Anger 57 est multiplexus quidam habitatorius et mercatorius annis inter 1857 et 1898 constructus, qui Erfordiae in Germania ad latus occidentale regionis mediae Anger patet.

Erfordiae, Anger 57 restaurationibus perfectis (2011)
Caupona olim in situ

Historia

recensere

Anno 1857 in situ aedificium prius fuerat. Ad quod in parte anteriore diaeta grandis sollemnitatibus faciendis adstructum est opusculum craticium ad spectacula danda multis cum imaginibus. Verisimiliter iam antea area domus antica velut caupona adhibita est. Anno autem 1898, haec omnia deconstructa sunt ut domus trium tabulatorum oriretur. Cuius forma et hodie stat. Frons lapide arenaceo splendida est quae axus fenestrarum quinque ad stratam spectantes recepit necnon partes prosilientes angulares. Vitrinae grandes in pedeplanis iterantur in tabulato quodam superiore, ut aspectus omnis sat vetustus atque nobilis fiat. Tabulato secundo superiori autem fenestrae duplices quinque datae sunt. Tegmentum quoque valde pulchre exaratum est secundum mores historici tunc vigentes. Res Barocae et Renatae maximi momenti sunt. Antea introitus principalis media in casa fuerat, quod annuntiabant et fastigia sumptuosa ornata et inscriptio elegans.

Ante primum bellum mundanum in situ erat Spaten-Bräu, taberna braxatorii Monacensis, ubi potiones sapore iucundae Bavaricas vendebantur. Eodem in loco die 10 Martii 1908 prima vice circulus Societas historia Erfordiensis (Verein für die Geschichte und Altertumskunde von Erfurt) convenerat. Nomen novum deversorio datum est cerevisia mutata secundum Riebeck-Bräu, braxatorium Lipsiense. Anno 1920, Iulius Ritter Hallensis complexu acquisito cinemateum aperuit quod Anger-Theater nuncupabatur; iam antea in situ pelliculae nonnumquam proiectae esse feruntur. Sedibus 900 instructum theatrum cinematographicum inter maxima cinematographea Erfordiensia numerari potuit. Anno 1924 aucta est eius capacitas ut mille homines spectatum venire possent. Mox venit possessor novus Carolus Liebrich, rex cinematographicus qui dicebatur quoniam praeterea cinemateum Alhambra in Via Sancti Ioannis moderabatur. Revenit anno 1930 domnus Ritter, antequam anno 1938 eius pristinus auxiliaris Gustavus Schneider res cinematographicas usque ad initium secundi belli mundani disponere inciperet. Tempore communismi, cinemateum nomina Anger-Theater, Filmtheater am Anger, et Kino am Anger habuit. Ductrix culturalis anno 1974 fuit Gabriela Regenstein. Die 6 Februarii 1986, tegmentum incendio consumptum est. Annis inter 1975 et 1991 et administratio in situ fuit administratio Academiae popularis Erfordiensis.

Reunificatione Germaniae perfecta, in parte antica tabernae institutae sunt, ut filiatio catenae escatoriae Nordsee. Anno 1992 cinemateum venit in manus societatis Kinoabspielstätte GmbH 2000 (Cinestar/Familia Kieft Lubecensis). Conclavia magna mutata et adaptata sunt subsellia plura comprehensum et anno 1994 ibi machinae proiectoriae septem munere fungebatur. Theatro cinematographico contiguo magis moderno confecto, cui nomine Multiplex-Kino cinemateum superfluum ad Anger 57 situm portas clausit.

Tempora arte cinematographica egentia

recensere

Annis 2005 et 2006, aedificium omne restauratum et refectum est eo modo, ut aspectus historicus in fronte in pedeplanis utique detrimentum caperet. Namque introitus medius omnino abditus est et insuper diaetae cinematographicae abolitae sunt. In parte antica tabernae casarum confectricium internationalium (Benetton, Zara) insunt, cum in parte postica filiationes institoriorum "KiK" et "Pfennigpfeiffer" clientes invitent.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Anger 57 spectant (Anger 57, Anger 57 (Erfurt)).