Walworth (Anglice; nomen Latinum non exstat) est districtus regionis Southwark Londinii. Nomen Walworth videtur derivatum esse a nomine Anglicae antiquae Wealhworth, quod fundum Britannorum significat. Situs est iuxta Camberwell et Elephant and Castle, 3.1 chiliometra ad meridio-occidentem a Charing Cross.

Viae maiores in Walworth sunt Walworth Road et Old Kent Road quae fuit pars viae antiquae Romanae a Londinium usque ad Durovernum et Rutupias. Olim districtus saeptum habuit sed nunc domibus tegitur.[1]

Historia recensere

Anno 1086 Walworth in Libro de Wintonia est sub nomine Waleorde. A Bainiard sub Lanfranc archiepiscopo Cantuariae tenuit.? Bona enumerata in Libro sunt: 3½ hidae, una ecclesia, quattuor aratra, octo agri (32 000 metra quadrata) pratorum. Tres libras aestimavit.[2]

Domus Ioannes Smith in Via Walworth sita ita nominata est memoriae Ioannis Smith causa, qui praeses erat Factionis Laboris ab anno 1992, dum anno 1994 subito mortuus est. Illa domus, sedes prior Factionis, tempore electionis in nuntiis saepe visa est cum politici ad Nationale Administrationis Consilium convenientes intrant exeuntque.

Nota recensere

  1. "Walworth history". Southwark Council 
  2. "Walworth, Domesday Book". Open Domesday  Ut Liber dicit (sine siglis scribalibus): Bainiardus tenet de archiepiscopo WALEORDE. Tempore Regis Eduardi fuit de vestrarum monacharum. Tunc se defendit pro v hidis modo pro iii hidis et dimidia. Terra est iii carucatae. In dominio est una carucata et xiii villani et v bordi cum iii carucatis. Ibi ecclesia et viii acrae prati. Tempore Regis Eduardi valebat xxx solidis et post xx solidis. Modo lx solidis.