Frdericus Eberhardus de Rochow (natus Berolini die 11 Octobris 1734, mortuus ad castellum Reckahn apud Kloster Lehnin in Brandenburgo die 16 Maii 1805) fuit paedagogus reformatorius et miles Germanus.

Rochow, miles et paedagogus Germanus

Absolutorio examine ad academiam equitum Brandenburgi recepto, in bello septem annorum stipendia merebat, ubi locumtenens ad manum laevam laesus est. Laesionem alteram gravem e duello quodam tulit. Aciem relinquens, agricola factus est in latifundiis suis et insuper rebus scientificis multis studebat. Postea capitulanus cathedralis Hemipolitanus electus est, ubi operam in servitiis publicis erigendis dabat; seminarium magistrorum erudiendorum quoque anno 1778 ibi condidit. Ut educatio in ludis elementaribus augeretur, anno 1773 institutum proprium fundavit ad castellum Reckahn haud procul a Brandenburgo situm et alterum ad latifundia ad Gettin et ad Krahne. Tertium seminarium ad Brückermark exstructum mox exemplo fuit omnibus aliis similibus ubicumque condendis. Tum auxilium multum praebuit paedagogus summus Henricus Iulius Bruns, in cuius honorem inscriptio funeralis simplex sed admonens cippo addita est haec: "Er war ein Lehrer! / Iste vir vere magister fuit!!". Bruns enim aetate sat pusilla animam efflavit.

In opusculo praetitulato Versuch eines Schulbuches für Kinder der Landleute (Berolini 1772), Rochow iam antea rationem optimam de adulescentibus in regionibus agrestibus degentibus docendis commendaverat. Argumenta Philanthropinis valde annuebat multum scribens, qualis spiritus bene ante oculos ponitur in operibus anastatice saepius editis Bauernfreund et Kinderfreund (Berolini 176). Opera similia alia haud raro ex notionibus Rochow cerpebant. Consuetudines ministri Borussici Caroli Abraham de Zedlitz contrahens directo in legibus instructoriis Borussicis nova et bona introducere potuit. Semper maximi momenti esse censebat erectionem seminariorum pro magistris in regionibus agrestibus laboratntibus.

Commercium epistulare Literarische Korrespondenz des Pädagogen von Rochow mit seinen Freunden« in editione aucta et bene composita a domino Jonas anno 1884 Berolini in lucem prolatum est. Florilegium cum excerptis Rochowianis praesentatum est a domno Gansen Paderbronnae anno Domini 1894.

Bibliographia

recensere
  • Jahnke: Eberhard von Rochow, ein Wohltäter des Landvolks, editio altera, Berolini 1905
  • Reiniger: Friedrich Eberhard von Rochow, der Reformator des preußischen Landschulwesens, Longosalissae 1905

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 17. Lipsiae 1909, p. 40-41, quae omnia relegenda sunt hic in interreti.[nexus deficit]

Nexus externi

recensere