Puteus Anger novus (Theodisce Neuer Angerbrunnen) in platea Anger media in urbe Erfordiae patet.

Puteus anno 1987 cum esset adhuc gigans; ad dextram partem Officium cursuale
Idem anno 2011: inter puteum et plateam harmonia facta est. Ecclesia in parte antica Ursulinarum est, ad laevam partem stant tabernae maximae quae vocantur Iani Anger 1

De artifice

recensere

Magnum opus Waldonis Dörsch (1928-2012) inauguratum est anno 1982 pro pantopolio Ianorum Anger 1. Erectum est ex industria in linea una ad Puteum monumentale ad orientem situm. Quod factum est in reficienda platea Anger ut fieret regio peditum. Opera multa domni Dörsch putei fuerunt, velut puteus Sulahae pro Centrali supervenalicio confectus. Pater eius sculptor ligneus esse dicitur.

Ichnographiam primam exarabat annis inter 1975 et 1980, magistratu urbano instigante. Scopus fuit ut crearetur locus repositorius sine impedimento peditibus festinantibus obiecto. Artificium esto omnibus anni temporibus admirandum a procul et a ex propinquo, artificium esto areae totius signum eminens et recentissimum. Quoniam haud facile fuit ut forma et magnitudo inveniretur quae in id certamen descenderent sicut aedificia vetustissima in platea multos annos ante erecta.

In fine est creatum opus aliquo modo abstractum neque omnibus alti aestimatum. Tribus pueris saltantibus artificium transportaverit gaudium vivendi socialisticum, fortitudinem vitae dynamiciae, pathos et motionum vitalium et naturae identidem renascentis, secundum creatorem.

Artificium post reunificationem Germanicam

recensere

Decennia duo post aspectus plateae Anger denuo mutandus censebatur. Quando architecti angulum modernum inter Viam ferriviariam et Viam castellorum reconstruxerunt (ibi tum taberna libraria paulo nimis magna constructa est), sors putei in periculo fuit. Alii eum omino removendum esse, alii partes nimis giganteas tantummodo abdendas esse censebant. Opinioni alteri urbani annuerunt. Artifice consentiente subsellia nimis grandia abolita sunt et pelves in septentrionem ad Officium cursuale prius mutatae sunt. Verisimiliter tunc primo puteus optime ad plateae totius imaginem adaptatus est.

Vide etiam

recensere

Nexus externi

recensere