Crux Sancti Albani est flava crux decussata in campo caeruleo sita. Invenitur in nonnullis vexillis, insigniter in vexillo Ecclesiae Cathedralis et Abbatiae Sancti Albani (olim monasterio Benedictino), et Fani Sancti Albani, urbis Hertfordiensis comitatus Britanniarum Regni. Etiam est vexillum, ex tempore Henrici III adhibitum, ad Merciam in Mediis Terris Anglicis repraesentandam.

Exemplar designationis Crucis Sancti Albani.

Haec designatio saepe false appellatur Crux Sancti Andreae flava, quamquam Crux Sancti Andreae hodierna est caerulea et alba. Fortasse autem colores huius crucis et conexio cum Sancto Albano partim ex nexu cum Sancto Andrea oriuntur; cappella quidem Sancti Andreae olim ad Abbatiam Sancti Albani afficta est, quod fortasse est origo designationis.[1]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Middlesex & Hertfordshire Notes and Queries, 3:96.
  Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!