Georgius dominus de Byron[1] (Londinii natus die 22 Ianuarii 1788; mortuus Mesolongii Graeciae in bello rerum novarum Graeco die 19 Aprilis 1824) fuit vates Anglicus, verae poësis recreator a seipso, princeps Motus Romantici a posterioribus acclamatus atque fautor libertatis Graecae.

Wikidata Georgius dominus de Byron
Res apud Vicidata repertae:
Georgius dominus de Byron: imago
Georgius dominus de Byron: imago
Georgius dominus de Byron: subscriptio
Georgius dominus de Byron: subscriptio
Nativitas: 22 Ianuarii 1788; Westmonasterium
Obitus: 19 Aprilis 1824; Missolonghi
Patria: Britanniarum Regnum, Britannia
Nomen nativum: George Gordon Byron

Familia

Genitores: John Byron; Catherine Gordon Byron
Coniunx: Anne Isabella Byron, Claire Clairmont
Proles: Ada Lovelace, Elizabeth Medora Leigh, Allegra Byron

Memoria

Insignia heraldica

Georgius dominus de Byron: insigne
Georgius dominus de Byron: insigne
Byron vestem Albanicam gerens a Thoma Phillips anno 1813 pictus (Legatio Britannica Athenarum).
Byron mortuus ab Iosepho Odevaere anno fere 1826 pictus (Groeningemuseum Brugis).
"Selim et Zuleika": tabula ad carmen The Bride of Abydos illustrandum ab Eugenio Delacroix anno 1857 picta (Museum Artium Kimbell ad Arcem Vorthensem Texiae).

Nomine George Gordon Byron baptizatus est. Puerulus, patre fugitivo et mox mortuo, "Georgius Byron Gordon" Latine a magistris appellabatur,[1] cognomine avi materni loco ultimo posito. Sed germano Gulielmo, haerede tituli nobilitatis, iam die 31 Iulii 1794 bellis Napoleonicis interfecto, propatruo Gulielmo Byron, barone quinto Byron, mox die 19 Maii 1798 mortuo, iuvenis annum agens undecimum hunc titulum rite adsumpsit. Inde statim apud scholas Aberdonenses "Georgius Dominus de Byron" nuncupatus est.[1][2] Socrús Iudittae Noel mense Ianuario 1822 mortuae cognomen gerere coepit. Ita nomine Anglico pleno George Gordon Noel, sixth Baron Byron commemoratus est.

Patre Ioanne Byron (Mad Jack "Ioannes demens") Lutetiae degente ad creditores evitandos, mater Catharina Gordon Byron inde gravida Londinium rediit ubi in domo 16 Holles Street filium peperit, qui die 29 Februarii 1788 baptizatus est. Nepos fuit classis praefectus Ioannis Byron (Foulweather Jack "Ioannes procellarum"). Sororem habuit Augustam natu maiorem quam ex uxore priori pater genuerat. Quo anno 1791 mortuo puer cum matre Aberdoniae habitabat et Scholam grammaticam Aberdonensem frequentabat. Anno 1798 Abbatiam Newstead breviter visitavit, villam magnam valde ruinosam ubi baro quintus Byron usque eo vixerat. Iuvenis postea in suburbano Londiniensi habitabat. Scholae Harroviensis (ubi ludis coaevorum omnibus particeps fuit quamquam claudicabat), deinde Collegii Trinitatis apud Cantabrigienses alumnus fuit.

Amasius fuit Carolinae Lamb aliarumque et iuvenis aliorum. Ada filia fuit mathematica satis illustris.

Asteroides 3306 Byron ex eo nuncupatus est.

Opera longiora
Breviora selecta
  1. 1.0 1.1 1.2 "Georgius Byron Gordon", deinde "Georgius Dominus de Byron": J. W. Lake, "Life of Lord Byron" in The Works of Lord Byron. Parisiis: Galignani, 1828 (pp. ix-x apud Google Books)
  2. Fontes tardiores variatim. "Georgius Gordon Byron" (sic), deinde "Georgius Dominus de Byron": William Martin, Noble Boys (Londinii: Strahan, 1870) (p. 201 apud Google Books). "Dominus Byron" (sic): Teresa Guiccioli, My Recollections of Lord Byron and Those of Eyewitnesses of His Life: "At Aberdeen, he was . . . styled Dominus Byron in the school-room, by way of announcing to him his accession to the title" (vide p. 127 apud Google Books)

Bibliographia

recensere
Encyclopaedica
Scripta ipsius et coaevorum
  • Guiccioli, Teresa, contessa di; Rees, Michael, interpr. 2005. Lord Byron's Life in Italy. ISBN 0874137160.
  • Marchand, Leslie A., ed. 1973-1982. Byron's Letters and Journals. 12 voll. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press,
  • Marchand, Leslie A., ed. 1982. Lord Byron: Selected Letters and Journals. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press,
Biographiae
  • Garrett, Martin. 2000. George Gordon, Lord Byron. (British Library Writers' Lives.) Londinii: British Library. ISBN 0712346570.
  • Grosskurth, Phyllis. 1997. Byron: The Flawed Angel. Londinii: Hodder. ISBN 034060753X.
  • MacCarthy, Fiona. 2002. Byron: Life and Legend. Londinii: John Murray. ISBN 071955621X.
Specialia
  • Blackstone, Byron. 1974. "Byron and Islam: The Triple Eros." Journal of European Studies 4(4):325–363.
  • Crompton, Louis. 1985. Byron and Greek Love: Homophobia in 19th-Century England. Londinii: Faber and Faber.
  • McGann, Jerome. 2002. Byron and Romanticism. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521007224.
  • Oueijan, Naji B. 1999. A Compendium of Eastern Elements in Byron's Oriental Tales. Novi Eboraci: Peter Lang Publishing.
  • Prell, Donald. 2009. Sailing with Byron from Genoa to Cephalonia. Strand Publishing. ISBN 0974197556.
  • Prell, Donald. 2009. Lord Byron: Coincidence or Destiny. Strand Publishing.
  • Rosen, Fred. 1992. Bentham, Byron and Greece. Oxonii: Clarendon Press. ISBN 0198200781.
  • St Clair, William. 2008. That Greece Might Still Be Free: The Philhellenes in the War of Independence. Cantabrigiae: Open Book Publishers.
  • Thiollet, Jean-Pierre. 2008. Carré d'Art: Barbey d'Aurevilly, lord Byron, Salvador Dali, Jean-Edern Hallier. Anagramme éditions. ISBN 9782350351896.
Aliae encyclopaediae

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Gordon Byron spectant.
  • De vita (Anglice)
  • Opera apud gutenberg.org (Anglice)