Rudolphus Zacharias Becker (natus die 9 Aprilis 1752 Erfordiae, mortuus die 28 Martii 1822 Gotae) scriptor et paedagogus Germanicus fuit.

Rudolphus Zacharias Becker, pinxit Christianus Iacobus Schlotterbeck

Vita recensere

Post theologiae studia Ienensia Dessaviam petit ut magister in Philanthropino fieret. Ex anno 1782 Dessaviae iuventuti folia »Dessauische Zeitung für die Jugend« edidit, quod post transmigrationem Gothensem anno 1784 pergebat sub titulo »Deutsche Zeitung für die Jugend«. Anno 1796 istud periodicum nomen »Nationalzeitung der Deutschen« accepit.

Opusculo »Not- und Hilfsbüchlein, oder lehrreiche Freuden- und Trauergeschichte des Dorfs Mildheim« (Gotae 1787–1798) rem vulgo valde vulgatam creavit, quod digne insequebantur »Mildheimisches Liederbuch« (Gotae 1799) et »Mildheimisches Evangelienbuch« (Gotae 1816).

Ephemeris »Anzeiger« autem, quam anno 1791 condiderat, promota est anno post, cum privilegio imperiali, ad »Allgemeiner Reichsanzeiger« et anno 1806 ad »Allgemeiner Anzeiger der Deutschen«. Postquam commentationem criticam in periodico »Nationalzeitung« publicavit, die 30 Novembris 1811 biocolytis Francicis captus est et usque mensem Aprilem 1813 in carcere degere debuit. De quo pepigit »Beckers Leiden und Freuden in 17 monatlicher französischer Gefangenschaft« (Gotae 1814) ubi multa scitu digna de temporibus istis tumultuosis discere possumus.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rudolphum Zachariam Becker spectant.