Ada Lovelace, vulgo nomine nativo Augusta Ada Byron deinde Augusta Ada King, Countess of Lovelace (10 Decembris 1815 Londini nata – 27 Novembris 1852 ibidem mortua) fuit femina Britannica mathematicae perita, quae machinam analyticam a Carolo Babbage designatam descripsit. Qua de causa meruit, ut omnium prima programmatrix putaretur.

Adae Lovelace effigies a Margarita Carpenter anno 1836 facta

Ada Lovelace, patre Georgio Byron nata, iam in teneris mathematicae studio excitata est. Inter alios praeceptore usa est Augusto De Morgan, qui hodie notus est legibus De Morgan. Sedecim annos nata, Dionysium Larder audivit de machina Caroli Babbage lectionem habentem. Lovelace hac re ardens in familiaritatem Caroli Babbage venit.

Ada Lovelace e Francogallica in Anglicam convertit symbolam a Ludovico Menabrea scriptam de machina analytica disserentem,[1] quam suis commentariis permultis instruxit. Dixit inter alia machinam analyticam ingenii proprietate carere, quia nihil ultro facere posset. Babbage omnibus commentariis perlectis Adam hortatus est, ut versionem suam cum commentariis ederet. Symbola triplici numero paginarum aucto facta est.[2]

Ada Lovelace etiam deliberavit quomodo machina differentiali utens posset iterando numeros Bernoulli computare. Algorithmus tam prolixus est et adeo ad singula pertinet, ut primum totius orbis terrarum programma computatrale appellari mereat. Quam ob rem Ada programmandi lingua anno 1979 ad eam nuncupata est.

  1. L. F. Menabrea, "Notions sur la machine analytique de M. Charles Babbage." Bibliothèque universelle de Genève (nouvelle série) 41, 1842, 352–376.
  2. L. F. Menabrea, "Sketch of the Analytical Engine Invented by Charles Babbage, Esq." with notes upon the memoir by the translator, Ada Augusta, Countess of Lovelace. Scientific Memoirs 3, 1842.

Bibliographia

recensere