Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Glasgua
Res apud Vicidata repertae:
Glasgua: insigne
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 55°51′36″N 4°15′0″W
Numerus incolarum: 626 410
Zona horaria: UTC
Situs interretialis
Nomen officiale: Glaschu

Gubernium

Praefectus: Eva Bolander

Geographia

Superficies: 3 298±1 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Glasgua: situs

Glasgua [1][2] (vulgo Glasgow) est urbs in Renfrewshire Scotia circa 599 000 incolarum, maxima nationis et tertia Britanniarum Regni.

HistoriaRecensere

 
Universitas Glasguensis, anno 1451 condita

Glasgua urbs saeculo VI, una cum cathedralis Glasguensis fundamento, a sancto Cantigerno condita est. Postea Glasguae momentum saeculis X et XI, episcopatu hic locato a rege Davide I episcopoque Ioanne Capellano, continuo crevit. Episcopatus hic omnis Scotiae maximus divitissimusque factus est et illuc divitias gravitatemque attulit. Intra annis 1175 et 1178 regnum, cum episcopus Ioscelinus burgi statum Glasguae ab Rege Gulielmo I obtinuerit, qui urbi vim monopolii aliorumque auctoritatum dederit, magnopere munitum est. Aliquando intra annis 1189 et 1195 huic statui mercatus anniversarius additus est, qui usque ad diem hodiernum ut "Mercatus Glasguae" floret.

OeconomiaRecensere

Multae naves in portu Glasgoviae creatae sunt. Glasgovia interdum urbs laboris nominatur.

CulturaRecensere

Glasguae anno 1451 universitas condita est.

Glasgovia manus pedifollis duos habet: Celtic et Rangers.

ClimaRecensere

Sicut Britanniae fere omni, urbi Glasguae clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris minima (regione urbana Paisley verificata) a mense Decembri ad Februarium 1.8° atque mensibus Iulio et Augusto 12°, maxima inter 7° et 19.5°, sed minima extrema usque hodie nota −14.8°, maxima extrema 31.0°; pluviis mense Aprili ad 64 mm tantum, mense Ianuario ad 148 mm elevatis; diebus pluviosis mense Iunio 11, mense Ianuario 17, per annum totum fere 167 incidentibus, horis solis fulgentis mense Decembri 33, mense Maio 180, per annum totum 1 265 relatis.[3]

Incolae notabilesRecensere

NotaeRecensere

  1. "Glasgua, Glascovia, Glascua, Glascum": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. "Glasquum" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Glasguam spectant.