Puteus monumentalis (Theodisce: Alter Angerbrunnen sive Monumentalbrunnen) media in urbe Erfordiae apud Ecclesiam Sancti Wigberti invenitur.

Puteus Anger antiquus

Historia

recensere

Monumentum hoc die 6 Septembris 1890 inauguratum est, quod confecerunt Berolinenses Henricus Stöckhardt (architectus) et Henricus Hoffmeister (sculptor). Laurentius Müller Erfordiensis fudit figuras eius. Postica est historica domus negotiationis quaedam (via Anger nr. 39-40) anni 1899, cuius ichnographias fecerat domnus Dinklage magistratus Berolinensis. Limitem describit puteus hic stratarum Anger, ut alter puteus Puteus Anger novus ante pantopolium "Anger 1".

Descriptio

recensere

Flora, dea Romana florum, rosam porrigere videtur praetereuntibus palma extensa. Symbolum est horticulturae agriculturaeque, quae ambae Erfordiae vigebant et vigent. Aquae fructus oleraque desuper fluentes irrigant. Industrias machinarum armorumque construendorum vir fortis quidam annuntiat, qui malleum, urceam, galeam, rotam dentariam, forcipes tenat Figurae cupreae magnitudinem naturalem transeunt. Obeliscus porphyrita est, suggestum lapide arenario.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Puteum monumentalem spectant.
  Lege Φρέαρ ὑπέροχον (Ἐρφούρτη) ("Puteus monumentalis (Erfordia)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

Informationes apud erfurt-web.de