Crux Sancti Georgii
Crux Sancti Georgii est rubra crux decussata in campo albo posita. Olim fuit symbolum Reipublicae Genuensis, et a participibus expeditionum sacrarum adhibebatur, et tum ab Anglia rite ascita est. Sancto Georgio tributa est, sancto-bellatori, qui medio aevo exeunte saepe miles Cruce signatus pingitur.
Haec crux videtur in multis vexillis, indiciis, normis, et insignibus, sicut illud Foederis Suebici in Sacro Romano Imperio ante Reformationem, et facta est indicium nonnullarum civitatum et urbium quibus est aut erat Sanctus Georgius sanctus patronalis, insigniter Respublica Genuensis, Ducatus Mediolanensis, Regnum Angliae, et Georgia in Caucaso.
Crux etiam invenitur, varias ob causas, in vexillis provincialibus Oscensi, Caesaraugustana, et Terulensi (tribus provinciis Aragoniae in Hispania) atque urbis Barcinonae in Catalaunia. Late adhibetur trans Italiam Septentrionalem, ubi indicium est Bononiae, Patavii, Genuae, Regii Lepidi, Mantuae, Vercellarum, Alexandriae Statiellorum, et insignissime Mediolani, unde saepe appellatur Crux Sancti Ambrosii. In Hibernia Septentrionali, crux in vexillo Virium Voluntariarum Ultoniensium, gregis paramilitaris fidelitatis, apparet.
Origines et usus mediaevales
recensereCrux in vexillo militari fortasse primum visa est in proelio Cerami mense Iunio 1063 facto.[1]
Eduardus III, rex Angliae, Sanctum Georgium ut patronum sui Ordinis Periscelidis anno 1348 elegit, et praeterea crucem rubram supra album in sua norma regali adhibere coepit.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ "Dum talia versus certamen properando perorantur, apparuit quidam eques, splendidus in armis, equo albo insidens, album vexillum in summitate hastilis alligatum ferens et desuper splendidam crucem, quasi a nostra acie progrediens, ut nostros ad certamen promptiores redderet, fortissimo impetu hostes, ubi densiores erant, irrumpens. Quo viso, nostri, hilariores effecti, Deum sanctumque Georgium ingeminantes et prae gaudio tantae visionis compuncti, lacrimas fundendo, ipsum praecedentem promptissime subsecuti sunt" (Gaufridi Malaterrae, De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae comitis et Roberti Guiscardi ducis fratris eius, lib. 2, cap. 33).
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Georgium in scientia heraldica spectant (Saint George in heraldry, Cross of Saint George). |
- Vexilla sanctorum Anglicorum. crwflags.com.
- Vexillum Angliae. crwflags.com.