Ludovicus Henricus Ferdinandus Olivier
Ludovicus Henricus Ferdinandus Olivier (natus die 19 Septembris 1759 La Sarraz in Pago Valdensi, mortuus die 31 Martii 1815 Vindobonae) paedagogus Helvetus fuit.
Vita
recensereOlivier anno 1781 factus est magister Dessaviae in Philantropino. Ibidem ipse ludos aperuit anno 1793 in quibus usque annum 1801 et moderatoris munere functus est. Praeconia pro methodis modernis suis de disciplinis efficacioribus Lipsiae, Berolini et alibi facere indefesse conabatur. Una cum Ernesto Tillich Lipsiae scholam alteram aperuit anno 1806: mox in manus eius responsabilibatem omnem commendavit. Ex anno 1811 Olivier denuo vitam in Helvetia degebat.
Insuper magister creatus est posterioris imperatoris Germanici Gulielmi I.
Mentionis digna in scripta eius sunto: »Orthoepographisches Elementarwerk« (Dessaviae 1804–06, 2 vol.); »Die Kunst, Lesen und Rechtschreiben zu lehren, auf ihr Grundprinzip zurückgeführt« (Dessaviae 1801); »Über den Wert guter, natürlicher Unterrichtsmethoden« (Dessaviae 1802).
Familia
recensereFilii Henricus (1783-1848), Ferdinandus (1785–1841) et Waldemarus Fridericus (1791–1859) pictores delineatoresve notissimi facti sunt. Filius tertius discipulus fuit domnorum Friderici Overbeck et Petri de Cornelius. Etiam infantilem biblicam editionem quandam edidit cui titulus »Volksbilderbibel in 50 Darstellungen aus dem Neuen Testament« ubi insunt bellae delineationes cupreae artificum Iulii Thäter et Henrici Merz necnon textus a domno G.H. Schubert exaratus. Editum est istud opusculum Gotae anno 1838.
Fons
recensereMeyers Großes Konversations-Lexikon, vol 15. Lipsiae 1908, p. 43, quod relegi potest hic in interrete.