Officium cursuale prius Erfordiense

Officium cursuale prius (Theodisce: Hauptpostamt Erfurt) invenitur media in urbe Erfordiae, in platea Anger nr 66-73. Aedes velut monumentum grave protectae sunt.

Officium cursuale principale Erfordiense, anno 2007; dexteram ad partem videtur Ecclesia mercatorum
Tabula de pharmacopola et institore Bartholomaeo Trommsdorff

Descriptio

recensere

Antea in situ fuerunt domus mediaevales nonnullae et duo palatia. Namque 1612 domnus Hiob, mercator isatidos tinctoriae quidam, domum generis Renati maximam erexerat. Quae proh dolor annos triginta post in incendio flammis consumpta est.

Iam die 15 Novembris 1850 hic prima vice notae vectoriae venditae sunt. Annis inter 1882 et 1886 aedificium officii cursualis maximum construi incohati sunt, loco in eminentissimo in platea centrali Anger. Architectus Iulius Carolus Raschdorff, qui ichnographias Ecclesiae cathedralis Berolinensis fecerat, complexum maximum proposuit tribus cum areis internis atque frontibus pretiosissimis. Cui giganti proposito urbani annuerunt, attamen annis inter 1905 et 1907 alae septentrionales genere Renato novo reconstructae sunt architecto Klamodt moderante. In angulo meridiano reperitur turris cum horologio, cuius vertex in Secundo bello mundano detrimentum cepit; reparationes usque annum 1949 confectae sunt modo minus sumptuoso.

Mutationes historia postulante

recensere

Anno 1867 familia Thurn und Taxis curam de rebus cursualibus in manus terrae Borussicae commendavit. Id statui Borussico non solum territorium curandum augebat sed etiam constructionem aedium novarum multarum postulavit. Nihilominus tempore inter Aprilem 1888 et Martium 1900 Erfordiae servitium cursuale privatum erat, quod typographus Gulielmus Wellendorf instituerat.

A vere anni 2006 usque mensem Iunium 2007 aedificium modernizatum et novis temporibus aptatum est, cum domus servitiis cursualibus tantummodo nimis magna esse diceretur. Insuper alia instituta tabernaeque in aedes venerunt; fieri non potuit quominus parvae mutationes in historicis frontibus factae essent.[1].

Commemoratio pharmaceutica

recensere

In angulo ubi olim pharmacopolium fuerat, tabulam commemorativam admirari potueris in honorem Ioannis Bartholomaei Trommsdorff positam, qui inter medicaminum confectores venditoresque utique excellebat.

Nexus externi

recensere