Gualtherihusa
Gualtherihusa (Theodisce: Waltershausen) urbs quaedam in Circulo Gothensi, Germania, sita est. Altitudo eius 320 metrorum est incoliturque a 13.092 hominibus. Inde ab anno 2014 additus est Gualterihusae vicus propinquus Emsetal.
Historia
recensereOppidum semper magnum compitum fuit viarum commercialium: semitae salinae inter vallem Werratal et Erfordiam convenerunt vias conducentes Ysenaco Salfeldam Thuringorum. Proxima erat insuper Via Regia quae dicitur. Constructio Castelli Tenneberg saeculi XI exeuntis emolumento urbano valde profuit. Quoniam urbs Gota haud procul distat, Gualtherihusa tamen numquam maximi momenti fuit.
Mentio fiat de ecclesia perpulchra protestantica Auxilii Dei secundum genus barocum exstructa, cum organo fabri Trost et pictura in camera locupletissima. Architectus responsalis fuit Georgius Bähr qui postea Dresdae Ecclesiam Marianam erigi curaturus erat. Moenium antiquorum conservatae sunt duae turres.
In Waltershausen fabricabantur pupae, orbiculi, vasa, res cummeae. In platea nundinarum centrali est curia anni 1441 quae inter maxima opera craticia Mediae Germaniae numeratur.
In urbis parte quae vocatur Schnepfenthal inveniuntur Ludi Salzmann, gymnasium illustre, pro incluto paedagogo Christiano Gotthilf Salzmann nuncupati.
Urbis personae praeclarae
recensere- Ernestus Iulius Theodorus Salzmann, saltuarius
- Fredericus Holbein, pictor
- Ioannes Christophorus Fredericus Gutsmuths, paedagogus
- Aloysia Gerbing, indagatrix historiae regionalis
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gualtherihusam spectant. |