Ernestus Iulius Theodorus Salzmann

Ernestus Iulius Theodorus Salzmann (natus die 16 Maii 1792 Gualtherihusae, mortuus die 14 Novembris 1855 Gotae) finitor et saltuarius Germanicus fuit. Pater eius ille famosus paedagogus atque theologus Christianus Gotthilf Salzmann, rector gymnasii ad Schnepfenthal, fuit.

tabula commemorativa pro saltuario et decempedatore Salzmann affixa in semita haud procul a Luisenthal sita, anno quo naturae concessit

Post annum 1809 docebat eum Henricus Cotta ad Schwallungen (in Circulo Schmalkalden-Meiningen). Ex anno 1811 Tharandt (in Saxonia) fuit ubi Salzmann ipse, Henrico Cotta duce, dimensiones terrae fecit. A paschate 1812 Georgenthal (in Circulo Gothensi) fuit silvestres labores dispositurus. Cum anno ex expeditione contra Francos revenisset omnino se consecravit terris mensurandis. Habitavit autem in his locis: Friedrichroda (in Circulo Gothensi), Rödichen, Ohrdruf, Zella-Mehlis. Quibus in operibus sese virum valde capacem ostendit. Insuper (e.g. in grapheo saltuario Schwarzwald/Ohrdruf) labores administrativos et protectorios libenter et diligenter implevit.

Anno 1825 successit domino Einsiedel, saltuario atque venatori supremo Thuringiensi, et in rebus pecuniariis ordinandis et in laboribus inspiciendis. Camera ducalis Gothensis cursum honorem celeravit, cum Salzmann die 1 Februario 1829 secretarius tertius et mense Iulio eiusdem anni commissarius silvarum nominaretur. Namque et in grapheis et sub divo operam navare solitus est. Anno 1830 responsalis vir pro omnibus inceptis novis et biennio post secretarius saltuum supremus creatus est. Brunsvicenses, qui eum ad maiora vocaverunt, non secutus titulo consiliarii saltuum honoratus est. Die 16 Martii 1840 assessor cameralis cum facultatibus multis et die 2 Ianuarii 1846 consiliarius superior proclamatus est. Res saltuariarum scientiarum recentissimas in silvis Thuringiensibus effici atque adhiberi voluit.

Gravitudo

recensere

Merita omnia quae ad artem salutariam attinent dici non possunt. Praxis quotidiana quam ille olim in silvis pertulerat in omnibus consiliis capiendis iuvit. Unda cum domino Schrödter (Georgenthal oriundo) systema novum saltuarium excogitavit quod anno 1855 stilo exscripsit.[1] Iam annis 1840 politicis persuasit de necessiate viarum munitarum in lucis ut transportationes effices fieri possent. Similia extra Thuringiam tantum in Hassia exhibebantur. Insuper Salzmann de lucro magis faciendo meditatus est. Apud Posnaniam in Silesia et in Imperio Austriaco duci suo territoria acquisivit. Pro dolor Salzmann labore submersus non vacavit ad opera scientifica pangenda. Attamen ingenium eius in ornithologia commentationibus anno 1858 in periodico quodam publicatis lucet.[2]

  • Luisenthal ad fauces Triefstein tabula in eius memoriam affixa est his cum verbis sollemnibus Dem Andenken ihres unvergeßlichen Oberforstraths Salzmann die Forstbeamten des Herzogthums Gotha. 1855.
  • Via in Circulo Ilm apud Ilmenaviam pro isto viro illustri nominata est Salzmannstraße. Migratoribus et birotariis patet. Hieme autem ibi cursus campester agitatur.

Bibliographia

recensere
  • Allgemeine Forst- und Jagdzeitung 1856, p. 160 (necrologus, scripsit Diezel)
  • Bernhardt: Geschichte des Waldeigenthums III, p. 271
  • Heß: Lebensbilder hervorragender Forstmänner, 1885, p. 305Heß, *Richard, "Salzmann, Ernst Julius Theodor" apud: Allgemeine Deutsche Biographie 30 (1890), p. 297-299 (hic in interreti)
  1. Komparu Protocolle über die VI. Versammlung der Forstwirthe aus Thüringen, abgehalten 1855 zu Reinhardtsbrunn, p. 11—17
  2. Supplemente zur Allgemeinen Forst- und Jagbzeitung (I. Band, 1858. p. 67); ibi: "Material für den Entwurf eines Gesetzes zum Schutze der Insekten und andere schädliche Thiere vertilgenden Vögel".