Domus Dacheröden
Domus Dacheröden (Theodisce Haus Dacheröden) forum culturale Germanicum est media in Erfordia situm ad viam Anger 37-38 quae historiam captantem et hospites celeberrimos habuit.
Historia
recensereUsque ad annum 1945 domus, cuius prima mentio anno 1310 fuerat, Domus Lucii nominabatur secundum institorem et possessorem Ioannem Antonium Lucius. Agitur de splendisissimo exemplo aedium genere Renato Erfordiae confectarum.[1]. Prius vel litteris magnis nomen eius in tegmento inscriptum erat ad latus posticum in Viam Neuwerkstrasse spectans.
Ex anno 1664 habitationes officialium Monguntinorum ibi fuerunt. Saeculo XVIII familia Dacheröden in situ vitam degebat. Carolus Fridericus de Dacheröden, iuris peritus et praeses Academiae scientiarum utilium, casam centrum vitae spiritalis culturalisque reddebat. Hospites convivaeque fuerunt e.g. Carolus Theodorus de Dalberg, Ioannes Bartholomaeus Trommsdorff, Ioannes Volfgangus Goethius, Fridericus Schiller. Ibidem anno 1791 Gulielmus de Humboldt et filia convivatoris Carolina sponsalia celebraverunt. Apud eam Schillerus consuetudinem contraxit cum filiis Lengenfeld Rudolphopolitanis, quarum unam sibi despondit. Tabula anno 1928 parietibus affixa personat visitationes hominum iam citatorum necnon Alexandri de Humboldt, Othonis de Bismarck et Helimuti Caroli Bernardi Moltke.
Functio
recensereAedificium, cui multae partes interiores quoque sunt, sedi quaestuario fuit in textilibus (cum productione et venditione). Ex familia, quae nobilitate coronata est, maecentates multi Erfordienses prodierunt et homines politici necnon oeconomici maioris momenti. Lectiones Autumnales Erfordienses quoque hic fiunt.
Descriptio aedium
recensereAedificium anno 1557 constructum bene conservatum est cum maenianis angulorum multorum est porta sub arcu. Supra portam capita et Iesu Christi et Sancti Pauli sunt, quae artifex Blasius Hennigk exaravit. Inscriptio lingua Latina ibi spectari potest cum argumentis psalmi CXII: Felix, ille, Deum metuit qui pectore toto, / Cuius deliciae sunt bona iussa Dei. / Illius et natos, et qui nascentur ab illis, / Coelesti Dominus, crede, iuvabit ope.[2] Revera complexus consistit duabus in partibus. Namque anno 1814 Sebastianus Lucius heres domus contiguae est factus (nominis Ad aureum esocem), quam cum nova casa (nominis Apud navem grandam et navem novam) coniunxit.
Opus fundatum et caritatum actus
recensereFundatio pro Lucio Hebel vocata etiam institua erat a possessoribus curans de gerontocomio et cellis Franciscanarum.[3] Bello pancosmico altero finito et communismo saeviente domus anno 1951 vendi debebat typographis "Vordruck-Leitverlag".[4] Die 24 Augusti 2006 incendium trabes et tegmenta destruxit. Restauratione perfecta domus iterum cultui atque humanitati servit quo munere iam inde ab anno 1992 functa erat.
Externi nexus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Domum Dacheröden spectant. |