Carolus Babbage (natus in Walworth Surregiae die 26 Decembris 1791; Londinii mortuus die 18 Octobris 1871) fuit mathematicus, philosophus analyticae, inventor, et ingeniarius machinarum Britannicus, qui notionem computatri quod programmari potest creavit.[1] Partes suorum mechanismorum imperfectorum apud Museum Scientiae Londiniense ostenduntur. Anno 1991, plane fungens machina differentiarum ex formis Babbage primis fabricata est. Successus eius machinae, ad subtilitates mensurae saeculi undevicensimi fabricatae, demonstravit machinam Babbage functam esse. Postquam novem annos, Museum Scientiae instrumentum pressorium complevit, quod fuit admirabiliter multiplex machina quamvis saeculo 19 machinata erat. Babbage, unus ex "patris computatri" appellatus,[2] primum computatrum mechanicum invenisse habetur quod ad formas multipliciores adduxit.

Carolus Babbage, anno 1871.
On the economy of machinery and manufactures, 1835

Natalis Babbage locus disputatus est, sed probabiliter fuit apud 44 Crosby Row, Walworth Road Londinii Angliae. Est lamina caerulea apud intersectionem Larcom Street et Walworth Road quae rem celebrat.[3]

Dies natalis in laudatione in The Times 26 Decembris 1792 datus est.[4] Post autem publicandum, fratris filius scripsit Babbage uno anno ante natum esse, anno 1791. Tabulae parochiae Newington Sanctae Mariae baptizatum eius esse die 6 Ian 1792 habet, quod diei natalis 1791 favet.[5][6]

Beniaminus Babbage pater fuit argentariae collega familiae Praed, qui fuerant dominii praedii Bitton in Taba. Mater fuit Elisabetha (Betty) Plumleigh Teape. Anno 1808, familia Babbage in domum Rowdens, Taba Oriente, migravit, et Beniaminus Babbage constabularius fit Ecclesiae Sancti Michaeli propinquae.[7]

Eruditio

recensere

Carolus propter pecuniam patri eruditionem cursus elementorum ex compluribus ludis praeceptrisque accipere poterat. Circum octo annos habenti, ad ludum rusticum in Alphington prope Exoniam dimissus est ut ex febre moribunda convalesceret. Parentes "cerebrum haud onerare" iusserunt, et Carolus credidit "hanc magnam cessationem aliquam ratiocinationum puerilium meorum forsitan effecisse." Pauco tempore Ludum Regem Eduardum VI in Totenais, Devonia Australi frequentavit, sed morbus eum ad praeceptros domesticos remissit.[8] Deinde Scholam Holmwood in Via Bakerin Enfield Middelsexiae sub Reverendo Stephano Freeman frequentavit. Illa schola bibliothecam instructissimam habuit, quae ad mathematicam diligendam adduxit. Post scholam abiit, sub duabus aliis praeceptris didicit. De primo, clero apud Cantabrigiam, dixit Babbage: "Metuo quod omnes bonos ex eo non cepi quae potui." Secundus erat praeceptor apud Universitatem Oxoniensis, sub quo Babbage satis disciplinas classicas didicit ut ad Universitatem Cantabrigiensis admissus est.

Die 21 Aprilis 1810 Babbage ad Collegium Trinitatis iuxta Cantabrigiam advenit.[9] Eo autem late legente ex operis Leibnitii, Lagrange, Simpson, et Lacroix, mathematica ibi docenta eum frustrata est. Propter hoc, Babbage, Iohannes Herschel, Georgius Peacock, et alii amici Societatem Analyticam anno 1812 fundaverunt. Babbage, Herschel, et Peacock etiam erant amici Eduardi Ryan, iudicis et patronis scientiae. Anno 1814, Babbage et Ryan duas sorores in matrimonium duxerunt.[10] Babbage discipulus erat quoque sodalis aliorum sodalitatum sicut Sodalitatis Larvae, quae res supernaturales in cura habuit, et Sodalitatis Extractorum, quae sodales asylo dementum liberet, si committeatur.[11][12]

Anno 1812 Babbage in Collegium Petri transcendit.[9] Quamquam erat mathematicus optimus apud Peterhouse, ad gradum cum laudo non admissit. Magis anno 1814 ei diploma honorarium sine probatione datum est.

Matrimonium, vita, mors

recensere
 
Sepulcrum Caroli Babbage apud Sepulcretum Kensal Green.

Die 25 Iulii 1814, Babbage Georgianam Whitmore in matrimonium apud Ecclesiam Sancti Michaeli, Tabam Devoniae duxit. Familia apud Dudmaston Hall[13] Salopiae habitavit, quo Babbage systema mediae calefactionis machinatus est, tum apud 5 Devonshire Street, Portland Place Londinii migravit.

Carolus et Georgiana octo liberos habuerunt,[14] sed tres tantum—Beniaminus Herschel, Georgiana Whitmore, et Henricus Prevost—adultos esse viverunt. Die 1 Septembris 1827 Vigorniae, Georgiana mortua est. Anno 1827 pater, uxor, et utique unus filius Caroli omnes mortui sunt. Eorum mortes effecierunt Babbage habere debilitatem mentis.

Carolus Babbage, 79 annos habens, die 18 Octobris 1871 mortuus est, et apud Sepulcrum Kensal Green Londinii sepelivit. Secundum Victor Horsley, Babbage "renum non idoneorum secundum cystitem" causa mortuus est.[15] Anno 1983, renuntiatio postmortem Caroli Babbage inventa est, et postea a filio pronepotis Neville Babbage patefacta est.[16][17] Etiam exemplar renuntiationis primae praesto est.[18] Dimidia pars cerebri eius apud Museum Hunterianum in Collegio Regio Chirurgorum Londinii conditur.[19] Dimidia pars altera cerebri apud Museum Scientiae Londinii ostenditur.[20]

Machina Differentiarum

recensere
 
Altera Differentiarum Machina, apud Museum Scientiae Londoniensem, a forma Babbage fabricata.

Illa aetate, tabulae numericales? ab hominibus computatae sunt qui computatores appellabantur. Dum Cantabrigiae, crebritatem magnam mendarum in illas tabulas observavit, et operum vitae incepit, mechanicale illas tabulas computare. Dixit in hoc modo: "Deo exopto quod hae computationes vapore exsecutae erant!"[21] Anno 1822, ad machinam laborare coepit quae Machina Differentiarum nominavit, quae functiones polynomiales computare potuit. Dissimilis autem machinarum superstitum, machina differentiarum series valorum automate generet. Modo differentiarum finitarum multiplicationes et divisiones vitare potuit.

Anno fere 1810 et annis sequentis, Babbage exemplum primae suae Machinae Differentiarum laboravit. Partes aliquae huius exempli apud Museum Historiae Scientiae Oxfordiensem iam existent.[22] Haec machina numquam completa est. Prima Differentiarum Machina 13 600 kg mensa esset, 25 000 partes composita esset, et 2.4 metri alta esset.

Postea Babbage "Machinam Differentiarum Secundam" machinavit, sed haec machina quoque numquam completa est.

Minimus filius eius, Henricus Provost Babbage (1824–1918) sex partes fungentes Machinae Differentiarum operibus patris fundatas creavit.[23] Una ex illas partes ad Universitatem Harvardianam missa est, ubi ab Howardo H. Aiken, creatore computatri Harvard Mark I, inventa est.

Adhuc 1989, machina non fabricata est. Die 29 Novembris 1991, prima computatio apud Museum Scientiae Londoniensem computavit.[24] Museum duas machinas complevit. Altera a Museo tenta est. Altera, a Nathano Myhrvold tenta, a die 10 Maii 2008 apud Museum Historiae Computatrorum[25] Prospectae Montis, Californiae exhibita est.[26]

Machina analytica

recensere

Paulo post labor Machinae Differentiarum defecit, Babbage laborem ad machinam aliam multipliciorem incepit quam Machinam Analyticam nominavit. Non erat forma singula, sed series formarum in quibus usque ad mortem annum 1871 laboravit. Differentia maior inter hanc machinam et Machinam Differentiarum erat Machinam Analyticam chartis perforatis potesse programmatam. Sentivit programmas in chartis imponere potesse ut programmor programmam semel crearet, chartas in machina poneret, et programma exsecuta esset. Machina Analytica usa fuisset sinus chartarum punctarum Jacquardianarum ad machinulam mechanicam calculatoriam gubernandum. Tum machina exitus computationum priorum uti potest. Machina Analytica usa fuisset tales proprietates computatrorum recentum quales gubernationem sequentialem, sententias, iterationes. Machina Analytica fuisset prima machina mechanica esse Turing-completa.

Molae Machinae Analyticae anno 1910 a filio Henrico fabricatae nunc apud Museum Scientiae Londiniense ostenduntur.[27]

Nexus interni

Nexus externus

recensere
  1. Tanenbaum, Andrew (2007). Modern Operating Systems. Prentice Hall. p. 7. ISBN 0136006639 
  2. Halacy, Daniel Stephen (1970). Charles Babbage, Father of the Computer. Crowell-Collier Press. ISBN 0027413705  Alii inter patres computatri nominari possint, praecipue Conradus Zuse, Ioannes Vincentius Atanasoff, et Alanus Turing.
  3. "Plaque #1140". Open Plaques 
  4. "The Late Mr. Charles Babbage, F.R.S.". The Times. 23 Oct 1871 
  5. Hyman, Anthony (1982). Charles Babbage, Pioneer of the Computer. Princeton University Press. p. 5 
  6. Moseley, Maboth (1964). Irascible Genius, The Life of Charles Babbage. Chicago: Henry Regnery Company. p. 29 
  7. Hyman, Anthony (1982). Charles Babbage, Pioneer of the Computer. Princeton University Press. pp. 10-12 
  8. Moseley, Maboth (1964). Irascible Genius, The Life of Charles Babbage. Chicago: Henry Regnery Company. p. 39 
  9. 9.0 9.1 Venn, J. & J. A. (1922–1958). Alumni Cantabrigiensis. Cambridge University Press 
  10. Wilkes, M. V. (2002). "Charles Babbage and his World". Notes & Records of The Royal Society 56: 353–365 
  11. Hofstadter, Douglas R. (1979, 2000). Gödel, Escher, Bach: an Eternal Golden Braid. Penguin Books. pp. 726 
  12. "Charles Babbage's Computer Engines" 
  13. "Attraction information for Dudmaston Hall". VisitBritain 
  14. Valerie Bavidge-Richardson. "Babbage Family Tree 2005" 
  15. Horsley, Victor (1909). "Description of the Brain of Mr. Charles Babbage, F.R.S". Philosophical Transactions of the Royal Society of London. Series B, Containing Papers of a Biological Character 200: 117–32  Necesse est lectori praescriptionem habere.
  16. Babbage, Neville (June 1991). "Autopsy Report on the Body of Charles Babbage ("the father of the computer")". Medical Journal of Australia 154 (11): 758–9 
  17. Williams, Michael R. (1998). "The "Last Word " on Charles Babbage". IEEE Annals of the History of Computing 20: 10–4  Necesse est lectori praescriptionem habere.
  18. "Postmortem report by John Gregory Smith, F.R.C.S. (anatomist)". Science and society.co.UK 
  19. "Babbage's brain". www.DanYEY.co.uk 
  20. "Visit the museum, Galleries, Computing, Overview". Science Museum 
  21. Swade, Doron (2000). The Difference Engine. Penguin Books. p. 10 
  22. Roegel, Denis (April–June 2009). "Prototype Fragments from Babbage's First Difference Engine". IEEE Annals of the History of Computing 31 (2): 70–5  Necesse est lectori praescriptionem habere.
  23. "Henry Prevost Babbage – The Babbage Engine". Computer History Museum 
  24. Swade, Doron (2000). The Difference Engine. Penguin Books. p. 306 
  25. "Overview – The Babbage Engine". Computer History Museum 
  26. Shiels, Maggie (10 Maii 2008). "Victorian 'supercomputer' is reborn". BBC News 
  27. "Henry Babbage's Analytical Engine Mill, 1910". Science Museum. 16 Ian 2007