Ecclesia Sancti Martini (Erfordia)
Ecclesia Sancti Martini extra muros (Theodisce: Martinikirche) sacellum catholicum in hodierno centro Erfordiae est (via Brühler Straße 55; tribus: Brühl). Renovatio novissima ecclesiae anno 2002 fiebat; postea etiam monasticae aedes in habitacula commutatae sunt. Pote est Sanctum Bonifatium iam hoc loco oratorium quodpiam invenisse. Eius vestigia tamen desunt.
Historia
recensereSaeculo 11-o ecclesia extra moenia (anno 1066 muri urbani ducti erant) inter 25 ecclesias parochiales numeratur. Constat eam ecclesiam xenodochii Franciscanorum fuisse, qui anno 1221 valetudinarium in tribu Brühl gerebant.
Anno 1265 prima mentio tamquam parochialis ecclesia fuit. Ex anno 1311 plus quam quinque saecula munere fungitur et parochiali et monastico: namque pone ecclesiam conventus Cisterciensium monialium erat. Ex anno 1819 solum parochialis est. Antiquissima aedificii pars est turris gothica, ubi et nostris diebus campana Sancti Martini anno 1419 fusa tintinnat.
Cum incendium anno 1472 saeviens abbatiam ecclesiamque vastavisset, aedes genere gothico posteriori anno 1483 rursus erectae sunt. Cuius testimonium perhibent quadra vitrea in choro, aditus sacristiae vetus necnon aedicula eucharistica.
Bello triginta annorum Sueci monachas propulserunt et aedes exspoliatae sunt. Quando nonnae ad egestatem redactae anno 1635 claustra repetebant, reparationes pusillas tantummodo fieri licuit. Annis a 1726 ad 1736 tandem omnia in integrum restituta sunt salva ecclesia. Ecclesiae restructio genere baroco anno 1755 incohata est, cui opus fundatum quoddam auxilio fausto erat. Dedicatio templi die 6 Augusti 1758 a chorepiscopo Ioanne Friderico von Lasser curata est.
Descriptio interni
recensereQuamvis saeculo 19-o nonnulla baroca dempta sint, etiam nunc ecclesiae aspectus generatim barocus est propter portas, fenestras in aula, fornices, imaginem Annuntiationis, stationes viae crucis, ambonem, altare praecipium.
In deambulatorio, ubi prius choro sanctimonialium ad coenobium transitus directus erat, organum tubulatum anno 1874 ab officina Adam Eifert (Civitas Ilma) institutum et anno 1995 restauratum spectaveris. Praeditum est duobus claviariis et 19 sonorum variationibus.
Catholici orientales
recensereHac ecclesia etiam catholici Rutheni cultus celebrant.