Wikidata-logo.svg Tanganica
Res apud Vicidata repertae:
Tanganica: insigne
Tanganica: vexillum
Terra continens: Africa
Caput: Dar es Salaam

Gestio

Populus

Sermo publicus: lingua Anglica
Moneta: East African shilling, East African rupee

Tabula aut despectus

Tanganica: situs

Tanganica (ab anno 1961 ad 1964 Respublica Tanganicana) fuit civitas sui iuris in Africa orientali sita, inter oceanum Indicum et magnos lacus Africanos: lacum Victoriam, lacum Malavium, lacum Tanganicanum. Libertatem a Britanniarum Regno ut Regnum Consortionis Populorum die 9 Decembris 1961 capessiit, et respublica intra Consortionem Populorum die 9 Decembris 1962 factum est. Die 26 Aprilis 1964, Tanganyika se cum insulis Zanzibar in una dicione coniunxit, ad creandam Rempublicam coniunctam Tanganicanam et Zanzibarensem, civitatem novam, quae nomen in Rempublicam Coniunctam Tanzaniae intra unum annum convertit.

Tanganica primum in partibus Britannicis Africae Orientalis Germanicae coloniae Germanicae consistitit, quae Britannici sub Mandato Societatis Civitatum anno 1922 administrabant, ac vicissim post secundum bellum mundanum in Territorium Custodiae Consociationis Nationum? conversum est. Aliae Africae orientalis Germanicae partes, primum in Mandata Belgica conversae, deinde Ruanda et Burundia factae sunt

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tanganicam spectant.
  Situs geographici et historici:  • Encyclopædia Britannica
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!