Īsătis -idis f. (Graece ἴσατις) sive glastum -i n. sive gaisdo[1] est herba, qua fit tinctura caerulea, indico, hyacinthoque similis, apud doctos Isatis tinctoria.

Isatidis flores

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Brassicales 
Familia : Brassicaceae 
Genus : Isatis 
Species : I. tinctoria 
Isatis tinctoria 
L.  
Synonyma
Isatis indigotica Fortune

Nomina antiqua

recensere
 
Isatis tinctoria

Isatis est nomen Graecae originis, glastum Gallicae (lingua Italica Tuscana glasto, glastro; cf. voces Hibernicae glaisin 'glastum' et glass 'caeruleus, viridis'). Alia nomina Latina sunt:

  • Ălūta
  • Lactuca agrestis (sed hoc nomen multas alias herbas etiam designat)
  • Pastellus sive pastellum
  • Vitrum, vitrus, vetrum (a Teutonico, cf. vox Germanica antiqua weit, hodie Färberwaid, Anglica woad. Conflatio cum vitro).
    • Vitrāgō -inis f. (sed hoc nomen etiam pro parietaria, quod apud botanos Parietaria officinalis dicitur)
    • Vitrāria, vitriāria, vitriola herba
  • Wātum a Teutonico.

Graeci etiam dixerunt Ἄρειον 'Arēum' et ὑσγίνη 'hysginē', et nomen arcanum "Prophetarum" fuit ἀρούσιον 'arūsium'.[2]

Nomen Syriacum est (ܩܢܥܐ (קנעא qånˁåˀ,[3], quod nomen non in fontibus Iudaicis invenitur, sed nomen Graecum tantum: איסטיס ˀīsåṭīs

Secundum Oribasium, Syn. 2.13, nomen Gothicum fuit wisdele: "Isatis quam Goti "wisdele" vocant, tinctores herba vetru." Hoc creditur esse pro Gothico *𐍅𐌹𐌶𐌳𐌹𐌻𐌰 *wizdila.

  1. Edwin Habel: Mittellateinisches Glossar, Paderbronnae 1989, p.163
  2. Diosc. 2.184RV: ἰσάτις· οἱ δὲ Ἄρειον, οἱ δὲ ὑσγίνη, προφῆται ἀρούσιον, ᾽Ρωμαῖοι ἀλούταμ.
  3. Versione Syriaca Galeni De Simplicibus Medicinis libri, titulus capituli περὶ ἰσάτιδος: "ܝܣܐܛܝܤ ܕܐܝܬܢܗܘܢ ܩܢܥܐ", id est 'Isatis, quae est qånˁåˀ'.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Isatis tinctoria spectant.
  Vide "Isatis tinctoria" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database