Erfordia, sive Erfurtum et Erphesfurtum (Theodisce Erfurt), est urbs Germaniae et caput Thuringiae. Ibi est sedes dioecesis Erfordiensis ecclesiae Romanae. A.d. Kal. Ian. 2022 Erfordia incolas 213.227 habuit; ad flumen Hieram sita est (altitudine 200 metrorum). Erfordia gravis ponderis est locus qui attinet ad commeatus, cultum humanum civilemque, officinas. Excellit traditio horticulturae meritoriae florum seminumque. Sententia praeconii publici est haec: "Erfordia - occursus in media Germania."

Wikidata Erfordia
Res apud Vicidata repertae:
Erfordia: insigne
Erfordia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 50°58′41″N 11°1′44″E
Numerus incolarum: 214 969
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Erfurt

Gestio

Praefectus: Andreas Bausewein
Procuratio superior: Thuringia

Geographia

Superficies: 269.91 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Alach, Altstadt (Erfurt), Andreasvorstadt, Azmannsdorf, Berliner Platz (Erfurt), Bindersleben, Bischleben, Q996937, Büßleben, Daberstedt, Dittelstedt, Egstedt, Ermstedt, Frienstedt, Gispersleben, Gottstedt, Q1350171, Hochheim, Hochstedt, Hohenwinden, Ilversgehofen, Johannesplatz, Kerspleben, Krämpfervorstadt, Kühnhausen, Linderbach, Löbervorstadt, Marbach (Erfurt), Melchendorf, Mittelhausen, Möbisburg-Rhoda, Molsdorf, Moskauer Platz, Niedernissa, Rieth, Rohda, Roter Berg, Salomonsborn, Schaderode, Schmira, Schwerborn, Stotternheim, Sulzer Siedlung, Tiefthal, Töttelstädt, Töttleben, Urbich, Vieselbach, Wallichen, Waltersleben, Wiesenhügel, Windischholzhausen
Territoria finitima: Circulus Weimarer Land, Circulus Ilm, Circulus Gotha, Circulus Sömmerda

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Vilna

Tabula aut despectus

Erfordia: situs
Erfordia: situs
Ecclesia cathedralis Sanctae Mariae ac Ecclesia parochialis Sancti Severi

Historia

recensere

Humanismi Germanici medium erat Erfordia a saeculo quarto decimo usque ad saeculum sextum decimum. Studiorum universitas fundata est anno 1392, ubi et Martinus Lutherus scholasticus erat. Eius tempore erant Erfordiae circa quadraginta templa et tredecim monachia. Universitatis portae clausae sunt anno 1816 et rursus apertae anno 1992. Erfordiae etiam sunt scholae speciales variae horticulturales et exstructoriae, bibliothecae scientificae et plura musea. Urbem superat cathedralis Beatae Mariae Virgini dicata (cuius constructio incohata est saeculo decimo; Lutherus ibi ordinatus est presbyter anno 1507) et Ecclesia Sancti Severi (ex saeculo tredecimo). Mediaevalis ecclesiarum multiplex est etiam signum urbis. Vicinus cathedrali colli invenitur Mons Sancti Petri, ubi exstant ruinae monasterii ordinis Sancti Benedicti (saeculi decimi) et castellum barocum (1665–1702). Inter multa sacralia aedificia, Ecclesia Augustinianorum negligenda non est, cum in eius monasterio Lutherus monachus fuerit. Regio maxime bella a multis dicitur esse cathedralis platea, ubi circumcirca domus affabre factae reperiuntur, velut Apotheca Viridis et Zur Hohen Lilie, aedes aevii artium renatarum. Pons propolarum (saeculi XIV), in quo habitationes tabernaeque instructae sunt, extra Italiam genere suo solus eminet.

Prima mentio Erfordiae facta est anno 742, tamquam sedes episcopatus Erfordiensis (episcopo Sancto Bonifatio). Mercaturarum centrum erat Erfordia iam a saeculo nono; urbs iura urbana obtinuit saeculo tredecimo. Culmen emolumenti erat duo saecula post, cum urbs Hansae aggregata est. Postquam Lipsia maioris momenti in negiotiando fiebat, Erfordia minus valebat (saeclo sexto decimo). Inter annos 1664 et 1802 regebant Erfordiam Moguntini, inde Borussici. In Congressu sic dicto principum anno 1808 convenerunt Napoleo I (imperator Franciae) et Alexander I (imperator Russiae). Anno 1891, democratici sociales Programma Erfordiense pertulerunt, quod similibus factionibus etiam aliis in terris Europaeis exemplo fuit. Secundo bello mundano pyroboli utique multum destruxerunt, tamen restabat incolumis fere nucleus historicus.

Anno 2021 sollemniter expositio horticulturalis foederalis Buga 2021 celebrata est Erfordiae. Inter locos exteriores etiam oppidum Buttstädt cum sepulcreto suo Italico fuit.

Commeatus

recensere

Erfordia urbs Confoederationi commeatus publici Thuringiae centralis adiuncta est.

Incolae illustres

recensere

Scholae et ministrationes publicae

recensere

Res videndae

recensere

Ecclesiae et res cultus Iudaeorum

recensere

Domus pulchrae castellaque

recensere

Musea memorialiaque

recensere

Instrumenta communicationis socialis

recensere

Oeconomica

recensere

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Erfordia spectant.
  Lege Ἐρφούρτη ("Erfordia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Urbes foederalium Germaniae terrarum capitales