Wikidata-logo.svg Albertus de Gota
Res apud Vicidata repertae:
Albertus de Gota: imago
Nativitas: 26 Augusti 1819; Schloss Rosenau
Obitus: 14 Decembris 1861; Arx Windesoriensis
Patria: Britanniarum Regnum ante 1928
Nomen nativum: Franz Albert August Karl Emmanuel von Sachsen-Coburg-Gotha, Francis Albert Augustus Charles Emmanuel of Saxe-Coburg and Gotha

Officium

Officium: Member of the Privy Council of the United Kingdom
Munus: Musicus, Concentus magister, Cantor, Organista, pictor

Consociatio

Familia

Genitores: Ernest I, Duke of Saxe-Coburg and Gotha; Princess Louise of Saxe-Gotha-Altenburg
Coniunx: Victoria
Proles: Victoria, Eduardus VII, Princess Alice of the United Kingdom, Alfred, Duke of Saxe-Coburg and Gotha, Princess Helena of the United Kingdom, Princess Louise, Duchess of Argyll, Prince Arthur, Duke of Connaught and Strathearn, Prince Leopold, Duke of Albany, Princess Beatrice of the United Kingdom
Familia: Windsorani

Memoria

Laurae: Ordinis Velleris Aurei eques, Knight Grand Cross of the Order of St Michael and St George, Ordo Aquilae Nigrae, Ordo Sancti Andreae, Ordo Periscelidis, Order of the Thistle, Order of St Patrick, Order of the Bath, Order of the Star of India, Ordo Elephantis, Ordo Regius Seraphim, Crux Magna Taeniae Trium Ordinum, Honorary Fellow of the Royal Society of Edinburgh
Sepultura: St George's Chapel, The Royal Mausoleum

Insignia heraldica

Albertus de Gota: insigne

Albertus Franciscus Augustus Carolus Emmanuel de Saxonia-Coburgo-Gota (natus die 26 Augusti 1819 in Palatio Rosenau, Rödental apud Coburgum, mortuus die 14 Decembris 1861 in Arce Windesoriensi) nobilis Germanicus et maritus Victoriae Britanniarum reginae fuit.

VitaRecensere

 
Nuptiae cum Victoria regina anno 1840; pinxit Georgius Hayter

Filius secundus ducis Ernesti de Saxonia-Coburgo-Gota ex anno 1837 Bonnae rebus politicis atque historiae studebat. Consilium de Victoria ductitanda, quam Albertus itinerans mense Maio 1836 prima vice vidit, in principio proposuerat Leopoldus I (rex Belgarum). Vere nuptiis post iter Italicum et visitationem Angliae alteram autumno anni 1839 appropinquatum est: sponsalia die 15 Octobris erant et confarreatio die 10 Februarii 1840 Londinii celebrata est. Princeps et civitatem Britannicam et emeritorium triginta milium librarum quotannis spargendarum recepit; insuper Albertus eques Ordinis Garteriani, magister grandis Ordinis Balneorum, campi marescallus declaratus est. Anno autem 1857 ei titulus Socii maiestatis regiae concessus est, qui Anglice »Prince Consort of Her most gracious Majesty«. Concilio a secretis admissionem adeptus est necnon omni aditui a regina ministris dato interesse licuit. Etiam de cunctis litteris officialibus maioris momenti semper certior fiebat.

Propositum ducis de Wellington, ut Albertus copiarum imperator summus fieret, anno 1850 ab Alberto ipso recusatus est. Qui timuit, ne consiliarii regii munus deponere deberet. Duce mortuo utique in exercitu Britannico emendando operam dabat. Interdum id reprehensum est, e.g. anno 1854 benevolentia nimia erga Russos principi imputata.

Omnino coram publico se a politicis retinebat; clam autem politicam imperii sollerter agebat. Scientiarum artiumque peritia ab omnibus honorata atque laudata est. Universitatis Cantabrigiensis cancellarius inde ab anno 1847 fuit, quo in officio multum meruit. Albertus operam navabat, ut expositio mundana anno 1852 Londinii celebraretur. Scholas pauperum atque fabricas pro scelestis iuvenilibus curabat et habitationes pro familiis miseris construi iussit. Quaestui quoque favebat necnon agriculturae modernae: latifundium Windesoriae situm in terris colendis atque in pecore alendo omnibus exemplo esset.

Cum maritus reginae typho laborans naturae concessisset, tristitia publica non assimulata regebat; tunc vidua regina se a multis officiis publicis non necessariis abstinere coepit. Monumenta atque instituta multa memoriam principis perhibebant et perhibent. Orationes eius collectae sunt ibi: »Addresses delivered on different public occasions by H. R. H. Prince Albert« (Londinii 1857) et »The principal speeches and addresses of H. R. H. the Prince Consort« (cum notis reginae; Londinii 1862).

BibliographiaRecensere

 
Victoria et Albertus anno 1854, ambo florentes aetatibus
  • George Anson: My years as Private Secretary of His Royal Highness The Prince Consort. Londinii 1850
  • Heinz GollwitzerAlbert Franz Albrecht August Karl Emanuel. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 1, Duncker & Humblot, Berlin 1953, S. 132 f. (Digitalisat).
  • Patricia Kolander: Frederick III – Germany’s Liberal Emperor. Greenwood Press, Westport 1995, ISBN 0-313-29483-6
  • Hans-Joachim Netzer: Albert von Sachsen-Coburg und Gotha. C.H. Beck Verlag, Monaci 1995, ISBN 3-406-33000-2.
  • Franz Herre: Kaiserin Friedrich – Victoria, eine Engländerin in Deutschland. Hohenheim Verlag, Stuttgardiae 2006, ISBN 3-89850-142-6.
  • Wilfried Rogasch (ed.): Victoria & Albert, Vicky & The Kaiser: ein Kapitel deutsch-englischer Familiengeschichte. Hatje Verlag, Ostfildern-Ruit 1997, ISBN 3-86102-091-2.
  • Hannah Pakula: Victoria. Tochter Queen Victorias, Gemahlin des preußischen Kronprinzen, Mutter Wilhelm II. Marion von Schröder-Verlag, Monaci 1999, ISBN 3-547-77360-1.
  • Heide Schulz: Freue Dich, Coburg! Die Ode H.C.A. Eichstädts zum Royal Wedding 1840. In: Coburger Geschichtsblätter, 20/2012, ISSN 0947-0336, p. 25–54.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Albertum de Gota spectant.