Gödel, Escher, Bach: an Eternal Golden Braid
Gödel, Escher, Bach: an Eternal Golden Braid (Gödel, Escher, Bachius: serta aurea aeterna), breviter GEB, est opus Anglicum a Duglassio R. Hofstadter scriptum annoque 1979 in Civitatibus Foederatis vulgatum. Quod opus, structura fugali compositum, rationes cognitionis humanae exprimere conatur atque lemmata mathematicae Gödelianae picturis Escherianis, musica Bachiana, intellegentia artificiali, symmetria, computatris tractat. Praesertim Donum Musicum, Barocam compositionem Bachianam, explorat. Hofstadter huius operis causa Praemium Pulitzeranum anno 1980 accepit.
Succurre labori...
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est, qui gratias maximas cuique aget, qui sibi interea opem tulerit.
Si vero auctor ipse per septem dies nihil mutaverit, hanc formulam delere licet.
Bibliographia recensere
- Hofstadter, Douglas R. 1979. Gödel, Escher, Bach: an Eternal Golden Braid. Novi Eboraci: Basic Books.