Philanthropinum fuit institutum educatorium Germanicum Dessaviae ab Ioanne Bernardo Basedow anno 1774 fundatum, cui incepto benige annuebat princeps Leopoldus Fridericus Franciscus ducatus Anhaltii-Dessaviae.

Palatium Dietrich, ludi fama magna Dessaviae

Descriptio recensere

Quamquam schola ad annum 1793 tantummodo munere fungebatur, effectus maximos et felices in arte paedagogica hodierna divulganda habuit. Basedow ipse usque annum 1778 docebat qui praesidium iam anno 1776 in manus collegae Ioachim Henrici Campe commendaverat. Omnia studia eius necnon succedentium Wolke (usque 1784) et Neuendorf ad irritum ducta sunt ita, ut incepta minus bene efflorescerent. Fama instituti non omnibus sententiis bona fuisse videtur.

Methodus philanthropismi, quam Basedow primus promovebat, in argumentis Ioannis Iacobi Russavii posita est ubi iuventus secundum naturam et laetitiam educetur. Res nonnumquam inusitatae et perversae philanthropismi fautorum, qui in circuli Basedow versabantur, mutationes positivas et opiniones novas in rem educatoriam utique introduxerunt. Inter multa bona citentur studium corporum exercendorum et ars gymnica. Praeter institutum Dessaviae alias Philanthropina quoque fundata sunt, e.g. Marschlins in vico Grisoniae et Heidesheim in oppido Rhenaniae; Heidesheim modo nimis circulatorio praeconia pro nova re facta esse feruntur. Omnium locorum autem eminentissimus facti sunt Ludi Salzmann Gualterihusae-Schnepfenthal a Christiano Gotthilf Salzmann fundati, qui et nostris diebus in Thuringia discipulos erudiendos alliciunt.

Inter philanthropistas maioris momenti numerantur: Campe, Salzmann, Christianus Henricus Wolke, Ernestus Christianus Trapp, Ioannes Christophorus Fredericus Gutsmuths, Ludovicus Henricus Ferdinandus Olivier, Fridericus Eberhardus de Rochow, Ioannes Henricus Pestalozzi, Carolus Philippus Moritz, Rudolphus Zacharias Becker.

Bibliographia recensere

  • Pinloche: Geschichte des Philanthropinismus, Lipsiae 1896)
  • Schmid/Israel/Gundert/Brügel: "Der Philanthropinismus", apud: Geschichte der Erziehung, Stuttgardiae 1898
  • Daniel Schmidt: Der pädagogische Staat: die Geburt der staatlichen Schule aus dem Geist der Aufklärung. Nomos, Baden-Baden 2000, ISBN 3-7890-6774-1.
  • R. Küster, G. Glock: Palais Dietrich in Dessau. Apud: Bausanierung. 1997, baufachinformation.de[nexus deficit]
  • Christa Tietz: Carl Gottfried Neuendorf (1750–1798) Schulreformer im fürstlichen Auftrag – Zeit, Leben, Wirken. Dessauer Kalender 2009
  • Erhard Hirsch: Das meiste neue pädagogische Licht ist von Dessau ausgegangen. Zum 275. Geburtstag Basedows und 225. Gründungstag des Dessauer Philanthropins. Apud: Jörn Garber (ed.): „Die Stammutter aller guten Schulen“. Das Dessauer Philanthropinum und der deutsche Philanthropismus 1774–1793. Max Niemeyer Verlag, Tubingae 2008, ISBN 978-3-484-81035-8
  • Friedrich Koch: Sexualität, Erziehung und Gesellschaft. Von der geschlechtlichen Unterweisung zur emanzipatorischen Sexualpädagogik. Francofurti 2000
  • Simone Hornung: Johann Bernhard Basedow und sein Philanthropin in Dessau. Grin Verlag, 2007, ISBN 978-3-638-79515-9
  • Michael Niedermeier: Das Gartenreich Dessau-Wörlitz als kulturelles und literarisches Zentrum um 1780. Apud: Dessau-Wörlitz-Beiträge. Zwischen Wörlitz und Mosigkau. (Schriftenreihe zur Geschichte der Stadt Dessau und Umgebung. 44). Dessaviae 1995

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Philanthropinum spectant.