendentias secutus est. Rerum Externarum Britannica civilitas iuncta est cum Civitatibus Foederatis, et Britanniarum Regnum anno 2003 milites misit ad Iraquiam cum militibus Americanis, ut Saddamum Hussein de potestate deicerent.

Britanniarum Regnum Unionis Europaeae socium de anno 1973 ad annum 2020 erat. (Anno 2016, cives suffragium tulerunt ut Regnum ex Unione Europaea discederet.). Praesentis gubernationis animus relatus ad solidiorem integrationem in unionem vagus est. Optimatium Partes ad Britannicam civitatem eius libertatis reditum petunt dum Democratae Liberales maiorem implicationem commendant.

Civilitas

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Parlamentum Britannicum.

Gubernatio

recensere
 
Regia Vestmonasteriensis, medii Londinii sita, est sedes potestatis legum faciendarum Britanniarum regni.

Britanniarum Regnum, velut suum nomen significat, regnum est, sed Britannici monarchae potestas (in praesenti rege Carolus III) de facto omnino caerimonialis est, quae regnat, sed non gubernat. Huius parlamentariae monarchiae potestas exsecutiva, in nomine reginae, a primo ministro aliisque consilii ministris exercetur. Primus minister a regina nominatur, non eligitur. Regina factionis comitia legifera vincentis ducem eligere debet: gubernatio igitur suum locum in omnibus comitiis legiferis amittere periclitatur. Consilium ministrorum gubernatio Suae Maiestatis est. Velut in omnibus parlamentariis regiminibus, ministri veniunt et responsabiles sunt Parlamenti, scilicet, gubernatio ab hoc ultimo prosterni potest. Britanniarum Regnum in praesenti mundo rararum nationum una est ubi constitutio non codificata est. Quae constituitur constitutionalibus consuetudinibus et diversis elementis e moribus eventis et iure consuetudinis, collectione quae crebro designatur sub Britannicae constitutionalis legis denominatione, e Gulielmi I Conquestoris tempore anno 1066 statuta.

Britannica gubernatio generatim a quindecim aut viginti ministris constituitur qui, circum Primum Ministrum, consilium ministrorum formant, quod non confundendum est ministerio, quod est congregatio centenae hominum, scilicet, ministrorum, secretariorum civitatis, secretariorum vicariorum civitatis et secretariorum parlamentariorum privatorum. Praetera, phaenomenon magis magisque in regno auget: solidaritas ministerialis, id est, si primus minister ministerialem responsabilitatem a Parlamento accusatam compromittit, is non solus e potestate abicitur, sed ministri quoque abiciuntur.

Etiam, gubernatio processum legisferum participat. Etenim, Camera Communium tali modo disponitur ut gubernatio, cum sua maxima parte, oppositionem oppetat. Gubernatio etiam textus proponere potest qui a Camera disceptentur et quibus Camera suffragetur.

 
Insigne gubernationis Britannicae.

Maximae Britannicae partes sunt Factio Laboris, quarum dux est Keir Starmer et Optimatium Partes, quarum dux est olim Primus Minister Boris Johnson. Alterae partes sunt Liberalium Democraticorum Partes. Rex est civitatis caput, dum suus primus minister est gubernationis caput. Duae Parlamenti camerae et gubernatio ipsa potestatem legislativam tenent. Nuper auxit in regno nationalismus in Caledonia (Scottish Nationalist Party), Cambria (Plaid Cymru), et Cornubia (Mebyon Kernow). Variae Britanniarum Regni partes habent parlamenta propria. Partes propriae Hiberniae Septentrionalis est Conventus Hiberniae Septentrionalis, Caledoniae est Parlamentum Caledonicum, et Cambriae est Conventus Cambrensis.

Factiones minores

recensere

Praeter factiones magnas Britanniae etiam multae sunt minores, inter alias et haec:

Externae rationes

recensere

Britanniarum Regnum Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, Consortionis Populorum et Gregis Octo Civitatum socium est. Etiam Concilii Salutis Consociationis Nationum membrum perpetuum est, cui dissuasio nuclearis quoque suppetit.

Immensi Imperio Britannico succedens, Britanniarum Regnum pondus verum in mundo exercet, adhuc extensivo linguae usu et exclusiva propinquitate cum Civitatibus Foederatis roboratum.

Systemata legitima

recensere

Britanniarum Regnum tria legalia systemata? dissimilia habet: Ius Anglicum (Anglice English Law), quod in Anglia et Cambria impletur, et Ius Hiberniae Septemtrionalis (Anglice Northern Ireland Law), ambo in iuris consuetudinarii principiis condita. Ius Scoticum (Anglice et Scotice Teutonice Scots Law) mixtum systema in iuris civilis principiis fundatum est. Conductionis Lex anni 1707 anni 1707 separatarum legum systema Scotiae praestat.

Camera Parium (Anglice House of Lords) maximum tribunal criminalibus et civilibus casibus Angliae, Cambriae et Hiberniae Septemtrionalis, et solum civilibus casibus Scotiae est. Ob constitutionis recentes mutationes, Camera Parium potestates in novum Tribunal Supremum Britanniarum Regni (Anglice Supreme Court of the United Kingdom) anno 2009 transferentur.

Subdivisio

recensere

Britanniarum Regnum in partes quattuor, crebro nominatas "civitates domesticas" sive "civitates constituentis" (Anglice home nations) dividitur. Singulae civitates, vicissim, a singulis gubernationibus locorum dividuntur. Regina Locumtenentem Parem sicut per regnum dissimilium determinatarum zonarum personalem repraesentantem nominat. Tabula secuta breviter quattuor nationes domesticas describit:

Natio Caput Incolae Superficies
Anglia Londinium 51 092 000 130 395 km²
Scotia Edimburgum 5 062 000 78 782 km²
Cambria Cardiffa 2 950 000 20 779 km ²
Hibernia Septemtrionalis Belfastium 1850 000 13 843 km²

Nota: territoria transmarina sunt territoria sub dicione et dominio regni, sed proprie loquendo non regni partes sunt.

Nec Monapia insula, nec appariturae (Anglice bailiwicks) Caesareae et Lisiae (Anglice Guernsey  ; Francogallice Guernesey), regni partem faciunt; quae Coronae Britannicae domania (Anglice dependencies) sunt.

Geographia

recensere

Res principalis: Index locorum in Regno Britanniarum

 
Bennevis locus altissimus in Britanniarum Regno est.

Maxima Angliae pars terreni prominentiam parvam habet, exceptis Septemtrione et Cornubiae paeninsula. Duo praecipua flumina Thamesis (346 km latus) et Sabrina (354 km lata), latissimum flumen in regno, sunt. Prope Dubrem specus sub Freto Britannico Britanniam Maiorem Franciae coniungit.

Culmina amplius 1000 metra alta in Anglia non sunt; locus altissimus Anglicus Cacumen Scaffellense (Anglice Scafell Pike), 978 metra altus, in Districtus Lacuum (Anglice Lake District) in Cumbria est.

Scotiae geographia varia est, cum planitiebus (Anglice lowlands) Meridie et summis montibus (Anglice highlands) septemtrione et oriente, incluso Benneve (Anglice Ben Nevis et Scotice Beinn Nibheis), culminanti loco Britanniarum Regni (qui nihilominus Pagetensi monte, 2934 metrorum alto, in Georgia Meridionali, loco culminanti territoriorum transmarinorum Britannicorum, superatur.

Longa et profunda freta in terras penetrantia. Scotia circa 800 insularum possidet, quae pleraeque Occidente et Septemtrione nationis sitae sunt, inter quas praecipuae Ebudes (Anglice Hebrides ; et Scotice Na h-Eileanan), Orcades et Aemodas[3] sunt. Quamquam Edimburgum (sive Aneda) caput sit cum pulchro historico architecturalique patrimonio, praecipua urbs est Glasgovia.

Cambriae maxima pars super montuoso terreno iacet. Maximum culmen Collis Niveus (Anglice Snowdon  ; Cambrice Yr Wyddfa), 1085 metrorum altus, est. Cardiffa Cambricum caput ex anno 1955 sunt, Meridie sita. Plerique incolae Meridie sunt, praesertim in urbibus Swanseae, Novi Burgi et Cardiffae. Maxima Septemtrionalis urbs Vrexhamum (Anglice Wrexham  ; Cambrice Wrecsam) est.

Hibernia Septemtrionalis Britanniarum Regni patrimonii pars est. Lacus Neachus (Anglice Lough Neagh  ; Hibernice Loch nEathach) maximus lacus in Insulis Britannicis, 388 km² latus, est. Lacus fere 30 km ab Austroccidente Belfastii situs est. Mons Domangardi (Anglice Slieve Donard  ; Hibernice Sliabh Dónairt sive Sliabh Domangard) maximum cacumen in Hibernia Septemtrionali, est 849 metra altum.

Summatim, Britanniarum Regnum circa mille insularum possidere aestimatur; 800 solum Scotiae. Pleraeque insulae naturales sunt, quamquam aliquae artificiose creatae sunt cum saxorum et lignorum auxilio.

Comparative,? Britanniarum Regnum superficiem similem Romaniae, Aequatoriae, Ghanae, aut Ugandae habet.

Clima Britannicum est frigidum et valde pluviosum. Pratis et pascuis ubi vaccinum et ovinum pecu pascit multo propitium est. Fluxu Sinus (Anglice Gulf Stream) adficitur. Amplius dierum dimidium nubilum est. Clima valde varium et ex frigido pluviosoque die in apricum diem rapide aliquas horas transire potest, quamobrem homines paenulam impermeabilem et umbellam considerate ferunt.

Principales urbes

recensere

Praecipuae urbes in Britanniarum Regno sunt:

# Urbs Natio Incolae
1 Londinium   Anglia 7 172 091
2 Birminghamia   Anglia 1 100 000
3 Glasgovia   Scotia 629 501
4 Liverpolium   Anglia 469 017
5 Ledesia   Anglia 443 247
6 Seffildium   Anglia 439 866
7 Edimburgum   Scotia 430 082
8 Bristolium   Anglia 420 556
9 Mancunium   Anglia 394 269
10 Leicestria   Anglia 330 574
11 Coventria   Anglia 303 475
12 Hulla   Anglia 301 416
13 Bradfordium   Anglia 293 717
14 Cardiffa   Cambria 292 150
15 Belfastium   Hibernia Septemtrionalis 276 459

Oeconomia

recensere
 
Londinium maximum Europaeum umbilicus pecuniarium et trium praecipuorum mundanorum umbilicorum pecuniariorum unum iuxta cum Novo Eboraco et Tocione est.

Britanniarum Regnum quinta mundana oeconomia anno 2006 erat cum producto domestico grosso 2246 milliardorum dollariorum, post Civitates Foederatas, Iaponiam, Germaniam, et Sinam. Factum est sextum post Franciam anno 2008. Secundum classificationem per PDG in par acquirendi potestate, Britanniarum Regnum sexta civitas est. Urbs Londiniensis praecipua sedes oeconomica commercialisque in plano megalopolium velut Urbis Neo-Eboracensis aut Tocionis est. Per viginti quinque annos, oeconomia Britannica secundum Anglosaxonicam normam designata esse e decennium 199 videtur, quae praesertim in liberalismi principiis, mercatus liberi et debilis indictionis tributariae, fundatur.

Britannici primi qui in Revolutionis Industrialis aevum ingressi sunt fuere, evolvendis praesertim, velut pleraeque nationes in via industrializationis coaetaneae, industriis gravibus, sicut navali constructione, fodinali industria, et chalybeia textilique productione. Regnum transmarinum Britannicarum rerum confectarum mercatum creavit qui id internationalem mercatum per saeculum undevicensimum dominari permisit. Nihilominus, ob et aliarum nationum industralizationem et in agricultura operum amissionem, Britanniarum Regnum suum oeconomicum progressum deminuere relate? ad alias civitates vidit. Ideo, gravis industria lente se inclinavit per saeculum vicensimum. Verumtamen, campus tertiarius sensibiliter evolutus est et nunc circa 73 centesimae Britannici PDG aestimatur.

Campus tertiarius in regno pecuniariis diaconiis, praesertim in argentario et cautionali ramis, temperatur. Londinium est maximum pecuniarium umbilicum in mundo, praecipue opera Bursae Londiniensis (Anglice London Stock Exchange), in Bursa Internationalis Futurorum Pecuniariorum et Optionum Londiniensis (Anglice London International Financial Futures and options Exchange) et in Lloyd's of London, omnibus sitis in Urbe Londinii, propemodum Parisiensis Defensionis (Francogallice La Défense) simile. Caput maximam peregrinarum argentariarum sedum densationem etiam possidet. Per ultima decennia, pecuniarium umbilicum super ripas Thamesis in vico Naodochotopiae (Anglice Docklands) evolutum est qui postea argentariarum HSBC et Barclays graphea acceperunt. Quidam multinationalium societatum numerus, sine base in regno, est quae Londinium velut Europaeam aut peregrinam socialem sedem elegerunt; verbi gratia, primus pecuniarius grex in mundo, Citigroup. Notandum est Edimburgum media ponderis pecuniaria quoque possidere.

Periegesis praecipuam Britannicae oeconomiae partem repraesentat: cum amplius 27 millionibus periegetarum pro anno, regnum sextum mundanum periegeticum destinatum est.

 
Caeliscalpia Urbis (parte antica a sinistra) et Crepidinis Canarii (Anglice Canary Wharf) (postscaenio a dextera), oeconomicae Britannici capitis potentiae symbola.

Campus secundarius valde e Bello Orbis Terrarum II deminuit. Qui, verumtamen, momentosam Britannicae oeconomiae partem constituit. Britannica motrorum industria praecipuam partem repraesentat, quamquam nihilominus deminuta, conlapso MG Rover. Civilium militariumque aeroplanorum productio maxima Britannica aerospatiali societate BAE Systems et Europaea EADS (Airbus dirigente) dirigitur. Rolls-Royce significativissimam mundani aerospatialium motrorum mercatus partem tenet. Chemica pharmaceuticaque industria quoque ponderis est cum secundis et sextis praecipuis nominibus pharmaceuticae industriae in mundo: id est, GlaxoSmithKline et AstraZeneca, ambae societates cum base in Britanniarum Regno. Creativa industria (ars, cinematographia, cultus modus, designatio, etc.) 7 centesimae PDG est, 5 centesimae inter annos 1997 et 2004 augens.

Agriculturalis campus solum 0.9 centesimae PDG est. Climatis causa, agricultura dimidium necessitatum alimentariarum solum explet et scandalis (vaccarum vercordum, febris aphthosae) spargitur.

Regnum praecipuas energeticas opes possidet: carbonem, gasium, petroleum . . . quaquam duo ultima deminuunt. Primariae energiae productio 10% Britannici PDG responsalis? est, partis maioris ponderis quam in plerisque industrializatis civitatibus.

Regni moneta libra sterlingorum (Anglice pound sterling) est, signo "£" repraesentata. Argentaria Angliae (Anglice Bank of England) umbilicus argentarius imprimis nummorum et syngrapharum fabricationem gerens est. In Scotia et in Hibernia Septemtrionali, argentariae sibi ius distribuendarum suarum propriarum syngrapharum reservant sub ea condicione, ut ceterum sufficientem Argentariae Angliae syngrapharum numerum in reservatione sustineant quae distributionem tegant. Britanniarum Regnum euronem non adoptare mavult ex huius monetae iactu anno 1999, quamquam gubernatio de monetae adsumptione referendum facere decreverit si "quinque oeconomica examina" firma fierent. Britannica opinio semper contraria est, etsi nuper augentem curiositatem de adoptione ostendit.

Demographia

recensere
 
Evolutio demographiae inter annos 1961 et 2003 (OAA numerus, 2005). Numerus in milia incolarum.

Censu Aprilis anni 2001, Regni incolae 58 789 194 erant. Post biennium, incolae 60.2 milliones superabunt, praesertim propter immigrationem sed quoque propter natalitatis et exspectationis vitalis incrementum. Circa quarta Britannorum pars prosperam Angliae Meridiem incolunt et plerique urbicolae sunt cum numero aestimato 7 517 700 incolarum solum capiti Londiniensi.

Alphabetizationis index 99 centesimae attingit et schola e quinque annis usque ad sedecim annos aetatis (quindecim exeunte Iulio aut Augusto natis) obligatoria est.

Immigratio et ethnicitas

recensere
Circulus ethnicus Incolae Percentatio*
Britanni 50 366 496 85.67%
Caucasii (alii) 3 096 169 5.27%
Indi 1 053 411 1.8%
Pacistanienses 747 285 1.3%
Hiberni 691 232 1.2%
Mixticii 677 117 1.2%
Caribi 565 876 1.0%
Nigritae (Afri) 485 277 0.8%
Bengalienses 283 063 0.5%
Asiani (exceptis Sinis) 247 644 0.4%
Sini 247 403 0.4%
Alii 230 615 0.4%
Nigritae (alii) 97 585 0.2%

Nostrorum dierum immigratio praesertim ex Europa et e nationis quae quondam Imperium Britannicum formabant venit. E Bello Orbis Terrarum II, Britanniarum Regnum substantialem immigrationem absorbuit cuius tres praecipuae fluxus origines Europa, Africa, et Meridionalis Asia sunt. Anno 2001, circa 13.1 centesimae Britannicorum incolarum cum ethnico allophylo (inclusis Caucasiis non Britannicis) se indentificabat. In aliquot urbibus, ethnicorum circulorum percentatio substativa est; 40.1 centesimae Londinii, 34.4 centesimae Birminghamiae et 39.5 centesimae Leicestriae.

Etiam in Britanniarum Regno emigrationis fluxus est cum circiter 5.5 millionibus Britannorum foras viventium. Aliud semimillio per quamdam anni tempus foras vivit aut operat, praesertim in Australia et in Hispania.

 
Civitates ubi lingua Anglica linguae publica statum de facto aut de iure habet.

Quamvis regnum linguam de iure non habeat, lingua qua homines in Britanniarum Regno magis utuntur est lingua Anglica, Germanica lingua ex Anglica Antiqua prognata, quae magnum vocabulorum numerum e Norvegica Antiqua, Normannica, et Latina possidet. Lingua Anglica per mundum (praesertim Imperio Britannico) diffusa et negotiorum lingua mundana facta est. Totus mundus ea velut secunda lingua magis quam alia utitur.

Aliae autochthonicae linguae regni Lingua Scotica Teutonica (quae Anglicae proxima est) et quattuor linguae Celticae sunt. Quae ultimae in circulos duos dividuntur; duas linguas P-Celticas (Cambricam et Cornubicam) et duas linguas Q-Celticas (Hibernicam et Scoticam). Cumbricarum Celticarum dialectorum pondera in Angliae Septemtrione per saecula perstiterunt, celebrius in numerorum collectione sive yantantethera (Anglice Yan Tan Tethera), quibus ad oves computandas utitur. Anni 2001 censu, amplius quinta Cambriorum pars (21%) Cambrice loqui scire dixit, anni 1991 census (18%) incrementum. Adhuc circa 200 000 Cambrice loquentium Angliam incolere aestimatur. Parvi circuli Cambrice et Scotice in aliis mundi partibus quoque loquuntur, Gadelice Scotice loquentes in Nova Scotia Canadensi et Cambrice loquentes in Patagonia in Argentina.

Immigrantium linguae circa 10 centesimae regnum incolentium constituunt; 2.3 centesimae incolarum Francogallice loquitur, 1 centesimae Polonice (propter recentem massivam migrationem in Britanniarum Regnum), 0.9 centesimae Theodisce et 0.8 centesimae Hispanice. Pleraeque aliae linguae quae in Britanniarum Regno audiuntur ex Europa, Asia, Africaque exoriuntur. Plerique in Britanniarum Regnum immigrantes Anglophonicis civitatibus (talibus velut Nigeria, Iamaica, Hongcongo, et Philippinis) orti sunt, quamobrem magna varietas inter allophylicos greges in regno non est.

Per totum regnum, pueri secundae linguae student usque ad quattuordecim annos in Anglia et sedecim in Scotia coacti. Francogallica et Theodisca secundae linguae sunt quibus aliquot Angli et Scoti utuntur, dum Cambrica secunda praecipua Cambriae est. Secundum investigationem anno 2003, 89 centesimae Britannorum fundamentale Francogallicae dominium habent, et 23 centesimae Theodiscae. Aliae linguae quae populares fiunt sunt Hispanica (7 centesimae) et Russica (0.5 centesimae).

Nomina regni ut linguae vernaculae ferunt

recensere
  • United Kingdom of Great Britain and Northern Ireland (Anglice)
  • Teyrnas Unedig Prydain Fawr a Gogledd Iwerddon (Cambrice)
  • An Rìoghachd Aonaichte na Breatainn Mhòr agus Eirinn a Tuath (Scotice)
  • An Rywvaneth Unys a Vreten Veur hag Iwerdhon Gledh (Cornubice)
  • Ríocht Aontaithe na Breataine Móire agus Thuaisceart Éireann (Hibernice)
  • Unitit Kinrick o Great Breetain an Northren Ireland (Scotice Teutonice)

Foedus Unionis (Anglice: Treaty of Union) quod in Britanniarum Regnum formationem induxit Protestantem successionem et vinculum inter Ecclesiam et Civitatem adhuc manens firmavit. Religio Christiana praecipua est, quam Islamismus, Hinduismus, Sichismus, et postea Iudaismus, secundum sectatorum numerum, sequuntur. Secundum schedam interrogatoriam Tearfundianam (ex anno 2007) 53 centesimae hominum se Christianos professi sunt; scheda autem anni 2004 voluntatem socialem Britannorum collustrans (Anglice: 2004 British Social Attitudes Survey) anni 2004 et census t anni 2001 similia sunt, in quo ultimo 71.6 centesimae Christianam fidem suam esse dixerunt, quamvis ultimus "suaviore quaestione" uteretur. Nihilo minus, scheda Tearfundiana solum unum e decem Britannis reapse singulis hebdomadibus ecclesiae interesse ostendit.

Etiam magnus et crescens atheistarum et agnosticorum circulus est. Anni 2001 censu, 9.1 milliones (15% regnum incolentium) haud religionem asseruit cum 4.3 millionibus (7% incolarum) magis nullam religiosam praepositionem affirmantibus. Disparitas est inter numeros eis qui se cum particulari religione indentificant et eis qui Deum credere declarant: Eurobarometrica demoscopia anno 2005 gesta 38 centesimae respondentium Deum credere, 40 centesimae quoddam spiritus sive vitalis vis genus credere, et 20 centesimae nullum spiritus, Dei sive vitalis vis genus credere monstravit.

Religio Christiana

recensere
 
Abbatia Vestmonasterii, ubi diadema Britannicis monarchis imponi solet.

Christiana praecipua religio in Anglia est cum Ecclesia Anglicana statuta: ecclesia repraesentationem in Parlamento Britannico retinet, et Britannicus monarcha quoque ecclesiae socius est (requisitum altero Foederis Unionis "articulo") et suus gubernator supremus. Ecclesia Angliae etiam ius adumbrandarum legisferarum rationum (relatarum ad religiosam administrationem) per Synodum Generalem retinet, quae postea Parlamento leges faciendae sunt. Ecclesia Catholica Romana in Anglia et Cambria est secunda maxima Christiana religio, cum circa quinque millionibus sectatorum, praesertim in Anglia. Etiam sunt crescentes Orthodoxae, Evangelicae, et Pentecostales ecclesiae, cum Pentecostalibus ecclesiis in Anglia nunc tertia post Ecclesiam Anglicam et Ecclesiam Catholicam Romanam secundum praesentiam in ecclesia. Inter varias ecclesias Pentecostales Ecclesia Pentecostalis Elim est corpus praecipuum. Alii Christiani circuli sunt Exercitus Salvationis, Ecclesia Reformata Coniuncta, Concilia Dei, Fratres Plimmutenses, Unio Baptistica, Ecclesia Methodistica, et ecclesiae domesticae.

Presbyteriana Ecclesia Scotiae (Anglice Church of Scotland ; Scotice Eaglais na h-Alba  ; Scotice Teutonice The Kirk) Scotiae religio civitatis agnoscitur et civili dominio non subditur. Britannicus monarcha est socius ordinarius, et super suam accessionem requiritur ut iuret se securitatem ecclesiae defensurum. Ecclesia Catholica Romana in Scotia secunda praecipua Christiana ecclesia in Scotia est, 6 centesimae incolarum repraesentans. Ecclesia Episcopalis Scotica (Anglice Scottish Episcopal Church ; Scotice Eaglais Easbaigeach na h-Alba ; Scotice Teutonice English Kirk), quae Anglicae Communionis pars est, originem a finali Presbyterianismi statutione in Scotia anno 1690 trahit, cum ab Ecclesia Scotiae separata est et Ecclesiae Angliae "ecclesia filia" non est. Aliae divisiones in Ecclesia Scotiae, praesertim saeculo undevicensimo, in variarum aliarum Presbyterianarum ecclesiarum creationem in Scotia duxerunt, inter quas Ecclesia Libera Scotiae.

Decennio 193, Ecclesia in Cambria (Anglice Church in Wales  ; Cambrice Yr Eglwys yng Nghymru) ab Ecclesia Angliae libera et destatuta? facta est, sed in Anglica Communione manet. Unio Baptistica Cambriae (Anglice Baptist Union of Wales  ; Cambrice Undeb Bedyddwyr Cymru), Methodismus, et Ecclesia Presbyteriana Cambriae (Anglice Presbyterian Church of Wales  ; Cambrice Eglwys Bresbyteraidd Cymru) quoque in Cambria adsunt.

Praecipui circuli religiosi in Hibernia Septemtrionali super Panhibernicam basin disponuntur. Quamquam Protestantes et Anglicani maximum sectatorum numerum plerumque habent, Ecclesia Catholica Romana est Hiberniae sola praecipua ecclesia: Ecclesia Presbyteriana in Hibernia (Anglice Presbyterian Church in Ireland  ; Hibernice Eaglais Phreispitéireach in Éirinn) Ecclesiae Scotiae arte conexa in eo quod attinet ad theologiam et historiam, secunda praecipua ecclesia est quam Ecclesia Hiberniae (Anglice Church of Ireland  ; Hibernice Eaglais na hÉireann ; Anglicana), saeculo undevicensimo destatuta,? sequitur.

Aliae religiones

recensere
 
Meschita Londinii Orientalis, in nationis praecipuorum cultualium Islamicorum locorum unus.

Anni 2001 censu, 1 536 015 Musulmanorum in Anglia et Cambria erant, 3 centesimae incolarum constituentium. Musulmani in Scotia numerum 42 557 attingunt, 0.84 centesimas incolarum repraesentantes. Praeterea 1943 Musulmanorum in Hibernia Septemtrionali enumerati sunt. Musulmanorum maximi circuli Pacistaniensis, Bengaliensis et Indicae originis sunt. Secundum approximativam Schedae Vis Laboralis (Anglice Labour Force Survey) percontationem, totus Musulmanorum in Britannia Maiore anno 2008 2 422 000 fuit.

Circa millio incolarum Indicae originis religiones colit; 560 000 Hisduistarum, 340 000 Sichistarum, et 150 000 Buddhistarum. Societas non gubernativa 800 000 Hinduistarum in regno esse aestimat. Leicestria mundi paucorum Ianisticorum templorum unum extra Indiam hospitio accipit.

Circiter 270 000 Iudaeorum in regno sunt, secundum censum anni 2001.

Educatio

recensere

Britanniarum Regnum semipublicum educationis systema latissimum et evolutum quoque possidet.

Regnum maximi ponderis et praeclarimorum disciplinae superioris institutorum aliquae in mundo habet, praesertim Universitatem Oxoniensem et Universitatem Cantabrigiensem, ambobus Oxbrigia (Anglice: Oxbridge) saepe appellatis, sed etiam Universitarium Collegium Londiniense (Anglice: University College London, UCL) et Universitatem Londiniensem. Anno 2007, fuerunt 112 universitates et collegiorum universitariorum (Anglice: university college).

Scientia

recensere

Anno 2006, Britanniarum Regnum fuit locus quaestionum scientificarum productivissimus, post Civitates Foederatas. Regnum magnum scientistarum et ingeniariorum numerum format. Britannicis attribuntur scientificae inventiones velut hydrogenium, oxygenium, gravitatem, electrona, acidi deoxyribonucleici structura, televisio, birota hodierna, computratum, etc. Regnum etiam fuit prima civitas quae publicam radiophoniam continuam, publicae transvectionis systema per ferrivias et civile et militare radioelectricae detectionis rete omnino operationale introduxit.

Litterae

recensere
 
Carolus Dickens, scriptor mythistoriae Oliver Twist.

Regnum magnificos et praeclaros auctores, poetas, et litterarias figuras? mundo dedit. Gulielmus Shakesperius, Anglicus theatralis auctor, optimus linguae Anglicae scriptor a multis habetur.

Cinematographia

recensere

Britannica cinematographia per temporis multum cinematographiae evolutionem adfecit, exempli gratia, cum Technyphiis Gillapolitanis (Anglice Earling Studios), quae inter technyphia antiquissima esse asseverantur. Quamquam historia successuum locuples, industria assiduis disceptationibus de identitate et Civitatum Foederatarum et Europaei cinematographiae pondere distinguitur. Inter celeberrimas productiones notandae sunt:

Regnum plurimas orchestras inter gentes celebres habet, inter quas Orchestra Symphonica BBC (Anglice BBC Symphony Orchestra), Orchestra Philharmonica Londiniensis (Anglice London Philharmonic Orchestra), Orchestra Philharmonica Regalis (Anglice Royal Philharmonic Orchestra) et praesertim Orchestra Symphonica Londiniensis (Anglice London Symphony Orchestra), ab Valerio Gergiev conducta.

Regnum magnopere musicae rockicae, rockicae durae, et punkicae rockicae evolutioni contribuit et legendariorum gregum ortum dedit. Inter quos:

Regnum genera expansioni quoque contribuit, inter quae gothica, technica, hausica, metallum, electronica, popularis, rhythmus et caeruleae, et alia genera tam variabilia quam innominabilia:

Instrumenta communicationis socialis

recensere

Praecipuum communicationis medium, BBC, est publica radiophonicorum televisificorumque programmatum productionis diffusionisque societas. Praesertim ob suas renuntiationes, maximae qualitatis famam adquisivit, velut numerosa internationalia praemia attestantur. Principales televisifici tramites sunt BBC One, BBC Two, ITV1, Channel 4, et Five. Radiophoniam BBC Radio, cuius duae principales stationes sunt BBC Radio 2 (statio generalistica, quae radiophonica statio auscultatissima in Britanniarum Regno est cum 13.7 millionibus auditorum hebdomadariorum) et BBC Radio 1 (statio musica).

In scripto quotidiano generalistico? prelo diaria dividi possunt in categorias duas: in "qualitatis" diaria et in "populariora" diaria tabloidum, sive rumorum diariorum modo. In prima categoria, The Daily Telegraph, The Guardian, The Independent, et The Times inveniuntur. In "sensationalistici" preli capite The Sun Anglicae linguae diarium diffusissimum in mundo (quarta pars Britannici mercatus) est. Pleraque diaria hebdomadae exitus editionem numerosas sectiones et supplementa suppeditantem habent.

Ludus athleticus

recensere

Pediludium, harpastum, criccetius, et pillamalleus omnia aliquod communis habent, ut omnes a regno orta sint.

Popularissimus ludus athleticus est pediludium. Regnum nunquam ludit quae singula civitas singulam turmam habet. Notandae sunt numerosae societates pedilusoriae, inter quas Arsenal Football Club, Chelsea Football Club, Newcastle United Football Club, Liverpool Football Club, et Manchester United Football Club Angliae: Celtic Football Club, et Rangers Football Club Scotiae.

Feriae et dies festi

recensere
Feriae et dies festi
Dies Nomen Latinum Nomen locale Notae
1 Ianuarii Annus Novus New Year's Day Primus novi anni dies est festivus passim
2 Ianuarii Secundus anni dies 2nd January Holiday Secundus anni dies solum in Scotia festivus est
17 Martii Sancti Patricii dies St Patrick's Day Dies festivus solum in Hibernia Septemtrionali
Pascha est prima Dominica quae primam lunam plenam veris sequitur.
Dies Veneris ante Dominicam Paschae.
Dies Passionis Domini Good Friday Crucifixio Iesu
Dies Lunae Dominicam Paschae sequens. Dies Lunae Paschae Easter Monday Resurrectio Iesu (non in Scotia)
Kalendae Maiae Dies Laboris May Day Traditionaliter Kalendis Maiis
Ultimus dies Lunae Maii aut primus dies Lunae Iunii Dies festus veris Spring Bank Holiday Traditionaliter Pentecostes
12 Iulii Proelium Boandense Battle of the Boyne / Orangemen's Holiday Dies festus (in Hibernia Septemtrionali solum)
Primus dies Lunae Augusti Dies festus aestatis Summer Bank Holiday Dies traditionalis (in Scotia solum)
Ultimus dies Lunae Augusti Dies festus aestatis Summer Bank Holiday Dies traditionalis (non in Scotia)
25 Decembris Christi Natalis Christmas Day Christi Natalis
26 Decembris Dies Capsarum Boxing Day Dies aperiendorum donorum nocte Christi Natalis e 25 ad 26 acceptorum.

Reges reginaeque et consortes (ordine accessionis)

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Index Regum Britanniae Britanniarumque.

Alii homines praeclarissimi

recensere

Miscellanea

recensere
  • Prima civitas pittaciorum cursualium emissoria, anno 1840, cum Penningo Nigro (Anglice: penny black).
  • Anglosphaerae et Consortionis Populorum partem format.
  • Usitatissima diei dispositio est DD/MM/AA (v.g. 24/03/87) sive 24 March 1987. Quoque 24th March 1987 (24 Martii anni 1987) scribitur cum litterarie dies scribitur.
  • Hora generatim 12 horarum dispositione scribitur, scilicet cum a.m. ('ante meridiem' significante) et p.m. ('post meridiem' significante). Viginti quattuor horarum dispositione nihilominus aliquot publica documenta horariis et militaribus. Notandus est aliquando unius puncti usus pro duobus parvis punctis > 8:00 p.m. sive 8.00 p.m.
  • Denarii puncto separantur (Latine, puncto aut commate) et milia commate (spatio Latine). Exempli gratia: 60,3 sive 60.3 Latine, 60.3 Anglice, 25 000 Latine, 25 000 Anglice.
  • Electrica tensio et frequentia: 230V (+10%/-6%), 50 Hz. Aliis nationibus velut Francia, capsae contactus adaptatri usus obligatorius est.
  • Numerus cursualis: UK.
  • Autocineta laevorsum gubernantur.

Nexus interni

  1. Acta litteraria 2.1, scripsit Christianus Adolphus Klotzius, p. 72. Altenburgi ex officina Richteria, 1765.
  2. [https://books.google.fi/books?id=CW4SAAAAIAAJ&pg=PA81&dq=%22Britanniarum+regnum%22&hl=fi&sa=X&ved=0ahUKEwirnezR__vVAhWDIJoKHZFFD0QQ6AEIIzAA#v=onepage&q=%22Britanniarum%20regnum%22&f=false Aphorisms, &c. of Dr. Parr. Classical Journal 35: 69-84, 1827, p. 81.
  3. Pomponius Mela, De situ orbis (Lipsiae: Sigfried Lebrecht, 1806), 182-183. [1].
  4. Series, quamquam a societate Americana facta, locis, actorum electione, cinematographicis apparatibus, et materiis Britannicis usa est.

Bibliographia

recensere
  • Cottret, Bernard. 2008. Histoire de l'Angleterre: De Guillaume le Conquérant à nos jours. Lutetiae: Tallandier.
  • Else, David, Jolyon Attwooll, Charlotte Beech, Laetitia Clapton, Oliver Berry, et Fionn Davenport. 2007. Great Britain. Lonely Planet. ISBN 9781741045659.
  • Hitchens, Peter. 2000. The Abolition of Britain: From Winston Churchill to Princess Diana. Ed. secunda. Franciscopoli: Encounter Books. ISBN 189355418X.
  • Lambert, Richard S. 1964. The Great Heritage: A History of Britain for Canadians. House of Grant.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Britanniarum regnum spectant.
  Lege Ἡνωμένον Βασίλειον ("Britanniarum regnum") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Situs geographici et historici: Locus: 54°36′0″N 2°0′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Vision of Britain • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Civitates et territoria Europae
Britanniarum Regnum : politica
Britanniarum Regnum : historica
Primi ministri Britannici 1721–1945

Robertus Walpole · Spencer Compton · Henricus Pelham · Thomas Pelham-Holles · Gulielmus Cavendish · Thomas Pelham-Holles · Ioannes Stuart · Georgius Grenville · Carolus Watson-Wentworth · Gulielmus Pitt Senior · Augustus Henricus Fitzroy · Fridericus North · Carolus Watson-Wentworth · Gulielmus Petty · Gulielmus Henricus Cavendish-Bentinck · Gulielmus Pitt Iunior · Henricus Addington · Gulielmus Pitt Iunior Gulielmus Wyndham Grenville · Gulielmus Henricus Cavendish-Bentinck · Spencer Perceval · Robertus Banks Jenkinson · Georgius Canning · Fridericus Ioannes Robinson · Arthurus, dux de Wellington · Carolus Grey · Gulielmus Lamb · Arthurus, dux de Wellington · Robertus Peel · Gulielmus Lamb · Robertus Peel · Ioannes Russell · Eduardus Galfridus Smith Stanley · Georgius Hamilton Gordon · Henricus Ioannes Temple · Eduardus Galfridus Smith Stanley · Henricus Ioannes Temple · Ioannes Russell · Eduardus Galfridus Smith Stanley · Beniaminus Disraeli · Gulielmus Ewart Gladstone · Beniaminus Disraeli · Gulielmus Ewart Gladstone · Robertus Gascoyne-Cecil · Gulielmus Ewart Gladstone · Robertus Gascoyne-Cecil · Gulielmus Ewart Gladstone · Archibaldus Philippus Primrose · Robertus Gascoyne-Cecil · Arthurus Balfour · Henricus Campbell-Bannerman · Herbertus Henricus Asquith · David Lloyd George · Andreas Bonar Law · Stanley Baldwin · Ramsay MacDonald · Stanley Baldwin · Ramsay MacDonald · Stanley Baldwin · Neville Chamberlain · Winston Churchill

Britanniarum Regnum : geographica
Nationes Regni Britanniarum (et capita)